IOANNES PAULUS
EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE
DECRETALES
CHRISTIANI SUPPLICIIS*
QUIBUS CHRISTOPHORO MAGALLANES ET XXIV SOCIIS
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR.
« Christiani suppliciis affecti cotidie numero crescunt. In tanta eos
statione posuit Deus, quam nefas est iis defugere » (Ex Epist. ad Diognetum,
n. 6).
In Mexicana natione, saeculi XX primis triginta annis, liberalismo ac
francomurariorum secta compulsae, civiles potestates, clericatui adversas
tulerunt leges, ut Ecclesiam delerent eiusque instituta. Saeva insuper catholici
persecutione sunt affecti, quibus strenui fuerunt animi et firmi fidem et cultus
libertatem tuendi. Multi sacerdotes ac laici, licet magnorum periculorum essent
conscii, sua in statione manserunt atque per martyrium suam vitam Deo
fratribusque tradiderunt, summae caritatis cum fierent exemplaria. Inter eos qui
Christum in crucis via sunt persecuti, XXII dioecesani sacerdotes annumerantur,
pastorali operae addicti itemque III laici qui apostolatui operam dabant.
Hi sunt sacerdotes:
- Christophorus Magallanes. Ministerium gessit paroeciale in pago suo
natali Totatiche. Manuballista die XXV mensis Maii anno MCMXXVII in
loco Colotlán necatus est.
- Augustinus Caloca. Vicarius fuit cooperator paroeciae Totatiche
ipseque praefectus et professor illius loci Seminarii. Una cum Christophoro
Magallanes in eodem loco Colotlán manuballista necatus est.
- Iosephus Maria Robles. Ministerium apud paroecias oppidorum
Nochistlán et Tecolotlán exercuit. Congregationem « Hermanas del
Corazón de Jesús Sacramentado » condidit. Ad oppidum quod Quila
vocatur die XXVI mensis Iunii anno MCMXXVII suspensus est.
- David Galván. Seminarii fuit professor deindeque vicarius paroeciae
oppidi Amatitlán. Die XXX mensis Ianuarii anno MCMXV in valetudinario
Guadalaiarensi manuballista necatus est.
- Iustinus Orona. Nonnulla post obita officia, anno MCMVI parochus
nominatus est oppidi Cuquío. Necatus est die I mensis Iulii anno
MCMXXVIII in pago Las Cruces.
- Atilanus Cruz. Vicarius coadiutor fuit oppidi Cuquío. Una cum
Iustino Orona presbytero die I mensis Iulii anno MCMXXVIII necatus est.
- Romanus Adame Rosales. Quaedam sustinuit ministeria ac tandem parochus
loci Nochistlán destinatus est. Manuballista die XXI mensis Aprilis
anno MCMXXVII in pagi Yahualica coemeterio necatus est.
- Iulius Alvarez Mendoza. Parochi oppidi Mechoacanejo munus agebat,
cum die XXX mensis Martii anno MCMXXVII in loco San Julián
manuballista necatus est.
- Petrus Esqueda. Vicarii cooperatoris sustinuit partes. In vincula
coniectus ac tortus, die XXII mensis Novembris anno MCMXXVII in pago
Teocaltitán manuballista necatus est.
- Rodericus Aguilar, parochus pagi Unión de Tula, in
vincula coniectus, arbori plateae pagi Ejutla die XXVIII mensis Octobris
anno MCMXXVII suspensus est.
- Tranquillinus Ubiarco. In loco Moyahua vicarius fuit cooperator
et exinde in pago Tepatitlán parochus substitutus. Die V mensis
Octobris anno MCMXXVIII in illius pagi aditu arbori suspensus est.
- Ianuarius Sánchez. Cappellanus fuit loci Tamazulita. Die XVII
mensis Ianuarii anno MCMXXVII in vincula coniectus est, et eodem die in
colle La Loma, qui apud oppidum Tecolotlán reperitur,
suspensus.
- Iosephus Isabel Flores. In quibusdam paroeciis ministerium exercuit,
donec anno MCM ad pagum Zaplotanejo destinatus est, ubi usque ad
mortem mansit, cum scilicet die XXI mensis Iunii anno MCMXXVII in coemeterio
eiusdem pagi obtruncatus est.
- Saba Reyes. In pago Tototlán ministerium exercuit. Captus ac post
crudeles cruciatus die XIII mensis Aprilis anno MCMXXVII in coemeterio
eiusdem pagi manuballista necatus est.
- Turibius Romo. Sacerdotale munus in pago Tequila obiit. Martyr morte
inibi die XXV mensis Februarii anno MCMXXVIII in officina occubuit.
- Aloisius Batis, parochus, die XV mensis Augusti anno MCMXXVI in sua
paroecia oppidi Chalchihuites manuballista necatus est.
- Matthaeus Correa. Postquam variis in locis pastoralem operam
praestiterat, ad oppidum Valparaíso parochus missus est. Captus est
et die VI mensis Februarii anno MCMXXVII apud coemeterium loci Durango
manuballista necatus est.
- Petrus Maldonado, parochus nominatus est pagi Santa Isabel.
Comprehensus et crudeliter tortus, in principe nosocomio urbis Chihuahua
die XI mensis Februarii anno MCMXXVII propter plagas interiit.
- Iesus Méndez, parochus in oppido Valtierrilla fuit, qui in eodem
loco die V mensis Februarii anno MCMXXVIII manuballista necatus est.
- David Uribe. Nonnulla egit ministeria pastoralia ac postea parochus loci
Iguala factus est. Die XII mensis Aprilis anno MCMXXVII apud pagum
San José Vidal interemptus est.
- Margaritus Flores, parochus loci Atenango del Río factus, cum
illuc pervenisset, captus est et die XII mensis Novembris anno MCMXXVII in
oppido Tulimán manuballista necatus est.
- Michael de la Mora. Cappellanus fuit Cathedralis Colimensis, dioecesanus
moderator Fidei Propagandae ac spiritalis moderator collegii in urbe La
Paz. Die VII mensis Augusti anno MCMXXVII in militum statione Colimensi
manuballista necatus est.
In eadem religiosa persecutione complures etiam laici interempti sunt, inter
quos tres iuvenes Actionis Catholicae numerantur, qui pastoralem paroeciae
operam agebant, quique die XV mensis Augusti anno MCMXXVI quieti et animosi
martyrium una cum parocho Aloisio Batis, quem contra sicarios tueri conati sunt,
subierunt. Hi sunt:
- Emmanuel Morales, XXVIII annos natus, laicus eximius fuit, qui multum ad
religionis libertatem tuendam contulit.
- Salvator Lara, XXI annos natus, secretarius fuit Nationalis
Consociationis pro religionis libertate defendenda ac praeses Actionis
Catholicae Mexicanae iuventutis.
- David Roldán, XXIV annos natus, Actionis Catholicae Mexicanae praeses et
alter a praeside Consociationis Nationalis pro religionis libertate
defendenda, in paroecialem laborem explicandum sociatam suam operam
contulit.
Beati hi, ex diversis dioecesibus Mexicanis oriundi, a sua inde morte veri
fidei martyres habiti sunt. His peractis cunctis rebus, quas Congregatio de
Causis Sanctorum praescribit, die XXII mensis Novembris anno MCMXCII eos
Beatorum honore decoravimus.
Exinde ipsorum intercessioni miraculum adscriptum est, de quo apud Curiam
Guadalaiarensem acta est inquisitio. Eventus felici cum exitu per- vestigatus
est a Congregatione de Causis Sanctorum atque die XXVIII mensis Iunii anno
MCMXCIX Nobis coram Decretum super miro prodiit. Patrum Cardinalium
Episcoporumque, in Consistorio die X mensis Martii anno MM coadunatorum,
faventibus cognitis suffragiis, statuimus ut Canonizationis ritus Romae die XXI
mensis Maii eiusdem anni celebraretur.
Hodie igitur in foro Petriano inter sacra haec protulimus verba: Ad honorem
Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae
christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum
Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina
ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos
Christophorum Magallanes et viginti quattuor Socios, Iosephum Mariam de Yermo y
Parres et Mariam a Iesu Sacramentato Venegas de la Torre Sanctos esse decernimus
et definimus, ac Sanctorum catalogo adscribimus, statuentes eos in universa
Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Quod autem decrevimus volumus et nunc et in posterum vim habere, contrariis
minime officientibus rebus quibuslibet.
Datum apud Sanctum Petrum, die vicesimo primo mensis Maii anno Domini bis
millesimo, Pontificatus Nostri vicesimo secundo.
EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 7, pp. 417-421
© Copyright 2000
- Libreria Editrice Vaticana