The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

MAXIMA BEATITUDO*

VENERABILI DEI SERVO FRANCISCO DE PAULA CASTELLÓ Y ALEU
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Maxima beatitudo, qua homo frui possit in hoc mundo, est pro Christo mori; et si mille vitas haberem, has pro hac profunderem Causa ne paulisper quidem haesitans ».

Verba haec, quae Venerabilis Dei Servus Franciscus de Paula Castelló y Aleu moriens dixit, Petri apostoli verbis aequantur, qui scripsit: « Si exprobramini in nomine Christi, beati »(1 Pe 4, 14).

Franciscus de Paula Lucenti die XIX mensis Aprilis anno MCMXIV ortus est, qui eodem anno quo natus est patrem amisit. Mater ei religiosam doctrinam tradidit. Christianae initiationis receptis sacramentis, Illerdam petiit, ubi in Instituto Fratrum Maristarum a Scholis est eruditus. Ibidem baccalaureus renuntiatus, adiit postmodum chimicum institutum Sarriá Barcinonensis urbis, quod Societatis Iesu sodales moderabantur, ibidemque Patrem Romanum Galán cognovit, qui exinde ipsius factus est spiritus moderator. Erga Christum amore repletus, Dei Servus et Barcinone et Illerdae apostolatum gessit, dans operam ut peccatores converterentur. Iuvenis Actionis Catholicae suam contulit partem in ea quae Consociatio Iuvenum Christianorum Cataloniae gerere solebat, particeps fuit Operae Exercitiorum Paroecialium et sodalis factus est Congregationis Marialis. Institutione absoluta, operari coepit in officina quadam Illerdensi, virtutibus christianis, insigniter exercitis, ceteris antecellens sociis. Complura caritatis opera complevit atque multum contulit ad scripta catholicamque culturam effundendam. Per continuatam, Dei verbi meditationem, erga sacram Eucharistiam Virginemque Mariam devotionem, fidem aluit. Cum christianam familiam constituere vellet, mense Maio MCMXXXVI sponsalia fecit atque subsequenti mense Iulio nomen dedit militiae. Inter milites quoque alacriter suam Christo Ecclesiaeque fidelitatem testatus est. Talis consuetudo seditiosos homines iratos reddidit, qui bello inito civili eum in vincula coniecerunt. Terrestrium bonorum spe a religione deficere noluit, licet sciret si id fecisset se vitam servaturum. In carcere spiritaliter socios curavit iisque misericordiae divinae fiduciam intulit. Apud Tribunal non dubitavit suam fidem profiteri atque cum novisset se capitis esse condemnatum, palam suum laetum patefecit animum se martyrem futurum, dum familiares ae sponsam solabatur. Postquam carnificibus ignovit atque Christum Regem celebravit, manuballista die XXIX mensis Septembris anno MCMXXXVI necatus est. Martyrii fama increbrescente, anno MCMLIX Episcopus Illerdensis beatificationis Causam seu declarationem martyrii incohavit. His rite absolutis rebus a iure praescripsit, Nobis coram Decretum super martyrio die XVIII mensis Decembris anno MM prodiit. Statuimus igitur ut beatificationis ritus Romae die XI mensis Martii anno MMI una cum Iosepho Aparicio Sanz aliisque fidei testibus celebraretur.

Hodie igitur, in foro ad Vaticanam Basilicam Sancti Petri patente, inter Missarum sollemnia hanc diximus formulam:

Nos Vota Fratrum Nostrorum Augustini García-Gasco Vicente, Archiepiscopi Valentini, Richardi Mariae Cardinalis Carles Gordó, Archiepiscopi Barcinonensis, et Francisci Ciuraneta Aymí, Episcopi Illerdensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Iosephus Aparicio Sanz et ducenti triginta duo Socii Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die vicesima secunda Septembris, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Magna quidem commotione ineffabilique laetitia impleti propter hanc mirabilem tot martyrum glorificationem, fidem eorum et virtutem publice laudavimus, eosque venerati sumus summaque Ipsi cum religione primi invocavimus.

Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis Martii anno MMI, Pontificatus Nostri vicesimo tertio.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO


*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 3, pp. 188-190

 

© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 

top