IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
CIRCUMDANTES CIRCUMDEDERUNT*
VENERABILIBUS
DEI
SERVIS ROSARIAE DE SOANO
ET II SOCIIS BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. — « Circumdantes circumdederunt me, et in nomine
Domini excidi eos » (Ps 118, 11).
Etiam cum in Hispania saeva exardebat religiosa persecutio, Venerabiles Dei
Servae Rosaria de Soano et duae Sociae minime suam coram Christi hostibus fidem
profiteri dubitarunt, illorum odium amore et venia rependentes. Paulo post
intestinum initum bellum a rerum novarum molitoribus, qui omnino Ecclesiae,
religiosis, sacris institutionibus aversabantur, claustrum Masamagrell,
Valentina in urbe, deserere coactae sunt atque suam in Deum dilectionem per
martyrium testatae sunt.
Eae fuerunt:
1. Soror Rosaria, scilicet Petra Maria Victoria Quintana Argos, in oppido
Soano Cantabriae die XIII Maii mensis anno MDCCCLXVI orta est. Religiosam
persequens vocationem, XXIII annos nata, Congregationem Tertiariarum
Capuccinarum Sacrae Familiae est ingressa, quae adulescentes derelictos curare
studebat. Vota religiosa die XIV mensis Maii anno MDCCCXCI nuncupavit et quinque
post annis in perpetuum se Deo consecravit. Sua in Congregatione Magistrae
Novitiarum, Antistitae loci, Antistitae Generalis et Vicariae Generalis
sustinuit officium. Persecutione saeviente, ad necessariorum domum confugit, sed
capta est et die XXIII mensis Augusti anno MCMXXXVI in oppido Puçol
Valentinae urbis interempta est. Veniae veluti signum quemdam ex persecutoribus
sponsae Christi anulo donavit.
2. Soror Seraphina, scilicet Emmanuela Iusta Fernández Ibero, Ochovi
Pampilonensis urbis die VI mensis Augusti anno MDCCCLXXII nata est. XV annos
nata, Congregationem Tertiariarum Capuccinarum ingressa, temporalia vota die XIV
mensis Maii anno MDCCCXCI fecit atque quinque post annos vota sollemnia
nuncupavit. Iulio mense anno MCMXXXVI a seditiosibus deserere domicilium coacta
est; capta est et die XXIII mensis Augusti anno MCMXXXVI est necata. Paulo
antequam moreretur Christum Regem proclamavit.
3. Soror Francisca Xaveria, scilicet Maria Ferdinanda Fenollosa Alcayna in
oppido Rafelbuñol in regione quae Huerta Valenciana appellatur die
XXIV Maii mensis anno MCMI nata est. Cum Domino se addicere vellet,
Congregationem Tertiariarum Capuccinarum ingressa est. Vota temporalia mense
Maio anno MCMXXIII et perpetua anno MCMXXVIII nuncupavit. Bello concitato
civili, claustrum Masamagrell relinquere iussa est et ad parentes
confugit, sed detecta est et capta. Seditiosi in oppido Gilet Valentinae
urbis die XXVII mensis Septembris anno MCMXXXVI eam necaverunt. Divini Magistri
ad exemplum necatoribus ignovit.
Ob crebrescentem famam anno MCMXC Valentinus archiepiscopus beatificationis
more institutoque seu declarationis martyrii Causam incohavit. His absolutis
rebus a iure statutis, Decretum super martyrio die XVIII mensis Decembris anno
MM Nobis coram prodiit. Statuimus igitur ut beatificationis ritus Romae die XI
mensis Martii anno MMI una cum Iosepho Aparicio Sanz aliisque sociis
celebraretur.
Hodie igitur, in foro ad Vaticanam Basilicam Sancti Petri patente, inter
Missarum sollemnia hanc ediximus formulam:
Nos vota Fratrum Nostrorum Augustini García-Casco Vicente, Archiepiscopi
Valentini, Richardi Mariae Cardinalis Carles Gordó, Archiepiscopi Barcinonensis,
et Francisci Ciuraneta Aymí, Episcopi Illerdensis, necnon plurimorum aliorum
Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis
de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus
ut Venerabiles Servi Dei Iosephus Aparicio Sanz et ducenti triginta duo Socii
Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die vicesima secunda
Septembris, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Magna quidem commotione ineffabilique laetitia impleti propter hanc mirabilem
tot martyrum glorificationem, fidem eorum et virtutem publice laudavimus, eosque
venerati sumus summaque Ipsi cum religione primi invocavimus.
Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et firma esse
volumus, contrariis rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis
Martii anno MMI, Pontificatus Nostri vicesimo tertio.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 4, pp. 257-259
© Copyright 2001
- Libreria Editrice Vaticana