IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
DOMINE, TU SCIS*
VENERABILI SERVAE DEI MARIAE A GUADALUPE
(IN SAEC. MARIAE
FRANCISCAE RICART OLMOS)
BEATORUM CAELITUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. — « "Domine, tu scis quia amo te" » (Io 21, 15).
Deus iugiter ostendit se hominem amare, qui vicissim vocatur ad Illum redamandum,
ut Petrus quoque fecit. Etenim "in hoc est caritas, non quasi nos dilexerimus
Deum, sed quoniam Ipse dilexit nos" (1 Io 4, 10) ». Venerabilis Dei Serva Maria
a Guadalupe amorem divinum rependit et, fidelis ad officia quae per religiosam
consecrationem assumpserat, omnino Christo se dedit, quin dubitaret pro Illius
Ecclesiaeque amore sanguinem suum libenter effundere. Maria Francisca, cui hoc
fuit nomen in baptismate, die XXIII mensis Februarii anno MDCCCLXXXI in pago
Albal, dioecesis Valentinae, humilibus et christianis nata est parentibus, et
ab ipsis, sollicitis de filia honestis moribus instituenda, solida fide
christiana est erudita. Undecim annos nata primum participavit convivium
eucharisticum, et a tenera aetate Deiparam Virginem Mariam singulari prosecuta
est cultu. Vocatione diligenter excussa ad Christum propius sequendum per
professionem consiliorum evangelicorum, anno MDCCCXCVI ingressa est monasterium
vulgo dictum « Pié de la Cruz », Valentiae, e II Ordine Servorum Mariae, ibique
religiosum induit habitum, nomen accipiens Mariam a Guadalupe. Professionem
emisit die XIX mensis Iunii anno MCM. Studiose intenta propriis muneribus
implendis, erga superiores humilem, simplicem et oboedientem se exhibuit. Munera
obivit procuratricis, prioris, novitiarumque magistrae. De discipularum
institutione ac de regulari observantia sedulam curam adhibuit. Summa fide
ducta, ardentem tribuit cultum Eucharistiae, Passioni Christi, Virgini
Perdolenti Sanctisque Fundatoribus Servorum Mariae. Vitam gerens in austeritate
et paenitentia, summopere contendit proprias inclinationes moderari proximoque
iugiter inservire. Anno MCMXXXVI cum intestinum exortum est Hispanicum bellum,
vehemens in Ecclesiam ac praesertim in Religiosa Instituta exarsit persecutio.
Cum res turbidae paterent, Dei Serva talem ostendit fortitudinern ut sorores
hortaretur dicens: « Filiae meae, res difficillime vertuntur; pro Deo et pro
fide tamquam victimas nos oportet offeramus ». Coacta ad monasterium
relinquendum, ad sororem germanam Philomenam confugit. Tunc consilium suscepit
pro conversione peccatorum sanguinem effundendi nec non pro triumpho Catholicae
Ecclesiae in Hispania. Ex eo quod religiosa erat, die II mensis Octobris anno
MCMXXXVI a militibus noctu est comprehensa, quorum minas non timuit, immo ob
suam religiosam consecrationem animosam se protulit et constantem in fidelitate
servanda erga Iesum, sponsum suum. Aequum animum servans, carnificibus exemplo
fuit, et Magistri divina vestigia sequens, veniam dedit illis pro quorum salute
oravit. Eadem nocte necata, corpus eius mane insequentis diei inventum est
crudeliter deturpatum. Increbrescente martyrii fama, anno MCMLVIII
Archiepiscopus Valentinus Causam incohavit beatificationis seu declarationis
martyrii. Servatis de iure servandis, Nobis coram Decretum super martyrio
prodiit die XXVIII mensis Iunii anno MCMXCIX. Qua de re statuimus ut ritus
beatificationis illius ac Iosephi Aparicio Sanz aliorumque fidei testium, qui
in eadem persecutione sunt interempti, Romae die XI mensis Martii anno MMI
perageretur.
Hodie igitur, in foro Patriarchalem Basilicam Vaticanam prospiciente, hanc
inter Sacra ediximus formulam:
Nos, vota Fratrum Nostrorum Augustini
García-Gasco Vicente, Archiepiscopi Valentini, Richardi Mariae Cardinalis
Carles Gordó, Archiepiscopi Barcinonensis, et Francisci Ciuraneta Aymí, Episcopi
Illerdensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque
christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto,
Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei
Iosephus Aparicio Sanz et ducenti triginta duo Socii Beatorum nomine in
posterum appellentur, eorumque festum die vicesima secunda Septembris, in locis
et modis iure statutis quotannis celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et
Spiritus Sancti.
Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus
vim sortiri, contrariis rebus minime quibuslibet officientibus.
Datum Romae,
apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis Martii, anno Domini
MMI, Pontificatus Nostri vicesimo tertio.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 3, pp. 186-188
© Copyright 2001
- Libreria Editrice Vaticana