 |
IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
OMNIS LINGUA*
VENERABILIBUS SERVIS DEI ALFONSO LÓPEZ LÓPEZ ET QUINQUE
SOCIIS BEATORUM HONORES DECERNUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — « Omnis lingua confiteatur: "Dominus Iesus
Christus!", in gloriam Dei Patris » (Philp 2, 11). Venerabiles Servi Dei
Alfonsus López López et Socii, sodales Ordinis Fratrum Minorum Conventualium,
optima ratione expleverunt exhortationem apostoli Pauli atque, illuminati a
Spiritu Sancto, catholicam fidem aperte professi sunt etiam in difficilibus
rerum adiunctis, in quibus ipsi operam navabant. Haec eorum fortitudo in
fidelitate erga Christum etiam inter tribulationes exacerbavit homines
seditiosos, qui civili Hispaniae bello flagrante, expulerunt eos de conventu
urbis Granollers: deinde dum apud familiares et amicos morabantur, eos
comprehenderunt et interfecerunt, odio in Deum inque eius Ecclesiam ducti. Ipsi
autem sunt:
- Pater Modestus Vegas Vegas. Natus Sernae, in dioecesi Legionensi, die
XXIV mensis Februarii anno MCMXII quamquam infirma ,valetudine laborans,
assidue dicavit se ministerio sacerdotali exercendo, praesertim quidem
Verbum Dei praedicando et confessiones audiendo. Apprehensus die XXVII
mensis Iulii anni MCMXXXVI, palam se franciscalis Ordinis sodalem professus
est, qua de causa manuballista obtruncatus est, postquam varias sustinuerat
vexationes.
- Pater Dionysius Vicente Ramos. Ortus est in loco Caudé, in
dioecesi Terulensi, die IX mensis Octobris anno MDCCCLXXI. Lauream in
theologia Romae consecutus, functus est munere parochi: scholae praeceptor
exstitit singularique sedulitate Sacramentum Reconciliationis administravit
praesertim in Basilica Lauretana. Die XXXI mensis Iulii anni MCMXXXVI a
seditiosis hominibus apprehensus, eodem die occisus est, suoque modo sese
gerendi ipsos vexatores aedificavit.
- Frater Franciscus Remón Játiva. Ortus est in loco Caudé, in
dioecesi Terulensi, die XXII mensis Septembris anno MDCCCXC. Postquam
Assisii sollemnia vota emisit, ibidem apud basilicam sancti Francisci
aeditui munus explevit usque ad annum MCMXXXV. In Hispaniam reversus, in
conventu loci Granollers munera suscepit aeditui et ianitoris. Statim ut
iniit persecutio religiosa, comprehensus est, graviter percussus et una cum
patre Dionysio die XXXI mensis Iulii anni MCMXXXVI manuballista interfectus.
- Pater Alfonsus López López natus est in loco Secorún, in dioecesi
Iacensi, die XVI mensis Novembris anno MDCCCLXXVIII. Fuit presbyter
paenitentialis in basilica Lauretana. Reversus in Hispaniam, laudabiliter
munus explevit magistri postulantium et novitiorum. Comprehensus una cum
fratre Michaële Remón die III mensis Augusti anno MCMXXXVI, maluit suam
amittere vitam quam Iesum Christum negare. Insequenti noete manuballista
obtruncatus, mortuus est dum verba veniae erga occisores suos pronuntiabat.
- Frater Michaël Remón Salvador. Ortus est in loco Caudé, in
dioecesi Terulensi, die XVII mensis Septembris anno MCMVII. Missus in
Italiam, humiliter et accurate inserviit apud Paenitentiariam Lauretanam,
usque ad annum MCMXXXIV, quo Hispaniam petiit. Cum exarsit bellum civile, in
quandam domum amicorum profugit, sed milites marxianae doctrinae detegerunt
eum et comprehenderunt die III mensis Augusti anno MCMXXXVI. Cum fidem suam
abiurare recusaverit, manuballista est occisus una cum patre Alfonso López
López.
- Pater Petrus Rivera Rivera. Natus est die III mensis Septembris anno
MCMXII in loco Villacreces, tunc ex dioecesi Legionensi. Postquam
Romae licentiam in theologia est adeptus, in Hispaniam reversus est. In
Ordine Fratrum Minorum Conventualium tanta fruebatur aestimatione ut etsi
iuvenili aetate moderamen communitatis loci Granollers ipsi sit
concreditum. Mense Augusto vel Septembri anni MCMXXXVI a seditiosis
hominibus apprehensus et occisus est; paulo ante mortem cuidam sacerdoti
dixit se moriturum esse Christo Regi carmina canentem.
Eorum martyrii fama increbrescente, anno MCMLIII Archiepiscopus Barcinonensis
Causam beatificationis seu declarationis martyrii incohavit. Peractis omnibus ad
normam iuris statutis, die XXVI mensis Martii anno MCMXCIX coram Nobis
promulgatum est decretum super martyrio. Statuimus igitur ut Beatificationis
ritus die XI mensis Martii anno MMI Romae celebraretur, una cum beatificatione
Venerabilium Servorum Dei Iosephi Aparicio Sanz aliorumque fidei testium, qui
tempore eiusdem persecutionis in Hispania sunt occisi.
Hodie igitur, in foro ad Vaticanam Basilicam Sancti Petri patente, inter
Missarum sollemnia hanc ediximus formulam:
« Nos vota Fratrum Nostrorum Augustini García-Gasco Vicente, Archiepiscopi
Valentini, Richardi Mariae Cardinalis Carles Gordó, Archiepiscopi Barcinonensis,
et Francisci Ciuraneta Aymí, Episcopi Ilerdensis, necnon plurimorum aliorum
Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis
de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus
ut Venerabiles Servi Dei Iosephus Aparicio Sanz et ducenti triginta duo Socii
Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die vicesima secunda
Septembris, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».
Consueta habita oratione de vita virtutibusque horum caelitum, qui viventes
Francisci Asisinatis vestigia sunt secuti et fraternitate coniuncti martyres
occubuerunt, Nos Ipsi, animo laetanter commoti et admirantes tantam eorundem
alacritatem ad sanguinem pro Domini amore fundendum, summa devotione christianam
eorum fortitudinem publice laudavimus et cum adstantibus consentanea nimirum
prece in adiutorium totius Ecclesiae adhuc in terra peregrinantis caeleste
beatorum invocavimus patrocinium. Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in
posterum rata et firma esse volumus, contrariis rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis
Martii anno MMI, Pontificatus Nostri vicesimo tertio.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 12, pp. 825-828
© Copyright 2001
- Libreria Editrice Vaticana
|