The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

BEATA VIRGO MARIA*

VENERABILIBUS DEI SERVIS FRANCISCO ET HYACINTHAE MARTO
 BEATORUM HONORES DECERNUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Beata Virgo Maria « materna sua caritate de fratribus Filii sui adhuc peregrinantibus necnon in periculis et angustiis versantibus curat, donec ad felicem patriam perducantur » (Conc. Oecum. Vat. Il, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 62).

Curiosam Dei Matris sollicitudinem singularissimum in modum experti sunt puer Franciscus Marto et puella Hyacintha Marto, qui eiusdem monitionibus edocti, sociatam operam hominum conversioni salutique studiose dederunt atque brevi tempore evangelicae perfectionis fastigium sunt assecuti. Dei Servi ambo in Lusitania, in loco Aljustrel intra fines fatimensis paroeciae orti sunt: Franciscus scilicet die XI mensis Iunii anno MCMVIII, eius soror die XI mensis Martii anno MCMX. Ipsorum parentes, Emmanuel Petrus atque Olympia de Jesus dos Santos, humiles fuerunt agricolae ac probi christiani, qui eos pie instituerunt, gratiam in Baptismo receptam augentes. Pueri hi ne ludum quidem litterarium adire potuerunt, sed contra Dei semitas calcare et eas christianas humanasque exercere virtutes didicerunt, quae fere sunt supellectiles cuiusque Patris caelestis filii. Quieto mitique fuit Franciscus ingenio, qui adversus repugnantes non irascebatur ipseque mundi pulchritudinem contemplari solebat: Hyacintha autem ferventi apertaque fuit indole, iocosa, morosa. Sex circiter annos nato Francisco munus a parentibus commissum est familiarem gregem pascendi, quem nonnumquam comitabatur Hyacintha; uterque cum consobrina se coniungebat, paulo maiore natu, scilicet Lucia Iesu dos Santos, quae gregem etiam pascebat. Anno MCMXVI, suum gregem custodientes apud « loca do Cabêço », ter angelum viderunt, qui eos est allocutus. Franciscus et Hyacintha ardentius precari studuerunt et paenitentiam pro iis qui non credunt, non adorant, non sperant, Deum non amant, agere coeperunt. A die XIII mensis Maii usque ad diem XIII mensis Octobris anno MCMXVII, in loco quem Cova da Iria dicunt, tres parvi pastores singulari inopinatoque usi sunt beneficio suis oculis Virginem Mariam cernendi, quae matris more eos invitabat ut pro peccatorum conversione orarent paenitentiamque pro animarum salute agerent. Plures Mariae apparitiones amplum populi motum, fidelium alacritatem, non credentium adversitatem, curiosorum petulantiam, loci potestatum minas, concitarunt. Franciscus et Hyacintha pro Dei amore feliciter patientes, virili fortitudine omnia toleraverunt atque nihil aliud voluerunt nisi ut Virginis sanctissimae postulatis penitus responderent. Franciscus sibi conscius Deum esse ob hominum peccata « pertristem », sacrificiis precationibusque Eum solari cupiebat. Ut Dominum cogitaret et alloqueretur solitaria loca petebat necnon sanctissimi Sacramenti adorandi causa in tempio manebat, quod solummodo veluti viaticum recipere poterit. Ipse studiose spiritalem vitam, precationem sic assiduam ardentemque persecutus est, ut mysticam cum Domino coniunctionem omnino attingeret. Gravi arteriarum pulmonumque morbo cum correptus esset die I mensis Octobris anno MCMXVIII, eius valetudo ingravescere coepit. Magnos dolores absque querimonia toleravit: omnia ei pauca videbantur, ut Iesum solaretur. Die IV mensis Aprilis anno MCMXIX arridens de vita excessit. Hyacintha, gratia divina tacta est, veluti si caritate incenderetur ita ut diceret: « sic diligo Dominum ut ignem habere in pectore videar, qui autem non urit ». Ut peccatoribus salutem impetraret, hostiam se obtulit atque continenter corpus castigabat itemque pro animarum salute ac pro Summo Pontifice orabat, quem in spiritu admodum patientem vidit. Perinde ac frater, ipsa complura rosaria recitavit atque flagranter exoptavit ut Immaculatum Mariae Cor et in mundo pax praevalerent et ea vitam aeternam summa animi contentione affectavit. Diuturni morbi necessariorumque absentiae dolores Deo obtulit. Die XX mensis Februarii anno MCMXX in valetudinario Lisbonensi de hoc mundo quiete demigravit.

Sanctitatis opinio, quam viventes cum Franciscus tum Hyacintha habuerunt, eorum post mortem producta est, et luculenter mansit, ideo Epi- scopus Leiriensis, anno MCMLII, beatificationis canonizationisque Causam inchoavit. His absolutis rebus quae a iure iubentur, die XIII mensis Maii anno MCMLXXXIX Nobis coram Decreta de duorum puerorum virtutibus, heroum in modum actis, prodierunt. Proinde Congregatio de Causis Sanctorum felici cum exitu Lusitanae mulieris sanationem vestigavit, quae anno MCMLXXXVII evenit quaeque intercessioni duorum Dei Servorum adscripta est. Die XXVIII mensis Iunii anno MCMXCIX decreto super miraculo foras emisso, statuimus ut, iubilari anno contingente, Fatimam Ipsi petiremus, in Ecclesiae candelabro, beatificationis ritum agentes, duas has flammas locaturi, quas Deus, ut homines obscuro tempore et inquieto illuminaret, accendit.

Hodie igitur, Fatimae, inter Missarum sollemnia hanc ediximus formulam: Acolhendo o desejo expresso pelo nosso Irmão Dom Serafim Bispo de Leiria-Fátima, por muitos outros Irmãos no episcopado e por tantos fiéis cristãos, depois de termos ouvido o parecer da Congregação da Causa dos Santos, com a Nossa Autoridade Apostólica concedemos que, de hoje em diante, os Veneráveis Servos de Deus Francisco Marto e Jacinta Marto sejam chamados Beatos e possa celebrarse anualmente, nos lugares e segundo as normas do direito, a festa de Francisco e Jacinta Marto no dia 20 de Fevereiro. Em nome do Pai e do Filho e do Espírito Santo.

Cogitantes autem iam nunc Nos quantum hi Beati suae vitae exemplis profuturi sint universae ecclesiali communitati per terras quantumque suis pariter apud Deum precibus suffulturi causam Evangelii inter homines sint, rata et firma omnino esse volumus quae his litteris decrevimus tam nunc quam in posterum tempus, contrariis quibusvis rebus minime obstantibus.

Datum Fatimae, sub anulo Piscatoris, die XIII mensis Maii, anno Magni Iubilaei MM, Pontificatus Nostri altero et vicesimo.

 

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO

 


*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 11, pp. 744-746

 

© Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 

top