IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
PASCE AGNUS*
VENERABILI SERVO DEI PIO PP. IX
BEATORUM TRIBUUNTUR HONORES.
Ad perpetuam rei memoriam. — «Pasce agnos meos... pasce oves meas» (Io
21, 15. 17), «confirma fratres tuos» (Lc 22, 32). Mandatum Petro datum,
quod ex Divini Magistri voluntate munera statuit et pastoralia onera eius, cuius
videlicet manibus successio apostolica «gubernacula Ecclesiae» committit
(cfr Leo Magnus, Tract. 111, 3-4: PL 54, 146-147), dilucide
ac fideliter applicatur in vita Summi Pontificis Pii IX. Is namque evangelicam
Boni Pastoris imaginem (cfr Io 10, 11) absolute expressit et integre,
quandoquidem universum Dei populum in pascua Verbi Divini introduxit necnon
perennis Traditionis christianae veritatisque divinitus revelatae. Turbulentis
in suae aetatis eventibus exemplo exstitit maximae adsensionis immutabili
revelatarum veritatum deposito. Curis praeterea ministerii sui primas prorsus
Deo tribuit partes atque spiritalibus bonis. Senae Gallicae ortus ille est die
XIII mensis Maii anno MDCCLXXXXII e comite Hieronymo Mastai Ferretti et Patricia
Catharina Sollazzi eodemque lustratus die nomina accipiens Ioannem Mariam, ac
statim Beatae Mariae Virgini consecratus; confestim deinde a presbytero
praeceptore ad Confirmationem ac Primam Communionem institutus secundum nobilium
illius temporis consuetudinem. Romam anno MDCCCIX commigravit studiis
superioribus vacaturus et postero anno, post curriculum exercitationum spiritus,
se peccato per vitam vitando dedidit disciplinis studens non ambitionis causa
verum boni alieni totusque Domino confisus. Post aliquam animi fluctuationem
consilium iniit statum ecclesiasticum persequendi, veste interea talari sibi
induta ordinibusque anno MDCCCXVII receptis. Anno MDCCCXIX sacerdos est creatus.
Animarum commoditatis studiosus, eminuit ilico sacra praedicatione et in campo
institutorio tamquam Moderator Instituti cui erat nomen «Tata Giovanni», quod
anno MDCCCXXIII reliquit ob missionem in Chilia explendam. Romam anno MDCCCXXV
reversus, Hospitium Sancti Michaëlis rexit, consuetis apostolatus officiis
nequaquam neglectis. Vixdum triginta quinque natus annos episcopatum suscepit ad
archidioecesim Spoletanam pastor destinatus, ubi pastoralis fervor magnam illam
existimationem confirmavit, quae deinceps est valde corroborata, cum anno
MDCCCXXXII ad dioecesim Imolensem est missus Antistes. Anno MDCCCXL sacrae honor
purpurae ei est delatus, ac vespere diei XVI mensis Iunii anno MDCCCXLVI in
concilio Purpuratorum Patrum post Papae Gregorii XVI obitum est ipse summa in
Beatissimi Petri collocatus cathedra, nomine sibi Pio IX sumpto. Munibus Christi
Vicarii strenue fidelis, animi simplicitate at voluntatis firmitudine iura Dei
Ecclesiaeque defendito Longinquus illius pontificatus haud facilis evasit: suo
tempore admodum est amatus, sed etiam odio habitus falsoque interdum
insimulatus; dilectus sane potissimum humilibus ab hominibus et pauperibus. Sed
in his nimirum casibus adversis vividius eius virtutum lumen exsplenduit:
acerbitates longae fiduciam Providentiae in eo confirmaverunt. Alta hinc ipsius
oriebatur animi tranquillitas. Dicere enim iis quos secum habebat consueverat:
«Rebus in humanis oportet satis habere ita agere, prout optime fieri potest, ad
ceteraque se Providentiae permittere».
Inde a primis suis Litteris Encyclicis
Qui pluribus inscriptis,
et anno MDCCCXLVI proditis, iam ante Syllabum, qui est anno MDCCCLXIV editus,
suae errores aetatis constanter damnavit. Extemplo quaestionum socialium necessitati sese aperuit: Italicae libertatis disputatio in ipso non opposuit
inter se principem ac pontificem. Post Caietae interiectum tempus, annos scilicet MDCCCXLIX-MDCCCL, actionem sacram suam ad curas praesertim pastorales
informavit, quae civili pariter in eius administratione refulserunt. Et
quemadmodum hac in provincia reformationes prudenter multiplicabat, sic in illa
multos ob ecclesiales coeptus is notabatur, in quibus commemorari decet
patriarchatus Latini Hierosolymitani institutionem, undetriginta Sedium
Metropolitanarum constitutionem necnon centum triginta duarum Episcopalium
Sedium tum quindecim Praefecturarum Apostolicarum, trium Delegationum, triginta
trium Vicariatuum Apostolicorum. Efferenda aequabiliter est hierarchiae
ecclesiasticae in Britannia, in Caledonia et in Batavia redintegratio. Haud vero
minus commemorandae sunt curae ipsius de cleri educatione, de familiis
prosperandis religiosis ac potissimum de pauperibus efficaciter sustentandis.
Immaculatae Conceptionis Christi Matris dogma is renuntiavit; Concilium
indixit Oecumenicum Vaticanum Primum, cuius de revelatione doctrina deque
pontificia infallibilitate ab eo est sancita et promulgata. Consensionem
tuitus est fidei cum humana ratione. Potestate dein Ecclesiae temporali abrepta
die XX mensis Septembris anno MDCCCLXX in Vaticanam profugit arcem.
Infirmus maxime iam est Urbis parochos allocutus die altero mensis Februarii
anno MDCCCLXXVIII atque quinque post diebus morte longum absolvit ac
laboriosum suum pontificatum.
Sanctitatis solida
perdurante fama, qua vivus etiam claruerat, anno MCMVII suscepta est
beatificationis Causa quin immo et canonizationis quae manifesto deinceps
protulit: a) in campo religioso — virum egregium prorsus ad Deum conversum,
insigni praeditum eucharistica pietate ac Mariali simul et funditus officii sui
munibus deditum pastoralibus; b) in campo culturae — magistrum ponderis permagni
propter intrepidam veritatis revelatae defensionem tum propter culturae
catholicae promotionem; c) in campo sociali — pontificem reformatorem providis
instructum consiliis ac fautorem operum pro indigentibus. His profecto de
causis gravissimis, omnibus illis peractis rebus quae iure iam statuuntur,
Nosmet Ipsi die VI mensis Iulii anno MCMLXXXV Venerabilem Decessorem Nostrum
Pium IX heroum ritu virtutes theologales cardinales iisque adnexas factitavisse
sumus testificati. Postmodum mira exitu cum prospero sanatio est quaedam
perpensa quae anno MCMX patrata esse eius deprecatione nuntiabatur, unde Nostro
in conspectu Decretum super miraculo prodiit die XX mensis Decembris anno
MCMXCIX quo tempore constituimus ut Beatificationis sollemnia die III mensis
Septembris Romae celebrarentur Iubilaris Anni bis millesimi.
Iuvit maximopere
hodie Nos in foro Basilicam Sancti Petri Vaticanam spectante inter eucharistica
sacra sollemnem hanc proferre formulam:
Nos, vota Fratrum Nostrorum Camilli
Cardinalis Ruini, Vicarii Nostri pro Romana dioecesi, Dionysii Cardinalis
Tettamanzi, Archiepiscopi Ianuensis, Petri Cardinalis Eyt, Archiepiscopi
Burdigalensis, et Andreae Mutiani Léonard, Episcopi Namurcensis, necnon
plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes,
de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica
facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Pius IX, Ioannes XXIII, Thomas
Reggio, Gulielmus-Iosephus Chaminade et Columba Marmion Beatorum nomine in
posterum appellentur, eorumque festum: Pii IX die septima Februarii, Ioannis
XXIII die undecima Octobris, Thomae Reggio die nona Ianuarii, Gulielmi-Iosephi
Chaminade die vicesima secunda Ianuarii et Columbae Marmion die tertia Octobris
in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.
In nomine Patris
et Filii et Spiritus Sancti.
Quae autem singula exprompsimus fierique iussimus, tam in praesens volumus
quam in posterum tempus rata et firma esse, contrariis quibusvis rebus nequaquam
obsistentibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die III mensis
Septembris, anno Domini MM Iubilaei Magni, Pontificatus Nostri vicesimo secundo.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 10, pp. 652-655
© Copyright 2000
- Libreria Editrice Vaticana