*
VENERABILI DEI SERVO LEONARDO OLIVERA BUERA ET XXIX SOCIIS
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — « Christus passus est pro vobis vobis relinquens
exemplum, ut sequamini vestigia eius » (1 Pe 2. 21).
Superioris saeculi Ecclesia ab innumeris filiis magnificata est qui in fide
usque ad vitae exitum perstiterunt, per martyrium testificando se penitus
adhaerere Evangelii doctrinae. Inter eos, qui Iesu semitam, in Calvariae viam ducentem, calcarunt,
Venerabiles Dei Servi Leonardus Olivera Buera et XXIX socii reperiuntur,
religiosi scilicet viri et religisae sorores quibus operantibus, precantibus
officiaque religiosa sustinentibus, martyrium fere posuit sigillum. Hispanico
bello annis MCMXXXI-MCMXXXIX saeviente, illi interierunt, cum in Ecclesiam
persecutio violenter incumberet, compluribus sacerdotibus, religiosis
laicisque propter fidem occidentibus.
Triginta Venerabilium Dei Servorum
manipulus, qui hic memoratur, unum sacerdotem, quinque religiosos Instituti
Fratrum Scholarum Christianarum atque viginti quattuor sorores
Congregationis Sororum Carmelitarum Caritatis complectitur, et ipsi anno
MCMXXXVI necati sunt.
Ii fuerunt:
I. Leonardus
Olivera Buera, sacerdos archidioecesis Caesaraugustanae. Paroeciam oppidi
«Movera en Puente Gallego» curavit idemque cappellani sustinuit munus
Communitatis Fratrum Scholarum Christianarum Collegii Dominae Nostrae «de La
Bonanova» ibidemque iuvenes spiritaliter coluit.
Fratrum Scholarum Christianarum coetum tres Fratres Communitatis Dominae Nostrae
«de La Bonanova» ac duo Fratres Comrnunitatis oppidi «Cambrils» apud Barcinonem
complectuntur, videlicet:
II. Honoratus
Andrea
III. Florentius Martinus
IV. Ambrosius
Leo
V. Elias
Iulianus
VI. Bertrandus
Franciscus
Viginti quattuor Sorores Congregationis Sororum Carmelitarum Caritatis mulieres
simplices fuerunt ac simul strenuae, quae caritatis studio flagrabant.
En earum nomina:
VII. Elvira
Torrentallé Paraire Nativitatis Dominae Nostrae
VIII. Rosa
Pedret Rull Dominae Nostrae Boni Consilii
IX. Maria
Calaf Miracle Dominae Nostrae Providentiae
X. Maria
Desamparados Giner Lister Sanctissimi Sacramenti
XI. Francisca
de Amezua Ibaibarriaga Sanctae Teresiae
XII. Teresia
Chambó y Pales Divinae Pastorae
XIII. Agatha
Hernández Amorós Dominae Nostrae Virtutum
XIV. Maria Dolores Vidal Cervera Sancti Francisci Xaverii
XV. Maria de
las Nieves Crespo López Sanctissimae Trinitatis
XVI. Ascensio LLoret Marco Sancti Iosephi Calasanctii
XVII. Maria Purificationis Ximénez Ximénez Sancti Iosephi
XVIII.
Maria Iosepha Del Rio Messa Sanctae Sophiae
XIX. Niceta Plaja Xifra Sancti Prudentii
XX. Paula Isla
Alonso Sanctae Anastasiae
XXI. Antonia Gosens Sáez de Ibarra Sancti Timothei
XXII. Daria Campillo Paniagua Sanctae Sophiae
XXIII. Maria Concepta Odriozola Zabalia Sancti Ignatii
XXIV. Erundina Colino Vega Dominae Nostrae Carmeli
XXV. Consolata Cuñado Gonzalez Sanctissimi Sacramenti
XXVI. Feliciana de Uribe Orbe Dominae Nostrae Carmeli
XXVII. Maria Concepta Rodríguez Fernández Sanctae Magdalenae
XXVIII. Clara Ezcurra Urrutia Dominae Nostrae Spei
XXIX. Iusta Maiza Goicoechea Immaculatae
XXX. Candida Cayuso González Dominae Nostrae Angelorum
Suam propter vitae sanctimoniam, actuositatem ac potissimum cruentam mortem,
cui illi aequo laetoque animo occurrerunt, triginta Servi Dei germani fidei
martyres habiti sunt. Quapropter Archiepiscopus Valentinus beatificationis
Causam incohavit, Processum Ordinarium Informativum celebrans annis
MCMLII-MCMLVI.
His igitur
absolutis rebus quas Congregationis de Causis Sanctorum normae praecipiunt, die
XX mensis Decembris anno MCMXCIX Nobis coram de Martyrio Decretum prodiit.
Statuimus igitur ut beatificationis ritus una cum Iosepho Aparicio Sanz
multisque aliis fidei testibus Romae die XI mensis Martii anno MMI celebraretur.
Hodie igitur, in foro ad Vaticanam Basilicam Sancti Petri patente, inter
Missarum sollemnia hanc ediximus formulam:
Nos vota Fratrum Nostrorum Augustini García-Gasco Vicente, Archiepiscopi
Valentini, Richardi Mariae Cardinalis Carles Gordó, Archiepiscopi Barcinonensis,
et Francisci Ciuraneta Aymí, Episcopi Ilerdensis, necnon plurimorum aliorum
Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis
de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus
ut Venerabiles Servi Dei Iosephus Aparicio Sanz et ducenti triginta duo Socii
Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die vicesima secunda
Septembris, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.
In nomine Patris et
Filii et Spiritus Sancti.
Quibus prolatis verbis, annuntiatos beatos Ipsi Nos debita devotione venerati
sumus, admirantes tantam ipsorum pro Domini amore alacritatem, omnesque
christifideles de eorum virtutibus et vita breviter edocuimus, eos simul
exhortantes ad beatorum fidem et bonis in operibus explendis constantiam pie
imitandam.
Magna quidem commotione ineffabilique laetitia
impleti propter hanc mirabilem tot martyrum glorificationem, fidem eorum et
virtutem publice laudavimus, eosque venerati sumus summaque Ipsi cum religione
primi invocavimus.
Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et firma esse
volumus, contrariis rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis
Martii anno MMI, Pontificatus Nostri vicesimo tertio.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 12, pp. 831-833
© Copyright 2001
- Libreria Editrice Vaticana