 |
IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
CONSUEVERUNT ROMANI
PONTIFICES*
TEMPLUM PAROECIALE SANCTI AEGIDII, QUOD IN URBE « BARDEJOV
» INTRA FINES ARCHIDIOECESIS CASSOVIENSIS EXSTAT, AD BASILICAE MINORIS GRADUM
DIGNITATEMQUE EVEHITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Consueverunt Romani Pontifices, Nostri
Decessores, sacras aedes, quae vetustate, arte ac religione nitent, praecipuis
honoribus decorare. Quibus accensendum esse videtur paroeciale templum Deo in
honorem sancti Aegidii dicatum. quod exstans in Siovachiae urbe « Bardejov »
intra archidioecesis Cassoviensis fines, clarum est quoque centrum spiritualis vitae
ac navitatis liturgicae et pastoralis. Cum igitur Venerabilis Frater Aloisius
Tkáč, Archiepiscopus Metropolita Cassoviensis, litteris die XX mensis Augusti
anno MCMXCIX datis, etiam cleri populique nomine petiverit ut eadem ecclesia
titulo ac dignitate Basilicae Minoris honestaretur, Nos, paternae
benevolentiae documentum cupientes praebere, enixis precibus libenter
obsecundandum esse putamus. Ratis ergo plane habitis iis, quae Congregatio de
Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, tributis a Nobis facultatibus, hac
in re egit, summa Apostolica potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque
in modum templum paroeciale, quod diximus, ad Basilicae Minoris gradum
dignitatemque evehimus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus,
quae sacris aedibus hoc nomine insignitis rite competunt, iis tamen servatis,
quae secundum Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris
anno MCMLXXXIX editum, servanda sunt. Quod faustum ac felix sit Cassoviensi
Praesuli dilectisque filiis eiusdem paroeciae et artius exstet ipsorum
vinculum cum hac Sede beati Petri. Has denique Litteras nunc et in posterum
ratas esse volumus, contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIII mensis
Novembris, anno Magni Iubilaei MM, Pontificatus Nostri vicesimo tertio.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 11, pp. 749-750
© Copyright 2000
- Libreria Editrice Vaticana
|