IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
BEATUS VIR*
VENERABILES SERVI DEI VINCENTIUS CABANES BADENAS
SOCIIQUE
IPSIUS DUODEVIGINTI UNA CUM CARMELA GARCÍA MOYON,
BEATORUM CAELITUM HONORIBUS
AUGENTUR
Ad perpetuam rei memoriam. — « Beatus vir, qui posuit Dominum spem suam et non
respexit superbos» (Ps 40, 5).
Fidentes suos intenderunt oculos Servi Dei
Venerabiles Vincentius Cabanes Badenas atque sodales eius duodeviginti in Deum
nec ullam hominum in adiumento reponentes spem in Domini bracchia sine
dubitatione sese proiecerunt. Secundum mentem animumque sui conditoris
Venerabilis Patris Aloisii Amigó, qui eos ut misericordem Christi testarentur
hortabatur amorem videlicet suam in
adulescentium exclusorum ministerio profundentes vitam, fidelitatem
commonstravere et Deo et Ecclesiae sanguinis per proprii effusionem.
Eadem
pariter obtigit fortuna Carmelae García Moyon laicae virgini quae Tertiarios
Capulatos adiuvabat quaeque paulo ante Christum Regem cecinit quam est enecata.
Veluti hostiae hi omnes ceciderunt illius insectationis contra religionem quae
anno MCMXXXVI in Hispania erupit atque sibi illato occucurrerunt martyrio
variis temporibus modisque aequo quidem animo et suos erga occisores prorsus
indulgenti.
Hi nominatim recensentur:
1. Vincentius Cabanes Badenas
duodetriginta annorum, sacerdos, prope Basurto (Flaviobrigae) die XXX mensis
Augusti mortuus anno MCMXXXVI postquam peccata sua confessus est suisque
ignovit carnificibus.
2. Ambrosius Maria de Torrente (Salvator Chuliá Ferrandis)
septuaginta natus annos, presbyter, apud Montem Serratum (Valentiae) interfectus
die XVIII mensis Septembris anno MCMXXXVI.
3. Valentinus Maria de Torrente (Vincentius
Jaunzarás Gómez) quadragesimum agens sacerdos annum in loco Montis Serrati die
XVIII anno MCMXXXI mensis Septembris exstinctus.
4. Recaredus Maria de Torrente
(Iosephus Maria Llópez Mora), frater adiutor, qui sexagesimo altero aetatis suae
anno martyrium apud Montem Serratum die XVIII mensis Septembris perpessus est
anno MCMXXXVI.
5. Modestus Maria de Torrente (Vincentius Gay Zarzo), adiutor
frater, annorum quinquaginta et unius, qui a rebellibus in loco Montis Serrati
die XVIII Septembris mensis est anno MCMXXXVI interemptus.
6. Franciscus Maria
de Torrente (Iustus Lerma Martínez), frater adiutor, quinquagesimo vitae suae
anno apud Montem Serratum anno MCMXXXVI oppressus die XVIII mensis Septembris.
7. Laureanus Maria de Burriana (Salvator Ferrer Cardet) quinquaginta duos natus
annos presbyter; prope Turís (Valentiae) XVI mensis Septembris anno
MCMXXXVI
martyrio confectus.
8. Benedictus Maria de Burriana (Iosephus Emmanuel Ferrer
Jordá) annorum sexaginta quattuor adiutor frater; in loco Turís die XVI mensis
Septembris anno MCMXXXVI interfectus.
9. Bernardinus Maria de Andújar (Paulus
Martínez Robles), coadiutor frater, annum aetatis agens quinquagesimum septimum:
apud Turís necatus die XVI mensis Septembris, anno MCMXXXVI.
10. Gabriel Maria
de Benifayó (Iosephus Maria Sanchís Mompó) septuaginta natus annos: adiutor
frater die XVI mensis Augusti scelere. rebellium apud Picasent (Valentiae)
obrutus anno MCMXXXVI.
11. Iosephus Llosá Balaguer suae vitae tricesimo quinto
anno diaconus: Octobris mensis die VII in loco Benaguacil (Valentiae) anno
MCMXXXVI interfectus.
12. Florentinus Pérez Romero qui die XXIII Augusti anno
MCMXXXVI apud Pobla de Vallbona (Valentiae) presbyter triginta quattuor annorum
pertulit martvrium.
13. Urbanus Gil Sáez triginta quinque annorum, frater
adiutor, qui anno MCMXXXVI in loco Pobla de Vallbona die XXIII Augusti mensis
occisus periit.
14. Dominicus Maria de Alboraya (Augustinus Hurtado Soler),
sacerdos, sexagesimum degens suae aetatis annum, Matriti mensis Augusti die XV
anno MCMXXXVI, interiit interemptus.
15. Benvenutus Maria de Dos Hermanas
(Iosephus de Miguel Arahal): Matriti martyrium sacerdos undequinquaginta annorum
obiit, Kalendis ipsis Sextilibus anno MCMXXXVI.
16. Leo Maria de Alacuás
(Emmanuel Legua Martí) sexagesimum agens et primum annum, presbyter die XXVI
mensis Septembris Matriti interemptus anno MCMXXXVI.
17. Franciscus Thomas
Serer viginti quinque modo sacerdos annorum: die altero mensis Augusti Matriti
anno MCMXXXVI occisus.
18. Crescentius García Pobo qui die III mensis Octobris
anno MCMXXXVI martyrium Matriti annorum triginta trium presbyter passus.
19. Timotheus Valero Pérez quem anno MCMXXXVI mensis Septembris die
XVII natum
triginta quinque annos sacerdotem exstinxerunt.
20. Carmelitis García Moyon nata
laica virgo duodequinquaginta annos quae apud Torrente (Valentiae) die
XXX
mensis Ianuarii anno MCMXXXVII vivens est ipsa atrocissime concremata.
Quoniam
martyrii horum usque percrebrescebant fama et gloria, archiepiscopus Valentinus
Causam beatificationis sive potius alicuius declarationis martyrii aperuit.
Singulis autem condicionibus, quas hac super re commune praestituit ius, rite
impletis, coram Nobis ipsis prodiit decretum super martyrio Decembris mensis die
duodevicesimo anno bis millesimo. Constituimus hinc ritus beatificationis ut
Romae die XI Martii mensis anno MMI eorundem martyrum expleretur una scilicet
cum Iosepho Aparicio Sanz ceterisque fidei testibus qui eadem sublati sunt
contra Ecclesiam saeviente vexatione.
Hodie propterea ante interminatam totius Ecclesiae pastorum fideliumque
multitudinem his Nos permoti rationibus sollemnem studuimus beatificationis
alacerrime pronuntiare hanc formulam:
Nos vota Fratrum Nostrorum Augustini García-Gasco Vicente, Archiepiscopi
Valentini, Richardi Mariae Cardinalis Carles Gordó, Archiepiscopi Barcinonensis,
et Francisci Ciuraneta Aymí, Episcopi Illerdensis, necnon plurimorum aliorum
Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis
de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus
ut Venerabiles Servi Dei Iosephus Aparicio Sanz et ducenti triginta duo Socii
Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die vicesima secunda
Septembris, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Simili igitur auctoritatis Nostrae usu praecipimus ut quaecumque hisce
decreverimus litteris in posterum usque valeant tempus suamque exserant vim et
efficacitatem, quibuslibet aliis haudquaquam obstantibus causis.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI Martii
mensis anno Domini MMI, Pontificatus nostri vicesimo tertio.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 4, pp. 259-262
© Copyright 2001
- Libreria Editrice Vaticana