The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

QUEMADMODUM VITIS*

QUIBUS AUGUSTINO ZHAO RONG ET CXIX SOCIIS
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR

 

« Quemadmodum vitis, si quis partes illas amputet, quae fructus ferunt, ita proficit, ut alios florentes et fructiferos palmites rursus proferat, idem nobis quoque evenit: plantata enim a Deo et salvatore Christo vitis, populus eius est. Et quanto magis magisque talia nobis infliguntur, eo plures alii per nomen Iesu fideles et pii fiunt » (S. Iustinus Martyr, Dialogus cum Tryphone, n. 110, P.L., VI, 730).

Verba haec, quae Decessor Noster Benedictus XIV protulit ut sex commemoraret huius manipuli primos martyres (allocutione die XVI mensis Septembris anno MDCCXLVIII habita), pari claritudine aliis Sociis sunt convertenda, frugiferis scilicet vitis palmitibus, qui sunt Dei populus in Sinis, ubi Domini Nostri Iesu Christi Evangelium, quod inde a V saeculo enuntiatum est, in saeculis VII-VIII, XIII, XVI, feliciter est amplificatum. Ancipites variique casus, qui apud Sinenses annales reperiuntur, pacis persecutionisque temporum per intervalla longum aevum denotarunt, quod maxima ex parte, domus Qing imperatoribus regnantibus, explicatum est. Ad hanc aetatem centum viginti fideles pertinent, quibus hodie Sanctorum honores decernuntur. Ex iis triginta tres sunt Europaei, qui destinati sunt ut in nomine Iesu salutis nuntium afferrent (cfr Act 9, 15) in peramplo antiquoque « mediano Regno ». Huic nuntio octoginta septem Sinenses crediderunt, qui vicissim in eum propter amorem sanguinem effuderunt. Octoginta duo viri sunt et triginta octo mulieres omnium ordinum, qui in Provinciis Fujian, Sichuan, Guizhou, Guangxi, Hunan, Hunan, Shanxi, Shaanxi, (Tcheli) Hebei, Guangdong incolebant. In iis locis Vicariatus Apostolici vigebant, in quibus opus faciebant Ordinis Fratrum Praedicatorum, Societatis Parisiensis missionum ad exteras gentes, Congregationis Missionis, Ordinis Fratrum Minorum Franciscanarumque Missionariarum Mariae, Societatis Iesu, Pontificii Instituti ad exteras gentes, Societatis S. Francisci Salesii sodales necnon localis cleri Presbyteri. Horum strenuorum christianorum, qui eximia fortitudinis, constantiae et erga Sinenses Gentes honoris exempla reddiderunt, infra referuntur nomina, qui secundum passionis annum officiumque ecclesiasticum recensentur:

Anno MDCXLVIII Franciscus Fernández de Capillas, O.P., presbyter.

Annis MDCCXLVII-MDCCXLVIII Petrus Sans i Iordà, O.P. episcopus. Presbyteri: Franciscus Serrano Frias, O.P. (episcopus electus), Ioachimus Royo Pérez, O.P., Ioannes Alcober Figuera, O.P., Franciscus Diaz del Rincón, O.P.

Annis MDCCCXIV-MDCCCLXII Ioannes Gabriel Taurin Dufresse, M.E.P., episcopus.

Presbyteri: Augustinus Zhao Rong, Ioannes a Triora, O.F.M. (Franciscus Maria Lantrua), Iosephus Yuan Zaide, Paulus Liu Jinde, Franciscus Rógis Clet, C.M., Thaddaeus Liu Ruiting, Augustus Chapdelaine, M.E.P., Ioannes Petrus Néel, M.E.P.

Seminarii Tirones: Iosephus Zhang Wenlan, Paulus Chen Changpin.

Catechistae: Petrus Wu Guosheng, Iosephus Zhang Dapeng, Petrus Liu Wenyuan, Ioachimus Ho Kaizhi, Hieronymus Lu Tingmei, Laurentius Wang Bing, Martinus Wu Xuesheng, Ioannes Zhang Tianshen, Ioannes Chen Xianheng, Lucia Yi Zhenmei.

Alii Laici: Laurentius Bai Xiaoman, Agnes Cao Guiying, Agatha Lin Zhao, Ioannes Baptista Luo Tingyin, Martha Wang Luo Mande.

Anno MCM Episcopi: Gregorius Grassi, O.F.M., Franciscus Fogolla, O.F.M., Antoninus Fantosati, O.F.M.

Presbyteri: Elias Facchini, O.F.M., Theodoricus Balat, O.F.M., Iosephus Maria Gambaro, O.F.M., Caesidius Giacomoantonio, O.F.M., Leo Mangin, S.I., Paulus Denn, S.I., Remigius Isoré, S.I., Modestus Andlauer, S.I., Albericus Crescitelli, P.I.M.E.

Religiosi: Andreas Bauer, O.F.M., Maria Ermellina a Iesu, F.M.M. (Irma Grivot), Maria Pacis, F.M.M. (Maria Anna Giuliani), Maria Clara, F.M.M. (Clelia Nanetti), Maria Sanctae Nataliae, F.M.M. (Ioanna Maria Kerguin), Maria Sancti Iusti, F.M.M. (Anna Moreau), Maria Adolfina, F.M.M. (Anna Dierk), Maria Amandina, F.M.M. (Paula Jeuris).

Seminarii Tirones: Ioannes Zhang Huan, T.O.F. vel O.F.S., Patricius Dong Badi, T.O.F., Ioannes Wang Rui, T.O.F., Philippus Zhang Zhihe, T.O.F., Ioannes Zhang Jingguang, T.O.F.

Catechistae: Simon Chen Ximan, T.O.F., Ioannes Wu Wenyin.

Alii Laici: Thomas Shen Jihe, T.O.F., Petrus Wu Anbang, T.O.F., Franciscus Zhang Ron, T.O.F, Matthias Feng De, T.O.F., Petrus Zhang Banniu, T.O.F., Iacobus Yan Guodong, Iacobus Zhao Ouanxin, Petrus Wang Erman, Maria Zhu Wu, Petrus Zhu Rixin, Ioannes Baptista Zhu Wurui, Maria Fu Guilin, Barbara Cui Lian, Iosephus Ma Taishun, Lucia Wang Cheng, Maria Fan Kun, Maria Chi Yu, Maria Zheng Xu, Maria Du Zhao, Magdalena Du Fengju, Maria Du Tian, Paulus Wu Anjyu, Ioannes Baptista Wu Mantang, Paulus Wu Wanshu, Raimundus Li Quanzhen, Petrus Li Quanhui, Petrus Zhao Mingzhen, Ioannes Baptista Zhao Mingxi, Teresia Chen Jinjieh, Rosa Chen Aijie, Petrus Wang Zuolung, Maria Guo Li, Marcus Ji Tianxiang, Anna An Xin, Maria An Guo, Anna An Jiao, Maria An Linghua, Paulus Liu Jinde, Iosephus Wang Kuiju, Ioannes Wang Kuixin, Teresia Zhang He, Paulus Lang Fu, Elisabetha Qin Bian, Simon Qin Chunfu, Petrus Liu Ziyu, Anna Wang, Iosephus Wang Yumei, Lucia Wang Wang, Andreas Wang Tianqing, Maria Wang Li, Maria Zhao Guo, Rosa Zhao, Maria Zhao, Iosephus Yuang Gengyin, Paulus Ge Tingzhu, Rosa Fan Hui.

Catechumeni: Zhan Huailu, Lang Yang, Zi Zhuzi.

MCMXXX Aloisius Versiglia, S.D.B., episcopus; Callistus Caravario, S.D.B., presbyter.

Annumerantur ideo sex Episcopi, viginti tres Presbyteri, octo Religiosi, septem Seminarii Tirones, undecim Catechistae et alii ex variis ordinibus sexaginta quinque in quibus Patres Matresquefamilias cum Liberis, nonnullae Virgines, Catechumeni recensentur.

Horum strenuorum christianorum qui exstant Sinensium « turba magna, quam dinumerare nemo poterat » (Apc 7, 9), Beatificationis Causae canonicae turmatim coeptae sunt agi, quam de quinque anno MDCCCXCIII et de tredecim anno MCM decrevit Leo XIII; Pius X de quattuordecim anno MCMIX; Pius XII de undetriginta anno MCMXLVI, de uno anno MCMLI et de quinquaginta sex anno MCMLV; Ioannes Paulus II de duobus anno MCMLXXXII.

Quod autem ad Canonizationem attinet, cuius nonnullorum superioribus annis Causa acta erat, Episcoporum Taivaniae Regionalis Conferentia Sinensis anno MCMLXXXIV ab Apostolica Sede flagitavit ut variorum manipulorum Causae una simul tractarentur. Id iterum anno MCMXCVI postulatum est, L contingente anno a Hierarchia Catholica in Sinis constituta. Hac temporis intervallo animarum christianorum Sinensium fidei testimonium Episcopi sunt admirati idque mirum quoddam respexerunt per intercessionem exemplumque eximium Beatorum Martyrum a Deo datum signum.

Quapropter per Congregationis de Causis Sanctorum Decretum diei XI mensis Ianuarii anno MM Causae coniunctae sunt atque per subsequens Decretum ab eadem Congregatione die XXII mensis Ianuarii emissum, Nos Episcopatus supra memorati necnon Litterarum postulatoriarum Europae Asiaeque Episcoporum vota recipientes attenta solida fama signarum Beatorum in Sinis, annuimus ut sollemnis centum et viginti Beatorum quos supra memoravimus Canonizatio celebraretur. Deinde die X Martii mensis coadunato Consistorio, sententia audita Patrum Cardinalium Episcoporumque adstantium, statuimus ut Canonizationis ritus die i mensis Octobris anno MM ageretur.

Hodie igitur in Petriano foro inter sacra sollemniter hanc ediximus formulam.

« Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini Nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Augustinum Zhao Rong et CXIX Socios, Mariam Iosepham a Corde Iesu Sancho de Guerra, Catharinam Drexel et Iosepham Bakhita, Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».

Quad autem decrevimus volumus et nunc et in posterum vim habere, contrariis minime officientibus rebus quibuslibet.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die primo mensis Octobris anno Domini bis millesimo, Pontificatus Nostri altero et vicesimo.

EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 8, pp. 505-509

 

© Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 

top