The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

DEI SERVUS*

VENERABILI DEI SERVO IOANNI MARIAE A CRUCE
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Dei Servus Ioannes Maria a Cruce, saeculari nomine Marianus Garcia Méndez nominatus, Congregationis Sacerdotum a Sacro Corde Iesu sodalis, qui die XXIII mensis Augusti anno MCMXXXVI, bello civili in Hispania saeviente, in odium fidei est interemptus, die XXV mensis Septembris anno MDCCCXCI in oppido « San Esteban de los Patos », Abulensis dioecesis, ortus est. Iam puer suam omnem vitam ad supremum sacrificium parandum, scilicet ad martyrium, composuit, quod ipsum Christo in effusione sanguinis conformavit, quodque ab Ecclesia eximium donum supremaque probatio caritatis aestimatur (cfr Conc. Oecum. Vat. II, Lumen gentium, 42). Primus ex quindecim liberis agricolarum familiae, quae fide ferventique pietate ditabatur, studiose sacerdotalem vocationem est persecutus, qui ideo die XVIII mensis Martii anno MCMXVI ordine sacro auctus est. Decem fere per annos sua in dioecesi presbyterale ministerium parochus sustinuit, praeclara exhibens eucharisticae marialisque pietatis, apostolicae operositatis exempla. Sed vita religiosa alliciebatur, cum artius se cum Deo coniungere vellet. Quapropter Carmelum in oppido « Larrea Amorobieta » ingressus est ibique sibi nomen imposuit Ioannis Mariae a Cruce, quod nomen usque ei carum fuit. Ob debilem valetudinem de Carmelo decedere coactus, Congregationem Sacerdotum a Sacro Corde Iesu, qui in Hispania populari sermone « Padres Raparadores » vocabantur, ingressus est. Domini Nostri Iesu Christi, Universorum Regis, sollemnitate, die XXXI mensis Octobris anno MCMXXVI vota temporalia nuncupavit, sibi Ioannis Mariae a Cruce servans nomen.

A Providentia ductus, particeps factus est Congregationis quam Venerabilis Leo Dehon anno MDCCCLXXVIII in Gallia condidit.

Huius Congregationis imbutus monitionibus donisque, communitati oppidi « Puente la Reina » inservivit, vocationes alliciendo ac subsidia pro Seminario colligendo. Bellum civile, quod in Hispania mense Iulio anno MCMXXXVI exarsit, eum omnino affecit. Die XXII eiusdem mensis in urbe Valentina ipse vehementer in eos qui violarunt et templum « Santos Juanes » incenderunt invectus est. In vincula coniectus, absque cunctatione se dixit esse sacerdotem. Inibi mensem mansit. Omnes, qui eum cognoverunt, eius animum, fidelitatis exemplum, praeclaram sacerdotis religiosique testificationem commemorant. Strenue fassus est: Quod magnum praemium est vitam pro Christo tradere! Felix quidem est ille qui pro Domino Nostro effundere sanguinem potest! Die tandem XXIII mensis Augusti anno MCMXXXVI una cum aliis IX sociis in agrum « Sillanum » Valentinam apud urbem, ductus est ibique manuballista necatus. Universi eius obitum, eiusdem etiam propter virtutes, germanum putaverunt martyrium. Id comprobavit Processus Ordinarius Valentinus, annis MCMLIX-MCMLX peractus, cui Congregationis de Causis Sanctorum Consultores Theologi necnon Cardinales et Episcopi sunt suffragati. Decretum super martyrio die XVIII mensis Decembris anno MM prodiit. Statuimus igitur ut beatificationis ritus Romae die XI mensis Martii anno MMI huius Servi Dei Ioannis Mariae a Cruce una cum aliis sociis celebraretur.

Hodie igitur, in foro ad Vaticanam Basilicam Sancti Petri patente, inter Missarum sollemnia hanc ediximus formulam:

« Nos vota Fratrum Nostrorum Augustini García-Gasco Vicente, Archiepiscopi Valentini, Richardi Mariae Cardinalis Carles Gordó, Archiepiscopi Barcinonensis, et Francisci Ciuraneta Aymí, Episcopi Ilerdensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Iosephus Aparicio Sanz et ducenti triginta duo Socii Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die vicesima secunda Septembris, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».

Magna quidem commotione ineffabilique laetitia impleti propter hanc mirabilem tot martyrum glorificationem, fidem eorum et virtutem publice laudavimus, eosque venerati sumus summaque Ipsi cum religione primi invocavimus.

Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanetum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis Martii anno MMI, Pontificatus Nostri vicesimo tertio.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO


*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 1, pp. 16-18

 

© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 

top