The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

AFFLICTUS EST*

VENERABILES DEI SERVI MARTYRES AURELIUS A VINALESA ET XVI SOCII,
 PRESBYTERI PROFESSI ORDINIS FRATRUM MINORUM CAPPUCCINORUM,
NEC NON IOSEPHA A PURIFICATIONE MASIÁ FERRAGUT, MONIALIS
PROFESSAE ORDINIS AUGUSTINIENSIUM DISCALCEATARUM,
BEATORUM CAELITUM HONORIBUS EXORNANTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Afflictus est et ipse subiecit se et non aperuit os suum; sicut agnus, qui ad occisionem ducitur, et quasi ovis, quae coram tondentibus se obmutuit et non aperuit os suum » (Is 53, 7). Haec Prophetae verba accomodata Iesu qui mortem subiit, referri quoque possunt martyribus qui inter annos 1936-1939 intestina furente eversione Hispanica sunt interfecti. Omnes quidem, grassante communistarum persecutione, ob fidelitatem erga Christum promptos se praebuerunt ad mortem oppetendam. Et quamvis instaret pavor mortis et dubium de perseverantia, sese confirmarunt haec repetentes verba: « Si Deus me martyrem vult, fortitudinem mihi tribuet ad martyrium sustinendum ».

1. — Aurelius a Vinalesa (in saeculo: Iosephus Ample Alcaide), presbyter. In urbe Vinalesa, Valentiae, natus die III mensis Februarii anno MDCCCXCVI, perpetuam emisit professionem anno MCMXVII et sacro presbyteratus ordine insignitus est Romae anno MCMXXI. Munere fungebatur rectoris Seminarii Philosophiae et Theologiae. Martyrium consummavit die XXVIII mensis Augusti anno MCMXXXVI.

2. — Ambrosius a Benaguacil (in saeculo: Aloisius Valls Matamales), presbyter. In urbe Benaguacil, Valentiae, primam vidit lucem die III mensis Maii anno MDCCCLXX. Perpetua vota nuncupavit anno MDCCCXCIV eodemque anno Christi minister est consecratus. Ministerium explicabat verbum Dei praedicando, confessiones audiendo. Martyr occubuit die XXIV mensis Augusti anno MCMXXXVI.

3. — Petrus a Benisa (in saeculo: Alexander Mas Ginestar), presbyter. Ortus in oppido Benisa die XI mensis Decembris anno MDCCCLXXVI, perpetua se consecravit professione anno MDCCCXCVII et sacerdotio auctus est anno MCM. Deditus rei pastorali, catechesi et praedicationi, martyrii palmam promeruit die XXVI mensis Augusti anno MCMXXXVI.

4. — Ioachim ab Albocácer (in saeculo: Iosephus Ferrer Adell) presbyter. Natus die XXIII mensis Aprilis anno MDCCCLXXIX in oppido Albocácer. Perpetuam fecit professionem anno MCM et anno MCMIII sacerdos est ordinatus. Missionarius petiit Bogotam in Columbia; in Hispaniam reversus, rector exstitit Seminarii Seraphici in urbe Masamagrell. In loco Villafamés die XXX mensis Augusti anno MCMXXXVI aetatis cursum per martyrium explevit.

5. — Modestus ab Albocácer (in saeculo: Modestus García Martí) presbyter. Natus est in loco Albocácer die XVIII mensis Ianuarii anno MDCCCLXXX. Perpetua vota nuncupavit anno MCM et sacerdotalem ordinationem recepit anno MCMIII. Pastoralem navavit operam in exercitiis spiritualibus praedicandis et in confessionibus audiendis. Victricem martyrii coronam accepit die XIII mensis Augusti anno MCMXXXVI.

6. — Germanus a Carcagente (in saeculo: Georgius Maria Garrigues Hernández), presbyter. In urbe Carcagente ortus est die XII mensis Februarii anno MDCCCXCV. Perpetua vota nuncupavit anno MCMXVII et presbyteratus ordine auctus est anno MCMXIX. Iuvenes instituit et docuit apud Collegium Sancti Bonaventurae in loco Totana (Murcia) et apud Seminarium Seraphicum in urbe Masamagrell. Martyrium passus est die IX mensis Augusti anno MCMXXXVI.

7. — Bonaventura a Puzol (in saeculo: Iulius Esteve Flors) presbyter. Natus est in loco Puzol die IX mensis Octobris anno MDCCCXCVII. Perpetuam professionem emisit anno MCMXVII et Romae presbyteratus ordine est insignitus anno MCMXXI. Doctoris titulo decoratus, in Hispania magisterio, praedicationi et confessionibus incubuit. Vitam martyrio coronavit die XXVI mensis Septembris anno MCMXXXVI.

8. — Iacobus a Rafelbuñol (in saeculo: Iacobus Mestre Iborra) presbyter. In pago Rafelbuñol natus est anno MCMIX. Romae anno MCMXXX perpetuam emisit professionem; ibidem presbyter anno MCMXXXII ordinatus est. In urbe Masamagrell munus exercuit Vicerectoris Seminarii Seraphici. Simul cum octo suis fratribus et patre martyrii palmam adeptus est die XXIX mensis Septembris anno MCMXXXVI.

9. — Henricus ab Almazora (in saeculo: Henricus García Beltrán) diaconus. In loco Almazora ortus est anno MCMXIII. Perpetua se consecravit professione anno MCMXXXV. In loco Pedrera de Castellón, cum ad sacerdotalem ordinationem se pararet, martyrium passus est die XVI mensis Augusti anno MCMXXXVI.

10. — Fidelis a Puzol (in saeculo: Marianus Climent Sanchis), frater religiosus. In loco Puzol ortus est anno MDCCCLVI. Perpetuam fecit professionem anno MDCCCLXXXIV. Vir orationi deditus, fidelis et magna praeditus virtute. Sagunti die XXVII mensis Septembris anno MCMXXXVI martyrii coronam accepit.

11. — Berardus a Lugar Nuevo de Fenollet (in saeculo: Iosephus Bleda Grau), frater religiosus. In pago Lloch Nou de Fenollet natus est anno MDCCCLXVII. Perpetua professus est vota anno MCMIV. Stipi quaeritandae deditus erat et vestificus communitatis. In loco Genovés, Valentiae, martyrio coronatus est die IV mensis Septembris anno MCMXXXVI.

12. — Pacificus a Valentia (in saeculo: Petrus Salcedo Puchades) frater religiosus. In loco Castellar ortus est anno MDCCCLXXIV. Perpetuam fecit professionem anno MCMIII. Sodalis domus loci Masamagrell, per septem et triginta annos stipi quaeritandae se dedit. Die XII mensis Octobris anno MCMXXXVI in loco Monteolivete martyrio est interemptus.

13. — Maria Iesus (Maria Vincentia Masiá Ferragut), monialis Clarissa capuccina. Nata in pago Algemesí anno MDCCCLXXXII. Professionem emisit anno MCM apud monasterium Clarissarum Capuccinarum oppidi Agullent, Valentiae. Omnibus sanctimoniae ac praesertim orationis exemplo fuit. In loco Cruz Cubierta de Alzira die XXV mensis Octobris anno MCMXXXVI martyrii palmam accepit.

14. — Maria Veronica (Maria Ioachima Masiá Ferragut), monialis Clarissa capuccina. In pago Algemesí orta est anno MDCCCLXXXIV. Religiosa vota nuncupavit anno MCMVII. Singulari eminuit cultu erga Eucharistiam, Passionem Domini et beatam Mariam Virginem. Die XXV mensis Octobris anno MCMXXXVI in loco Cruz Cubierta de Alzira martyrii palma est coronata.

15. — Maria Felicitas (Maria Felicitas Masiá Ferragut), monialis Clarissa capuccina. In pago Algemesí anno MDCCCXC nata est. Domino religiosa professione se devovit die XXVI mensis Aprilis anno MCMXIII. Mira pietate summoque sacrificii spiritu claruit. Martyrii palmam assecuta est in loco Cruz Cubierta de Alzira die XXV mensis Octobris anno MCMXXXVI.

16. — Elisabeth Calduch Rovira (Iosephina Calduch Rovira), monialis Clarissa capuccina. In pago Chivert orta est anno MDCCCLXXXII. Religiosis votis Deo se consecravit anno MCMIV. Sacrificii paenitentiaeque spiritu eminuit. Martyrium obiit in loco Cuevas de Vinromà die XIV mensis Aprilis anno MCMXXXVII.

17. — Maria a Miraculis Ortells Gimeno (Milagros Ortells Gimeno), monialis Clarissa capuccina. Valentiae orta est anno MDCCCLXXXII. Vota religiosa professa est anno MCMII. Virtutibus prudentiae, iustitiae ac temperantiae illustris exstitit, atque in proximum miram exercuit caritatem. Magistrae novitiarum munere fungebatur. In loco Picadero de Paterna die XX mensis Novembris anno MCMXXXVI martyrium consummavit.

18. — Iosepha a Purificatione Masiá Ferragut, (Maria Iosepha Romana) monialis Augustiniensis discalceata. In pago Algemesí anno MDCCCLXXXVII est nata. Professionem emisit anno MCMV. Ardenti amore erga Eucharistiam nutriebatur. In labore assidua et plena caritatis, magistra exstitit novitiarum. In loco Cruz Cubierta de Alzira die X mensis Octobris anno MCMXXXVI martyr occubuit.

Causa beatificationis anno MCMLVII ab archiepiscopo Valentino est instructa. Peractis suetis inquisitionibus theologicis cum exitu quidem positivo apud Congregationem de Causis Sanctorum, Nobis coram, die XX mensis Decembris anno MCMXCIX decretum prodiit super martyrio. Qua de re statuimus ut beatificationis ritus Romae die XI mensis Martii anno MMI perageretur, simul cum Iosepho Aparicio Sanz et aliis fidei testibus, qui martyrium obierunt eadem adversus Ecclesiam saeviente persecutione.

Hodie igitur, in foro ad Vaticanam Basilicam Sancti Petri patente, inter Missarum sollemnia hanc ediximus formulam:

« Nos vota Fratrum Nostrorum Augustini Garciá-Gasco Vicente, Archiepiscopi Valentini, Richardi Mariae Cardinalis Carles Gordó, Archiepiscopi Barcinonensis, et Francisci Ciuraneta Aymí, Episcopi Ilerdensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Iosephus Aparicio Sanz et ducenti triginta duo Socii Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die vicesima secunda Septembris, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».

Quae his Litteris decrevimus nunc et posthac rata et firma esse volumus, contrariis rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis Martii, anno MMI, Pontificatus Nostri vicesimo tertio.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO


*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 1, pp. 12-16

 

© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 

top