The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUODCUMQUE DIXERIT*

VENERABILI SERVO DEI GULIELMO IOSEPHO CHAMINADE
BEATORUM HONORES TRIBUUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Quodcumque dixerit vobis facite » (Io 2, 5). Haec verba prolata a Beata Virgine Maria ad servulos Canae in Galilea Venerabilis Servus Dei Gulielmus Iosephus Chaminade consuevit repetere suis discipulis, laicis et religiosis. Hoc modo voluit recordari totam Familiam Societatis Mariae se considerare oportere in statu missionis permanentis, sub praesidio et inspiratione Matris Redemptoris, ab Ipso cum omnibus Eius mysteriis consociatae.

Vesunnae in Gallia natus est die VIII mensis Aprilis anno MDCCLXI. Decem annos natus ingressus est Seminarium Minus Mussidanum, ubi quattuor post annos privato modo vota emisit paupertatis, castitatis et oboedientiae. Anno MDCCLXXXV sacerdos ordinatus est. Deinde demigravit Burdigalam, ubi maiorem partem vitae suae transegit. Anno MDCCXCI recusavit emittere ius iurandum a Constitutione Civili clero in Gallia impositum atque clam sacerdotale exercuit ministerium, saepe periclitans de vita. In exsilium missus, petiit Caesaraugustam in Hispania, ubi sub umbra Beatae Mariae Virginis a Pilar (a Columna) ad exitum adduxit proposita sua Mariana et apostolica, constituendi scilicet familiam ex laicis et religiosis Virgini Mariae dicatis. Anno MDCCC Burdigalam reversus, antiquam restituere conatus est Congregationem Marianam, quae futurum esset fulcrum eius impigrae operae evangelizationis, ad Galliam iterum piene christianam reddendam. Anno MDCCCI a Sancta Sede nominatus est Missionarius Apostolicus, quem titulum ipse maximi aestimavit. « Vos estis omnes missionari i, explete vestram missionem » — suis discipulis saepe dictitabat. Eodem anno una cum Venerabili Maria Teresia de Lamourous instituit operam misericordiae pro tuendis puellis versantibus in difficultatibus. Anno MDCCCXVI una cum Venerabili Adelaide de Batz de Trenquelléon condidit Agenni Institutum Filiarum Mariae Immaculatae, insequenti vero anno instituit Burdigalae Societatem Mariae. Ambo Instituta celeriter creverunt in Gallia atque anno MDCCCXXXIX honestatae sunt « decreto laudis » a Summo Pontifice Gregorio XVI. Postremi decem vitae anni Servi Dei exstiterunt tempus contentionis et amaritudinis: attamen gravem probationem sustinuit maxima cum fidelitate erga Ecclesiam suamque conscientiam, fide plenus et caritate. Circumdatus primis sodalibus Societatis Mariae. piissime obiit die XXII mensis Ianuarii anno MDCCCL. Ipse admirationem concitavit suorum discipulorum ob fulgidas virtutes. Eius fides germana fuit, fortis, propensa ad navitatem et suffulta Sacrarum Scripturarum cognitione assiduaque meditationi. Ductus spiritualitate « scholae Gallicae », in mandatorum Christi imitatione perseveravit, etiam tempore singularis vexationis. Filialis inhaerentia Virgini Mariae suppeditavit ei pacem interiorem omnibus in rerum adiunctis, ipsumque adiuvit in explenda voluntate Dei. Zelus apostolicus, praesertim erga iuvenes, audacem eum reddidit atque providentissimum in consiliis, patientem et perseverantem in operibus. Augescente sanctitatis fama, incohata est beatificationis et canonizationis Causa atque initium habuerunt processus Canonici Burdigalae et Victoriae in Hispania. Omnibus peractis rebus iure statutis, Decessor Noster Paulus PP. VI die XVIII mensis Octobris anno MCMLXXIII Venerabilem Servum Dei Gulielmum Iosephum Chaminade heroum in modum virtutes theologales cardinales iisque adnexas factitavisse est testificatus. Postea mira quaedam sanatio, anno MCMXCI Bonaëropoli in Argentina patrata. eius deprecationi est adscripta, qua de causa Nostro in conspectu Decretum supe miraculo prodiit die XX mensis Decembris anno MCMXCIX. atque decrevimus ut Beatificationis sollemnis ritus die III mensis Septembris Iubilaris Anni bis millesimi Romae celebraretur.

Magna cum laetitia Nos hodie, coram multitudine immensa fidelium, in foro Petriano ante Vaticanam Basilicam inter eucharistica sacra sollemnem hanc protulimus formulam:

Nos, vota Fratrum Nostrorum Camilli Cardinalis Ruini, Vicarii Nostri pro Romana dioecesi, Dionysii Cardinalis Tettamanzi, Archiepiscopi Ianuensis, Petri Cardinalis Eyt, Archiepiscopi Burdigalensis, et Andreae Mutiani Léonard, Episcopi Namurcensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Pius IX, Ioannes XXIII, Thomas Reggio, Gulielmus-Iosephus Chaminade et Columba Marmion Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Pii IX die septima Februarii, Ioannis XXIII die undecima Octobris, Thomae Reggio die nona Ianuarii, Gulielmi-Iosephi Chaminade die ,vicesima secunda Ianuarii et Columbae Marmion die tertia Octobris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quae autem singula exprompsimus fierique iussimus, volumus rata et firma sint tam in praesens quam in futurum tempus, contrariis quibusvis rebus minime obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die III mensis Septembris, anno Domini MM Iubilaei Magni, Pontificatus Nostri vicesimo secundo.

 

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO

 


*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 12, pp. 823-825

 

© Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 

top