IOANNES PAULUS
EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE
DECRETALES
IN QUAMCUMQUE CIVITATEM*
QUIBUS BEATAE MARIAE IOSEPHAE A CORDE
IESU SANCHO DE GUERRA SANCTORUM CAELITUM HONORES DECERNUNTUR.
« In quamcumque civitatem intraveritis... curate infirmos, qui in illa sunt,
et dicite illis: "Appropinquavit in vos regnum Dei" » (Lc 10, 8-9).
Hoc dominicum praeceptum persensit ad semet ipsam singulari modo esse
relatum, quod maximopere est exsecuta, Maria Iosepha a Corde Iesu Sancho de
Guerra, quae suam vitam aegrotis medicandis sacravit novum condendo Institutum
ut iisdem in domiciliis curam praestaret. Maria Iosepha die VII mensis
Septembris anno MDCCCXLII Victoriae in Hispania orta est a parentibus Barnaba
Sancho et Petra de Guerra. Septem annos nata patre orbata sedulam institutionem
a pia matre obtinuit, quae etiam ad primum eucharisticum convivium eam paravit.
Aetatis annos duodecim agens, Matritum ad propinquos missa est, ubi humaniores
didicit litteras. Victoriam regressa, cum duodevicesimum aetatis annum expleret,
desideravit monasterium ingredi, et cum in eo esset ut cooptaretur inter Sorores
quae Conceptionistae vocantur, typhico morbo graviter correpta est ideoque a
proposito destitit. Progrediente tempore, persentiens se a Domino vocari ut
religiosum vitae contemplativae et activae Institutum amplecteretur, Matriti
excepta est a sancta Soledad Torres Acosta apud Institutum Ancillarum Mariae
nuper conditum et aegrotis curandis destinatum. Noviciatus tempore haesitare
coepit de sua authentica vocatione. Suffulta consiliis Episcopi Antonii Mariae
Claret, de consensu sanctae conditricis, die XV mensis Februarii anno MDCCCLXVII
vota religiosa nuncupavit. Tunc munus assumpsit regendi collegium puellarum
parentibus orbatarum ac deinde apud valetudinarium in urbe Methymna Campestri
operam navavit. Volvente tempore novae exortae sunt haesitationes de vocatione.
Tandem, providis confessariis auxilium praebentibus, percepit se a Domino vocari
ut simul cum sociis novum conderet Institutum ad aegrotos in domiciliis et in
nosocomiis tutandos. De licentia Archiepiscopi Toletani, reliquit Institutum
Ancillarum Mariae et Flaviobrigam se contulit, ubi anno MDCCCLXXI primam aperuit
domum Instituti, cuius Maria Iosepha non tantum conditrix exstitit, verum etiam
prima generalis moderatrix; quod regimen totam per vitam est confirmatum. Ipsa
vivente, quadraginta domus apertae sunt in diversis Hispaniae regionibus,
quaedam etiam in America Australi. Tandem die XX mensis Martii anno MCMXII
Flaviobrigae diuturno morbo affecta piissime in Domino obiit. Hae sunt virtutes
quibus Maria Iosepha eminuit: Eucharistiam et Sacrum Cor Iesu impense dilexit,
Redemptionis mysterium penitus adoravit, dolorum Christi et crucis participem se
reddidit, aequo animo in contemplationis contextu infirmis curandis se dedito
Clara fama sanctitatis, qua in transitus sui hora circumdata fuit, sequentibus
annis increbruit, quapropter anno MCMXXVI exuviae illius a coemeterio
Flaviobrigensi in primam domum Instituti sunt translatae ibidemque sepultae.
Anno MCMLI Flaviobrigae instructus est processus ordinarius informativus, qui,
Romae conclusus est anno MCMLXXII per Decretum Introductionis Causae. Facta
historica super virtutibus positione de eademque disceptationibus habitis, die
VII mensis Septembris anno MCMLXXXIX Decretum prodiit super virtutibus. De miro
quodam anno MCMLXX patrato inquisitio peracta est, atque die XXX mensis Iunii
anno MCMXCII Decretum super miraculo in vulgus est editum. Eodem anno die XXVII
mensis Septembris Romae in foro ante Basilicam Vaticanam ritum celebravimus
beatificationis Servae Dei. Deinde dioecesana instructa est investigatio de
praesumpta mira sanatione, in Columbia mense Augusto anno MCMXCII habita, de qua
Decretum super validitate latum est die XIII mensis Octobris anno MCMXCV. Medici
unanimi ex consensu casum inexplicabilem censuerunt. Theologi in congressu die
XXII mensis Ianuarii anno MCMXCIX congregati, atque Patres Cardinales et
Episcopi in ordinaria congregatione die XXII mensis Iunii eodem anno, dixerunt
sanationem praeter naturam patratam esse et intercessioni beatae Mariae Iosephae
adscripserunt. Die XXVIII eiusdem mensis, Nobis coram Decretum est evulgatum
super miraculo. Deinde in Consistorio die X mensis Martii huius Magni Iubilaei
anni MM celebrato, faventem Cardinalium et Episcoporum sententiam excipientes,
statuimus ut ritus canonizationis beatae Mariae Iosephae die I mensis Octobris
hoc eodem anno Romae haberetur. Hodie igitur in foro ante Patriarchalem
Basilicam Vaticanam, intra Missarum sollemnia hanc formulam protulimus:
Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae
et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi,
beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita
et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio,
Beatos Augustinum Zhao Rong et CXIX Socios, Mariam Iosepham a Corde Iesu Sancho
de Guerra, Catharinam Drexel et Iosepham Bakhita Sanctos esse decernimus et
definimus, ac Sanctorum catalogo adscribimus, statuentes eos in universa
Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Quae decrevimus, et nunc et in posterum tempus vim sortiri volumus,
contrariis rebus minime officientibus quibuslibet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die primo mensis Octobris, anno Domini
bismillesimo, Pontificatus Nostri altero et vicesimo.
EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 12, pp. 817-819
© Copyright 2000
- Libreria Editrice Vaticana