IOANNES PAULUS
EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE
DECRETALES
PER SAECULORUM DECURSUM*
QUIBUS BEATAE MARIAE A IESU SACRAMENTATO VENEGAS DE LA TORRE SANCTORUM HONORES
DECERNUNTUR.
« Omnes male habentes curavit » (Mt 8, 16).
Per saeculorum decursum discipuli misericordem Iesu amorem in homines corpore
spirituque patientes secuti sunt et imitati. Ii enim Evangelii monitiones
sectantes, fratres dilexerunt, iis, pauperibus aegrotisque potissimum,
inservientes. Ita se quoque gessit beata Maria a Iesu Sacramentato, quae in Deum
amore incitata, se egenis languentibusque ipsa devovit. Beata haec, in baptismo
Maria Nativitas vocata, in oppido Zapotlanejo, quod in Civitate Mexici
Jalisco locatur, die VIII mensis Septembris anno MDCCCLXVIII, Dorotheo
Venegas Nuño et Maria Nieves de la Torre pientissimis parentibus, orta est, qui
eam docuerunt christianam fidem principalem obtinere locum. A pueritia inde pia,
verecunda et oboediens fuit. Studiose religionis muneribus, precationi,
eucharisticae pietati operam dedit, cum Deo coniunctionem simpliciter
constanterque colendo. Anno MDCCCXC inter Mariae Filias annumerata est atque,
quibusdam perfectis exercitationibus spiritalibus, animadvertit se ad vitam
consecratam a Domino vocari. Anno MCMV se cum piarum mulierum communitate
sociavit, quae Guadalaiarensi in urbe parvum veletudinarium pauperibus curandis
ministrabant. Anno MCMX privatim vota nuncupavit atque anno MCMXXI Antistita
illius communitatis electa est. Praestantium ecclesiasticorum virorum de
consilio Constitutiones scripsit, ut Operam illam in Congregationem Sororum
Filiarum Sacri Cordis Iesu converteret, quae a Guadalaiarensi Archiepiscopo anno
MCMXXX comprobata est. Una cum novem sororibus perpetua vota nuncupavit, nomen
sibi imponens Mariam a Iesu Sacramentato atque XXXIII annos Generalis Antistita
fuit. Usque operata est ut ipsa et sorores sanctificarentur, caritatem erga
Christum exercendo, qui in patientibus membris humiliter amabiliterque
agnoscebatur et iuvabatur. Eucharistica fervens pietas eius spiritalem vitam
designabat. Cum Domino coniunctionem persecuta est, Eum requirens, adorans et in
eucharistico mysterio amans, ex quo eius anima in aegritudinibus ac
persecutionum in Mexico illius aetatis religiosarum mobilitatibus pacem ac
tranquillitatem hauriebat. Multum adlaboravit ut Christi amor omnes homines,
pauperes praesertim, aegrotos, senes, peccatores, pervaderet. Sacri Cordis
virginisque Mariae pietatem coluit. Suis sororibus cunctisque ad se venientibus
exemplum exhibuit ipsaque in fidei, spei, caritatis, oboedientiae, paupertatis,
humilitatis virtutibus exercendis se moderatricem praebuit. Summa cum fidelitate
constitutiones cum observaret, Summi Pontificis, Episcoporum, sacerdotum
auctoritatem veneratione cum prosequeretur, Seminarii tirones cum curaret,
spectabilem fidelis consecrationis in Dei perdolentisque humanitatis deditionem
testificationem praebuit. Antistitae Generalis relicto officio, precans ac
meditans postremos vitae annos exegit. Strenue ac patienter novissimas aerumnas
toleravit. Die XXX mensis Iulii anno MCMLIX de hoc mundo demigravit, claram
sanctitatis opinionem relinquens. Guadalaiarensis Archiepiscopus anno MCMLXXXI
beatificationis canonizationisque Causam incohavit. His igitur cunctis rebus a
Congregatione de Causis Sanctorum praescriptis absolutis, die XXII mensis
Novembris anno MCMXCII ei Beatorum honores decrevimus. Eius posthac
intercessioni mira sanatio adscripta est, de qua inquisitio apud Curiam
Guadalaiarensem facta est. Eventus felici cum exitu a Congregatione de Causis
Sanctorum pervestigatus est atque die XXVI mensis Martii anno MCMXCIX coram
Nobis Decretum super miraculo prodiit. Patrum Cardinalium Episcoporumque in
Consistorio die II mensis Iulii anno MCMXCIX coadunatorum faventibus suffragiis
auditis, statuimus ut canonizationis ritus Romae die XXI mensis Maii iubilaris
anni MM celebraretur.
Hodie igitur in foro Petriano inter sacra haec protulimus verba: Ad honorem
Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae
christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum
Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina
ope saepius implorata, ae de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos
Christophorum Magallanes et viginti quattuor Socios, Iosephum Mariam de Yermo y
Parres et Mariam a Iesu Sacramentato Venegas de la Torre Sanctos esse decernimus
et definimus, ac Sanctorum catalogo adseribimus, statuentes eos in universa
Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Quod autem decrevimus volumus et nunc et in posterum vim habere, contrariis
minime officientibus rebus quibuslibet.
Datum apud Sanctum Petrum, die vicesimo primo mensis Maii anno Domini bis
millesimo, Pontificatus Nostri vicesimo secundo.
EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 3, pp. 121-123
© Copyright 2000
- Libreria Editrice Vaticana