Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

IN IUSTIFICATIONIBUS*

QUIBUS SUMMI HONORES CAELITUM SANCTARUM
ADSCRIBUNTUR BEATAE IOSEPHAE BAKHITA

 

« In iustificationibus tuis delectabor » (Ps 119, 16).

Deum quisquis diligit ipsiusque exsequitur voluntatem, in veritate incedit ac vitae simul fructus profert aeternae, beatitatem illam dum experitur quam iis est dominus Iesus pollicitus qui « audiunt verbum Dei et custodiunt» (Lc 11, 28).

Donum quidem spiritus beatitudo haec animum et vultum moresque Matris Iosephae Bakhita collustravit, quae plurimum crudelibus a dominis perpessa interminatam persensit inde laetitiam, quod caelestis Patris esset filia eique demissa et humilis servire valeret cotidie laudes suas atque amorem ipsi offerens. Africa in terra incohata eius est vita ac terminata in Itala. Etenim anno MDCCCLXIX in Sudaniae orta est regione, quae Darfur nominatur, ex religionis animistae parentibus, quibus arva erant et pecora. Septimum usque ad vitae annun felix vixerat, cum surrepta est ac servarum vendita mercatori. Sic e domo oppidoque evulsa natali transibat de loco in locum, a domino alium ad dominum, dum duriora complevit opera iniuriasque subiit et verbera necnon terrificum ipsum picturae corporeae supplicium. Nomen est ei inditum Bakhitae, quod fortunatam significat, verumtamen iis temporibus asperitates perferebat omnibus destituta iuribus. Opprobria ista et cruciatus nativam haudquaquam ei honestatem eripuerunt animique bonitatem, ex qua malum superare et bono compensare sciebat, odium ac vim patientia reparare et indulgentia. Potuit igitur deinde adseverare: « In luto sum versata, verum inde nihil inquinata ».

Qui autem invigilabat Dominus ad melioraque illam destinaverat, viis quibusdam improvisis anno MDCCCLXXXV Venetias in Italiam perduxit effecitque ut homines cognosceret nobiles ac liberales a quibus propria est ei reddita dignitas et libertas. Verum tunc illud intellexit: Deum ipsum, haud hominem, omnis hominis esse dominum omnisque pariter vitae humanae. Iesum Christum etiam interea cognovit et eius statim capta est amore. Baptismi et Eucharistiae et Chrismatis recepit anno MDCCCXC, die IX Ianuarii mensis, sacramenta exoptata summopere laetans.

Nova ita in Christo creatura effecta, addito Iosephae sive Iosephinae nomine, viam sanctimoniae exinde percucurrit studioseque Deo respondit invitanti videlicet totam ut sese ipsi devoreret. Quapropter anno MDCCCXCIII Institutum amplexa est et rite ingressa Filiarum Caritatis, hoc est Canossianarum, quippe quae in fide eam instituissent et ad introitum in Ecclesiam comparavissent. Temporaria vota anno MDCCCXCVI pronuntiavit, perpetua vero postmodum anno MCMXXVII. Quadraginta quinque deinceps annos religiosa in domo Schio permansit, dioecesis Vicentinae, munera amanter perfecteque procurans coquae et aeditimae tum etiam ianitricis. Verbis ipsius cotidianisque negotiis humilibus usque Dei concelebrabatur bonitas lucidaque reddebatur simul testificatio fidelitatis erga Evangelium et Ecclesiam, in proprium consecratae vitae Institutum ac vota necnon eas vivendi normas quas susceperat. Omni quidem animi impetu Deum adamabat artissimamque cum eo excolebat coniunctionem per eucharisticum cultum, marialem pietatem, precationem perpetuam. Adagium illud carum ei fuit: « quidquid vult Dominus », quo se scilicet testabatur sine condicionibus Domini ipsius complecti voluntatem. Germana superni Patris filia ac discipula fida sanctae Magdalenae de Canossa, aperiebat semper mansuetum suum perlucidumque animum Superioribus ipsis et Sororibus, pauperibus et patientibus, infantibus eorumque familiaribus, militibus tandem vulneratis ac receptis primi belu mundani tempore Militari in Valetudinario. Imo ex corde iis omnibus ignovit a quibus deiecta erat inhumaniterque tractata in Africa et, cum missionario tota pervaderetur ardore, ut fides per orbem disseminaretur ac praesertim inter Africae terrae gentes, usque precabatur. Aliquod etiam tempus Sororem quandam suam religiosam secuta est in itineribus missionalis praedicationis plures ad Italiae urbes. Postremis vitae annis conflictata est morbis diversis, quos serena fortique pertulit mente, nihil omnino cessans Dei placita ad finen usque laeta complere, qui ad se eam die VIII mensis Februarii anno MCMXLVII sub vesperum arcessivit.

Vivens illa ac moriens curriculoque vitae perfuncta etiam circumdabatur sanctitatis ac portentorum celebri fama. Quocirca Vicentinus Antistes beatificationis causam atque canonizationis anno MCMLV instituit. Omnibus autem deinceps ex iure legitime peractis, Nosmet Beatae titulum honoremque huic Servae Dei concessimus die XVII mensis Maii anno MCMXCII. Hinc magis multo veneratio crevit atque celebratio humilis huius Christi testis, cui pluribus in nationibus dona assignabantur caelestia et beneficja. Nobis itaque coram die XXI mensis Decembris anno MCMXCVIII prodiit decretum « super miraculo » ac deinde in Consistorio diei II mensis Iulii anno MCMXCIX constituimus ut volvente Magno Iubilaeo anni MM Beata haec in album sollemniter referretur caelitum Sanctarum.

Hodie igitur, Kalendis Octobribus huius anni Magni Iubilaei, festivam ante Ecclesiae pastorum et christifidelium multitudinem infinitam fere universis de nationibus, sequentem perplacuit maxima alacritate Nobis ac pietate in viros et feminas a Deo electas enuntiare canonizationis formulam:

« Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Augustinum Zhao Rong et CXIX Socios, Mariam Iosepham a Corde Iesu Sancho de Guerra, Catharinam Drexel et Iosepham Bakhita Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere.

In nomine Patris et Fili et Spiritus Sancti ».

Quibus prolatis vocibus mandavimus hae ut conscriberentur Litterae Decretales. Gratias pariter egimus et Nos Deo una cum adstantibus cumque sermonem habuissemus de novensili hac Sancta eiusque mirabilibus virtutibus et operibus, caeleste eiusdem primi invocavimus patrocinium et augustiore ritu divinum sacrificium ad illius item honorem perreximus facere. Quaecumque demum hisce intellegi fierique iussimus Litteris, ea firma perpetuo sunto in posterum ac sancta, contrariis quibusvis rebus neutiquam obsistentibus. Nobis autem vehementer optantibus ut universa hinc Ecclesia tam incitamentum fidei accipiat quam christianae vitae novum prorsus adiumentum.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die ipso Kalendarum Octobrium, anno Domini bis Millesimo Magni Iubilaei, Pontificatus Nostri vicesimo altero.

EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 1, pp. 5-8

 

© Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana