*
TEMPLUM PAROECIALE ET ABBATIALE SANCTI
DOMINICI DE SILOS, QUOD IN URBE HISPANICA BORGO EXSTAT, AD BASILICAE MINORIS
GRADUM DIGNITATEMQUE EVEHITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Inter sacras aedes metropolitanae Sedis et urbis
Burgensis in nobili ac dilectissima Hispanica Natione merito celebratur templum
paroeciale et abbatiale sancti Dominici de Silos, artis operibus clarum, ubi pie
servantur reliquiae ipsius Dei viri et beati Roderici Yenénguez de Guzman, ad
quod plurimi pii peregrinatores etiam exterarum gentium conveniunt. Constat
quoque idem templum, a sancti Benedicti sodalibus custoditum, notum esse centrum
vitae liturgicae et pastoralis. Cum quidem, haec omnia considerans et maxime
quod a die XX mensis Decembris hoc anno usque ad proximum ibidem sollemnia
celebrabuntur ob expletum millennium a nativitate eiusdem sancti Dominici de
Silos, Venerabilis Frater Iacobus Martínez Acebes, Archiepiscopus Metropolita
Burgensis, litteris die XVIII superioris mensis Octobris datis, cleri populique
sui nomine postulaverit ut memoratum templum titulo ac dignitate Basilicae
Minoris honestaremus, Nos eius Praesulis precibus perquam libenter obsecundandum
esse putamus. Ratis igitur plane habitis iis, quae Congregatio de Cultu Divino
et Disciplina Sacramentorum, tributis a Nobis facultatibus, hac in re egit,
summa Apostolica potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum
templum paroeciale et abbatiale, quod diximus, ad Basilicae Minoris gradum
dignitatemque evehimus, cunctis factis iuribus ac liturgicis concessionibus,
quae sacris aedibus hoc nomine insignitis rite competunt, iis tamen servatis,
quae secundum Decretum « De titulo Basilicae Minoris » die IX mensis Novembris
anno MCMLXXXIX editum, servanda sunt. Minime vero dubitamus quin concessus honor
in spirituale vertat bonum fidelium templi omniumque simul eorum qui praesertim
per Annum Iubilarem sancti Dominici de Silos illud visitabunt. Has denique
Litteras nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus
non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis
Novembris, anno Domini MM, Pontificatus Nostri vicesimo tertio.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 2, pp. 84-85
© Copyright 2000
- Libreria Editrice Vaticana