IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
MIHI VIVERE*
VENERABILI DEI SERVO IOSEPHO COLUMBAE
MARMION
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. -— « Mihi vivere Christus est » (Philp l, 21).
Christianus quisque, per baptismum Christo insertus, Christi vitam agit atque in
Spiritu Sancto Patrem clarificat, qui « praedestinavit nos in adoptionem
filiorum » (Eph l, 5).
Christus, animae vita, lux fuit, vis ac laetitia, quibus
Venerabilis Dei Servus Iosephus Columba Marmion illuminatus est et sustentatus,
qui nihil Christo diligendo antevertit, quique in Ecclesia quod bonum sanctumque
est scriptis ac multo magis operibus ostendit.
Sodalis hic insignis Ordinis
sancti Benedicti, Dublini in Hibernia die I mensis Aprilis anno MDCCCLVIII ortus
est. Romae in theologica disciplina conducibiliter institutus, die XVI mensis
Iunii anno MDCCCLXXXI dioecesanus presbyter consecratus est. Nonnullos annos
apostolatui et philosophiae Dublinensibus Seminarii tironibus tradendae operam
studiose dedito Superioribus adsentientibus anno MDCCCLXXXVI suum pristinum
propositum persequi potuit atque Ordinem sancti Benedicti apud Abbatiam
Maredous ingressus est, quae in dioecesi Namurcensi intra Belgarum fines sita
est. Novum Columbae nomen obtinens, novitiatum egit atque in firmo fundamento
innitens, Christo dona praebenti et cohortanti sese addixit idemque
difficultates et incommoda, quae monachorum ex praescriptis
oriuntur, superavit. Anno MDCCCLXXXVIII temporalia et MDCCCXCI perpetua vota
nuncupavit. Fidei lumine perductus, per probanda opera alacriter Evangelii
sanctique Benedicti regulae semitam tenuit, magistri doctrinam obsequenter
sectando, opus Dei devote celebrando, Abbatiae Collegii pueris iuvenibusque
monachis doctrinam tradendo. Ex eo tempore inquisitione ac precatione
christianas veritates praedicandas curavit, e Sacris Litteris deprompta
doctrina. In Abbatiam Montis Caesaris condendam suam operam contulit, ubi
prudenter ac animose complura officia sustinuit, scilicet communitatis prioris,
theologiae magistri, concionatoris et confessarii egit partes. Maredous
Abbatiae monachi anno MCMIX eum abbatem relegerunt. Dei Servus ad Benedectinam
regulam superioris munus quam opti me gessit ipsius Christi intra Abbatiam
vice fungens. At moderatoris cum tueretur serviendi voluntate partes, contumelias aerumnasque habuit, quas primum bellum mundanum auxit. Per
praedicationem, spiritale moderamen, scripta, quae Ecclesiae huius temporis
locupletant thesaurum, amplum frugiferumque magisterium egit. Pastorali caritate
permotus, complurium sacerdotum, monachorum, religiosorum laicorumque vitam
interiorem curavit. Quod aliis tradebat ipse simpliciter, perseveranter ac
perfecte faciebat. Dei coniunctionem coluit. Sacra liturgia, meditatio,
vestigatio, erga sacram Eucharistiam Deique Matrem devotio, eius monasticam
consecrationem, actuosum apostolatum sustentarunt, qui saepe extra Abbatiam
versabatur. Meritis onustus ac sanctitatis fama perfusus, die XXX mensis
Ianuarii anno MCMXXIII obdormivit in Domino.
Beatificationis canonizationisque
Causa in dioecesi Namurcensi anno MCMLVII incohata est. His a iure statutis
absolutis rebus, Nobis coram die XXVIII mensis Iunii anno MCMXCIX decretum
prodiit, quo declaravimus abbatem Iosephum Columbam Marmion virtutes
theologales, cardinales iisque adnexas, heroum in modum exercuisse. Mira exinde
sanatio felici cum exitu vestigata est, quae anno MCMLXVI contigit quaeque Dei
Servo est adscripta. Decretum super miro die XXVII mensis Ianuarii anno MM foras
emisso, statuimus ut beatificationis ritus die III mensis Septembris
subsequentis celebraretur.
Hodie igitur in foro Petriano inter sacra hanc
ediximus formulam: Nos, vota Fratrum Nostrorum Camilli Cardinalis Ruini, Vicarii
Nostri pro Romana Dioecesi, Dionysii Cardinalis Tettamanzi, Archiepiscopi
Ianuensis, Petri Cardinalis Eyt, Archiepiscopi Burdigalensis, et Andreae Mutiani
Léo- nard, Episcopi Namurcensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu
multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum
consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi
Dei Pius IX, Ioannes XXIII, Thomas Reggio, Gulielmus-Iosephus Chaminade et
Columba Marmion Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Pii IX
die septima Februarii, Ioannis XXIII die undecima Octobris, Thomae Reggio die
nona Ianuarii, Gulielmi- Iosephi Chaminade die vicesima secunda Ianuarii et
Columbae Marmion die tertia Octobris in locis et modis iure statutis quotannis
celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Prudentiam, doctrinam, pietatem insignis huius viri extollere placet, qui sua
opera luculenter in religiosae suae familiae sodales ceterosque homines
contulit, complens ipse quod docebat. Exoptamus igitur ut huius caelitis
testificationibus incitati homines qui nunc sunt ad superna mansuraque certo
gradu contendant.
Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et firma esse
volumus, contrariis rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die III mensis
Septembris, anno MM, Pontificatus Nostri altero et vicesimo.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 6, pp. 342-344
© Copyright 2000
- Libreria Editrice Vaticana