IOANNES PAULUS
EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE
DECRETALES
SI DISTRIBUERO*
QUIBUS BEATAE CATHARINAE MARIAE DREXEL SANCTORUM HONORES
DECERNUNTUR.
« Si distribuero in cibos omnes facultates meas et si tradidero corpus meum,
ut glorier, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest » (1 Cor 13, 3).
Caritas, vinculum perfectionis et plenitudo legis (cfr Col 3, 14; Rom 13, l0),
illustravit vitam et opera beatae Catharinae Mariae Drexel, quae se consecravit
in Dei laudem atque pauperum ministerium, ita ut facta sit exemplar excellens
eius operosae caritatis et magnanimae voluntatis erga minus fortunatos, quae
longo iam tempore sunt signa praecipua Americanorum catholicorum. Haec testis
Christi amoris Philadelphiae, in Foederatis Civitatibus Americae
Septemtrionalis, ex locupleti familia orta est die XXVI mensis Novembris anno
MDCCCLVIII. Quamvis mater eius praemature obiit, in familia affectum recepit
et accuratam educationem humanam christianamque. A patre et a noverca, in
egenos admodum profluentibus, didicit divitias cum pauperibus esse dividendas.
Post patris mortem Catharina Maria magnum hereditavit patrimonium, quo usa est
ad adiuvandos missionarios variaque opera caritatis, praesertim vero indigenas
et Afro-americanos, qui stirpium causa patiebantur
iniurias et cogebantur vivere in ignorantia, in paupertate et segregati. Dum
ardenter eiusmodi operam daret, in corde suo percepit vocationem ad vitam
consecratam, quae oratione, contemplatione et paenitentia sustentaretur et
fidei propagandae faveret. Anno MDCCCLXXXVII, cum Romae petiisset a Summo
Pontifice Leone XIII missionarios pro Americae indigenis, confestim responsum
recepit ut ipsa missionalis fieret. Mox consuluit suum moderatorem spiritus,
deindeque decrevit non solum divitias sed etiam vitam suam Christo donare, semet
ipsa impendens in adoratione Eucharistiae et in evangelizatione indigenarum et
Afro-americanorum. Ad hunc finem instituit Congregationem feminarum
consecratarum quae, viventes in adoratione Iesus praesentis in Eucharistia,
vim ex Ipso haurirent pro humana et christiana promotione eorum, qui vitae
segreges et inferiores habebantur. Anno MDCCCXCI initium habuit opera, appellata
Institutum Sororum a SS. Sacramento pro Indis et Colorata Gente, cuius Regula
anno MCMXIII ultimam accepit approbationem. In sua longa vita Catharina Maria
condidit centrum missionarium et circiter LX scholas pro indigenis et Afro-americanis, praesertim in regionibus occidentalibus et australibus Foederatarum Civitatum Americae Septemtrionalis, ex quibus maxime enituit schola v.d.
« Xavier University » sita in urbe Novae Aureliae. Veluti fundatrix et antistita
generalis fovit incrementum Congregationis suae, quae respondit gravissimae
necessitati sociali et pastorali illius Nationis. Singulis annis invisebat
omnes, etiam remotissimas, domus Instituti sui, cuiuscumque suscipiens
sacrificia et incommoda, ubique enitens fide, spe et caritate. Sapiens
moderatrix sororum, eas vitae suae sanctitate adduxit ut quaererent gloriam
Dei animarumque salutem, amarent orationem et apostolicos labores, humiliter ac
perseveranter christianas exercerent virtutes, evangelica consilia necnon
opera spiritualis et corporalis misericordiae. Vita eius mirabilis facta est
synthesis, comprehendens adorationem Eucharistiae atque totale sui suorumque
donum pro Corpore Christi quod est Ecclesia (cfr Col l, 24). Ab anno MCMXXXV
valetudo eius incepit deficere. Omnino fere immobilis facta, soluta a munere
moderatricis Congregationis suae, procubuit in oratione et contemplatione Dei,
et ad novissimum occursum cum Domino Iesu se praeparavit. Firma amplaque
sanctitatis fama circumdata, terrestrem vitam conclusit in oppido Cornwells
Heights, in Pennsylvania, die III mensis Martii anno MCMLV.
Anno MCMLXVI
incohata est apud Curiam archidioecesanam Philadelphiensem beatificationis et
canonizationis Causa. Deinde anno MCMLXXXVII coram Nobis promulgatum est
decretum super virtutibus heroicis, et insequenti anno decretum super miraculo
intercessioni eiusdem Servae Dei adscripto.
Die XX mensis Novembris eodem anno
decoravimus eam titulo Beatae. Aliquot post annos apud eandem Curiam
Philadelphiensem celebrata est canonica inquisitio de affirmata mira sanatione
cuiusdam puellae, anno MCMXCIV beatae Catharinae Mariae tributa. Postquam suetae
iuridiciales inquisitiones felicem exitum habuerunt, promulgatum est decretum
super miraculo. Favorabile excipientes votum Patrum Cardinalium et Episcoporum
in Consistorio coadunatorum die X mensis Martii hoc Anno Iubilari MM,
decrevimus ut sollemnis canonizationis ritus ageretur die I insequentis mensis
Octobris.
Hodie igitur in foro ante Patriarchalem Basilicam Vaticanam, intra
Missarum sollemnia hanc formulam protulimus:
Ad honorem Sanctae et Individuae
Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum,
auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac
Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de
plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Augustinum Zhao Rong et CXIX
Socios, Mariam Iosepham a Corde Iesu Sancho de Guerra, Catharinam Drexel et
Iosepham Bakhita Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum catalogo
adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione
recoli debere.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Denique Nos primi
novam Sanctam publice venerati sumus eiusque intercessionem ferventer
impetravimus pro Catholica Ecclesia, ac praesertim pro omnibus pauperibus atque
e societate segregatis.
Quae decrevimus, et nunc et in posterum tempus vim
sortiri volumus, contrariis rebus minime officientibus quibuslibet.
Datum Romae,
die I mensis Octobris, anno Magni Iubilaei MM, Pontificatus Nostri altero et
vicesimo.
EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 10, pp. 649-651
© Copyright 2000
- Libreria Editrice Vaticana