LITTERAE APOSTOLICAE
OBLATA OCCASIONE
MEMORIAE PRODITUR IOANNEM PAULUM PP. II
CORONAVISSE IMAGINEM BEATAE MARIAE VIRGINIS,
QUAE TITULO
« MARIA SANTISSIMA DELLA NEVE DEL MONTE SIRINO»
INVOCATA LACUNERULI COLITUR.
Ad perpetuam rei
memoriam. — Oblata occasione Audientiae Generalis habitae in area ante Basilicam
Vaticanam sancti Petri die XX mensis Septembris hoc anno Magni Iubilaei MM,
perquam libenter excipientes preces Nobis exhibitas pretiosis diadematibus
redimivimus gratiosam imaginem beatae Mariae Virginis cum Iesu infante, quae
titulo « Maria Santissima della Neve del Monte Sirino » invocata ferventi
pietate colitur in Lucano agro civitatis Lacuneruli. Nunc vero ut huius
sollemnis coronationis memoria in posterum perennis vigeat ac pariter indicetur
fidelium voluntas praecelsam Dei Genetricem diligendi et sequendi utpote
solidissimam omnium spem atque ad caelum tutissimam viam, audita antea
Congregatione de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, has Apostolicas
Litteras dari iubemus, testes verissimas tam fausti ac felicissimi eventus, quo
celebratum est primum expletum saeculum ab eadem imagine coronata de mandato
Leonis XIII, Decessoris Nostri felicis recordationis. Contrariis quibuslibet
rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis
Octobris, anno Magni Iubilaei MM, Pontificatus Nostri vicesimo tertio.
De mandato Summi Pontificis
+ANGELUS card. SODANO
Loco+Sigilli
In Secret. Status tab., n. 484.608
© Copyright 2000
- Libreria Editrice Vaticana