IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
OMNINO SANCTUS*
VENERABILI DEI SERVO THOMAE REGGIO
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — « Omnino sanctus fieri volo, duo certa meae
vitae capita tenens, precationem scilicet et ascesim ».
Propositum hoc presbyterali episcopalique in vita Venerabilis Dei Servi
Thomae Reggio usque est productum, qui Christi Boni Pastoris semitas tenuit
ipseque suae plebis fuit exemplar.
Genuae ortus est is die IX mensis Ianuarii anno MDCCCXVIII marchionibus
Iacobo Reggio et Angela Maria Pareto parentibus, qui solidam religiosam
humanamque institutionem ei tradiderunt. Externus alumnus Genuae Regio Collegio
adscriptus est, quod moderabantur Ordinis Clericorum Regularium a Somascha
sodales. Regiam apud studiorum Universitatem Ianuensem iuridiciali disciplinae
studuit. Sed viginti annos natus firmiter voluit sacerdos fieri atque rebus
theologicis operam dedito Externus alumnus Seminarium archiepiscopale adire
solebat atque die XVIII mensis Septembris anno MDCCCXLI sacro ordine auctus est
et deinceps in sacra theologia lauream consecutus est. Thomas Reggio eximia
pietate distinguebatur et studiosa industria. Theologicam doctrinam tradidit,
Seminarii tirones Ianuenses alter a moderatore coluit, exinde moderator tirones
Clavarenses ipseque peritus institutor, prudens spiritus magister, germanae
altaeque pietatis vir evasit. Anno MDCCCLI abbas renuntiatus est Sanctae Mariae
Assumptae Cariniani Ianuensis, qui, apostolico ardore incensus et caritatis,
complures consociationes, confraternitates religiosasque congregationes
spiritaliter coluit. Illius aetatis sociali culturalique rei operam dedit,
diurnarii munus, rem quidem difficilem, sustinendo. Anno MDCCCLXXVII
Ventimiliensis Episcopus nominatus est. Fide magnaque animi intentione
incitatus, dioecesi renovandae multum adlaboravit. Seminarium, catechesim
tradendam, caritatis operam et sacram liturgiam curavit. Pluries dioecesim
invisit et dioecesanam synodum celebravit. Anno MDCCCLXXVIII Congregationem
Sororum S. Marthae condidit, quae Seminario, sacerdotibus indigentibus atque
variis caritatis operibus inservirent, quas sorores ipsemet religiose humaneque
instituit. Anno MDCCCXCII Archiepiscopus Ianuensis renuntiatus est. Quamvis
aetate affectus, humiliter munus suscepit, conscius se Dei voluntatem facere. Ad
pacificum convictum, socialem profectum et Ecclesiae incrementum multum
contulit. Spiritalis pietas in ministerio impigre gerendo eum sustinuit, qui
usque precabatur, paenitentiam agebat, Dei voluntatem persequebatur. Sacram
Eucharistiam, Sacrum Iesu Cor, Virginem Mariam admodum coluit atque Summo
Pontifici fidelis usque fuit. In Deo omnem spem posuit, Cuius amore perductus
proximum, Seminarii tirones, sacerdotes indigentes ac laborantes, senes et
aegrotos iuvit. In omnibus rebus prudenter fortiterque seu coram dioecesi seu
compluribus difficultatibus se gessit. Iustitiam erga Deum proximumque coluit et
continenter Dei voluntatem et Evangelii praecepta persecutus est. Cum Trioram
Ventimiliensis dioecesis peregrinationem comitaretur, ut Redemptoris signum
expiaret, morbo correptus est neque Genuam redire potuit. Duobus post mensibus
de hoc mundo die XXII mensis Novembris anno MCMI demigravit. Cum sanctitatis
fama produceretur et magis diffunderetur, Archiepiscopus Ianuensis anno
MCMLXXXIII beatificationis et canonizationis causam incohavit. Die XVIII mensis
Decembris anno MCMXCVII Nos Ipsi declaravimus Dei Servum heroum in modum
virtutes exercuisse. Exinde Nobis coram die XXI mensis Decembris anno MCMXCVIII
Decretum super miraculo, ipsius intercessioni adscripto, prodiit. Statuimus
igitur ut sollemnis Beatificationis ritus Romae, Magno Iubilaeo eveniente anni
bis millesimi, celebraretur.
Hodie igitur in foro Petriano inter sacra hanc ediximus formulam: Nos, vota
Fratrum Nostrorum Camilli Cardinalis Ruini, Vicarii Nostri pro Romana dioecesi,
Dionysii Cardinalis Tettamanzi, Archiepiscopi Ianuensis, Petri Cardinalis Eyt,
Archiepiscopi Burdigalensis, et Andreae Mutiani Léonard, Episcopi Namurcensis,
necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium
explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra
Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Pius IX, Ioannes XXIII,
Thomas Reggio, Gulielmus- Iosephus Chaminade et Columba Marmion Beatorum nomine
in posterum appellentur, eorumque festum: Pii IX die septima Februarii, Ioannis
XXIII die undecima Octobris, Thomae Reggio die nona Ianuarii, Gulielmi-Iosephi
Chaminade die vicesima secunda Ianuarii et Columbae Marmion die tertia Octobris
in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et firma esse
volumus, contrariis rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die III mensis
Septembris, anno MM, Pontificatus Nostri altero et vicesimo.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 7, pp. 428-430
© Copyright 2000
- Libreria Editrice Vaticana