Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE DECRETALES

SPIRITUS DOMINI*

QUIBUS BEATO IOSEPHO MARIAE DE YERMO Y PARRES
SANCTORUM CAELITUM HONORES DECERNUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Spiritus Domini Dei su per me, ... ad annuntiandum laeta mansuetis misit me (Is 61, l). Verba Isaiae Prophetae plene adimplentur in Christo Iesu (cfr Lc 4, 21), qui ad Evangelium nuntiandum venit et hominem a peccati mortisque tenebris redimendum. Munus divini Redemptoris prosequitur in Ecclesia, quae per filios suos curare debet integram hominis vitam etiam terrenam quatenus cum vocatione caelesti connexam (Conc. Oecum. Vatic. II, Gravissimum educationis, intr.). Quam ob rem beatus Iosephus Maria de Yermo y Parres, authenticus Christi discipulus, illius vestigia secutus est erga pauperes exercens caritatem, quae regula vitae eius et ad suum sacerdotium praecipuum exstitit incitamentum. Beatus in oppido vulgo Jalmolonga, in Mexico, die X mensis Novembris anno MDCCCLI natus est ab Emmanuele de Yermo et a Maria Iosepha Parres, parentibus christiana ornatis pietate. Rudimenta litterarum privatim didicit, deinde catholicum ludum frequentavit. Confestim percepit se ad vitam consecratam vocari, quapropter anno MDCCCLXVII Congregationem Missionis ingressus est, ubi duos post annos professionem emisit. Philosophicis studiis expletis, Lutetiam Parisiorum se contulit ut theologicis vacaret studiis. In patriam reversus, variis in missionibus apostolatum explicavit. Attamen, anno MDCCCLXXVII, ad versa valetudine, religiosam Congregationem reliquit. Ad prosequendam sacerdotalem institutionem, cum quinque et viginti aetatis annos ageret, dioecesi Leonensi est incardinatus. In Seminario dioecesano ecclesiasticum curriculum explevit et anno MDCCCLXXIX presbyteratus ordine est insignitus. Iam ab exordiis tum apostolica alacritate tum dotibus oratoris et moderatoris spiritus praecelluit, quibus ditatus peculiari modo catechesim puerorum curavit et iuvenum. Episcopus eum arcessivit in Curiam, ubi varia magni ponderis munia obivit, quae tamen, graviter aegrotans, anno MDCCCLXXXIV relinquere debuit. Insequenti anno duae commissae sunt illi ecclesiolae, quas summa suscepit humilitate. Illius gentis humana tactus egestate, vehementer incitatum se sensit ad afflictis et pauperibus auxilium ferendum. Apostolicam dilatavit strenuitatem vitam christianam, cultum eucharisticum ac praesertim caritatis opera promovendo. Die XIII mensis Decembris anno MDCCCLXXXV domum caritatis exstruxit, quam appellavit « Asylum Sacri Cordis Iesu », sociatam praestantibus operam quattuor puellis, quae primae fuerunt sorores « Congregationis Ancillarum Sacri Cordis Iesu et Pauperum ». Institutum hoc fructum exstitit Caritatis cuiusdam iuvenis presbyteri, ac pauperibus potissimum destinatum. Huius operis huiusque Instituti causa, beatus plurima pati debuit. Cum in urbem vulgo Puebla de Los Angeles transiit, misericordiae opera exercere perrexit, Institutum quod condiderat solidandum curavit, opus fundavit mulieribus in difficultate versantibus restituendis, clerum instituendum et sanctificandum peculiariter studuit. Apostolatum suum altissima vita spiritali et constanti virtutum exercitio nutrivit, firma scilicet fide, placida spe, enixa caritate erga Deum et pauperes, senes et pueros, orphanos et vitae segreges. Sacro Cordi Iesu, Eucharistiae et Beatissimae Virgini Mariae ardenter cultum tribuit. Quin viribus parceret, fidem suam maxime pauperibus per laetum nuntium constanter transmisit. Prudentia in adversis emicuit ac constanti in missione fortitudine; virtutibus pariter claruit iustitiae, austeritatis et temperantiae. Oboediens et alta praeditus humilitate, arte coniunctus mansit cum Ecclesia eiusque magisterio; probitatis morum exemplum omnibus praebuit. Brevi correptus morbo, laetabundo tamen suffultus animo, die XX mensis Septembris anno MCMIV, dum hymnus Ave Maris Stella cantu agebatur, in urbe Puebla de Los Angeles piissime in Domino obdormivit. Fama sanctitatis post obitum increbrescente, Archiepiscopus Tlascaiensis Angelorum anno MCMLXXXIII processum canonicum instruxit. Servatis quidem de Causis Sanctorum praescriptis, Nosmet Ipsi Mexicopoli, die VI mensis Maii anno MCMXC Nostro in itinere pastorali Beatorum caelitum honores illi decrevimus.

Deinde mirum patratum est eiusdem beati intercessioni adscriptum, de quo canonica instructa est pervestigatio in Curia Tlascalensi. Casus apud Congregationem de Causis Sanctorum suetis inquisitionibus est subiectus et felici quidem cum exitu. Die XX mensis Decembris anno MCMXCIX, Nobis coram de miro Decretum prodiit. Excipientes igitur faventes sententias Patrum Cardinalium et Episcoporum a  Nobis in Consistorio die X mensis Martii anno MM convocatorum, statuimus ut canonizationis ritus die XXI mensls Maii hoc ipso anno iubilari Romae perageretur.

 Hodie igitur in foro ante Patriarchalem Basilicam Vaticanam, intra Missarum sollemnia hanc protulimus formulam:

Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Christophorum Magallanes et viginti quattuor Socios, Iosephum Mariam de Yermo y Parres et Mariam a Iesu Sacramentato Venegas de la Torre, Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quae autem decrevimus, et nunc et in posterum tempus vim sortiri volumus, contrariis rebus minime officientibus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die vicesimo primo mensis Maii, anno Domini bismillesimo, Pontificatus Nostri vicesimo secundo.

EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.

 


*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 2, pp. 73-75

 

© Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana