|
IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
PER IPSUM ERGO*
VENERABILI DEI SERVAE MARIAE BALDILLOU Y
BULLIT SEPTEMQUE IPSIUS SOCIIS CAELITUM BEATARUM DEFERUNTUR HONORES.
Ad perpetuam rei memoriam. — «Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper
Deo, id est fructum labiorum confitentium nomini eius» (Heb 13, 15).
Atque in Apocalypsis legitur libro: «Qui vicerit, sic vestietur vestimentis
albis, et non delebo nomen eius de libro vitae et confitebor nomen eius coram
Patre meo et coram angelis eius» (Apc 3, 5). Hunc ad magnum victorum ac
testium Iesu Christi numerum Serva Dei pertinent Maria Baldillou y Bullit
eiusque sociae quinque ex Instituto Filiarum Mariae Religiosae Scholarum Piarum,
tum etiam duae quondam alumnae laicae Uruguaianae, Dolorosa et Consilium
Aguiar-Mella Díaz, quae Christi Iesu amore impulsae suam evangelizandi operi
vitam consecraverunt, eaque solidam formam accepit in integra humana atque
christiana institutione puellarum et adulescentularum nec non in mulieris
ipsius provectione. Principium enim Constitutionum Scholarum Piarum in vitae
actum transtulerunt: «Amoris illius participes quo Christus suam pro amicis
tradidit vitam nos, quemadmodum ipse est mortuus, vitam nostram ministerio
Evangelii devovemus ut, dum in nobis operatur mors, in aliis crescat vita» (n.
18).
Fideles ac prudentes humiles feminae ac fortes simpliciter amanterque suam
vivendo expleverunt vocationem dum totas se puellarum dedunt institutioni et
iuvenum nihil quidem in rebus politicis molientes quae illis temporibus plurimum
agitabantur Ecclesiaeque ipsi illius nationis adversabantur. Etenim
exardeseente bello Hispanorum intestino anno MCMXXXVI politicae factiones
commentis Marxistarum permotae cruentam susceperunt Ecclesiae catholicae
vexationem. Ferox suum religionis ostentantes odium nec non omnium illam
profitentium. Quandoquidem Christi discipulae erant suum effuderunt sanguinem
serenae profecto et pacificae, cum Deum fidei professione honorarent iisque
crimen condonarent qui eas offendebant quin immo occidebant. Sicque martyrii
consecutae sunt palmam.
Hae videlicet sunt:
Mater Maria Baldillou y Bullit,
quae in loco Balaguer (Leridae) nata est die sexto Februarii mensis anno MCMV
votaque anno MCMXXVII professa.
In novitiatu propriis effulgebat
virtutibus. Ad collegium Valentinum missa praestitit tamquam vitae exemplum
Domino prorsus devotae, in simplicitate nempe et laetitia sui educandi
muneris. Octavo die mensis Augusti anno MCMXXXVI martyrium subiit in litore
maritimo apud Saler di Valencia, una cum sequentibus quattuor aliis Dei Servis.
Mater Praesentatio Gallén y Martí die XX mensis Novembris
anno MDCC- CLXXII orta, in loco Morella (Castillionis) quae in Scholis Piis
vota nuncupavit anno MDCCCXCII. Ab anno MDCCCC ad suam usque passionem anno
MCMXXXVI in collegio degit Valentino. Triginta sex igitur annos impensum
apostolatum Calasanctianum inter puellas eiusdemque urbis familias procuravit.
Mater Maria Aloisia Girón y Romera in lucem edita est apud Baiulanse
(Cordubae) die XXV mensis Augusti anno MDCCCLXXXVII votaque religiosa
fecit in loco Carabanchel anno MCMXVIII. Ab anno MCMXX usque ad annum MCMXXXIV
apostolicum suum in Cuba educandi opus complevit. Valentiam vero iterum reversa
est ubi vixit operae paedagogicae omnino devota et apostolicae inter alumnas et
priores discipulas usque ad annum MCMXXXVI quo martyrii adepta est palmam.
Mater Carmen Gómez y Lezán Navarrae in oppido Eulz die XXVIII mensis
Iulii orta est anno MDCCCLXIX votorumque professionem in Congregatione
Scholarum Piarum anno MDCCCLXXXXV peregit, cum in collegium Valentinum est
missa quod apostolatus ipsius ad martyrium usque provincia fuit. Quadraginta et
unum annos ianitricis perfuncta est munere cum vitam religiosam suam magno
studio traduxit inter alumnas earumque familias, cum opus simul et precationem
cum laetitia et comitate iungeret.
Mater Clementia Riba y Mestres VIII die mensis Octobris anno MDCCCXCIII in
loco Igualada (Barcinonensis provinciae) nata est votaque illa in magna urbe
anno MCMXIX professa. Aliquamdiu Caesaraugustae in iunioratu commorata
transiit in collegium Valentinum ubi educationis apostolatum cum alumnis et
quondam discipulis impense profecto curavit. Praemium ei martyrii quadraginta
duos annos natae reddidit Dominus.
Mater Maria de la Yglesia y de Varo in urbe v. d. Egabro
prope Cordubam anno MDCCCLXXXXI lucem vidit die XXV mensis Martii votaque in
loco Matritensi Carabanchel dicto anno MCMXI pronuntiavit. Magistram
agens in
collegiis tum Carabanchel tum etiam Cordubae et Matriti ministerium Scholarum
Piarum efficienter complevit magnoque abnegationes affectu erga discipulas et priores
alumnas. Praestans fuit formatrix nec non scientiarum doctrix. Die XIX
Septembris enecata est anno MCMXXXVI in Matriti suburbio.
Dolorosa
Aguiar-Mella y Díaz in urbe Montis Videi in Uruguaia ex matre Uruguaiana
Hispanoque patre nata est die XXIX Martii mensis anno MDCCCLXXXXVII posteroque
anno cum tota domo in Hispaniam processit. Alumna fuit interna apud collegium
Carabanchel ubi pietate sua mentisque acumine eminuit. Die XIX mensis
Septembris comprehensam ante aedes ubi cum Sororibus Scholarum Piarum incolebat
eodem ipso die ad Matriti portas cum superius memorata Dei Serva interfecerunt.
Consilium Aguiar-Mella y Díaz Orta est die XXIX Martii mensis anno
MDCCCLXXXXVIII parvulaque cum familiaribus Matritum se contulit. Septimum
agens annum collegium introivit Carabanchel. Sese tamquam iuvenem christianam
prudentem caritateque motam gessit. Die mensis Septembris XIX anno MCMXXXVI a
militibus capta est et paulo post una cum sorore Dolorosa suaque magistra
Matre Maria de la Yglesia y de Varo occisa.
Numquam non hae octo Dei Servae habitae sunt fidei martyres. Ab anno
MCMLXXXV ad LXXXVII beatificationis causa in archidioecesis Valentinae officiis
acta est de martyrii definitione, et ab anno MCMLXXXVI ad VIII apud
Archiepiscopum Matritensem. Omnibus legitimis condicionibus impletis Nostro in
conspectu Decretum prodiit die XXVIII mensis Iunii anno MIM super martyrio.
Constituimus inde ut beatificationis ritus Romae die XI mensis Martii anno MMI
perageretur earum cum Iosepho Aparicio Sanz aliisque fidei testibus qui eadem
religiosa saeviente contra Ecclesiam vexatione interierunt.
Hodie igitur coram interminata fere Pastorum fideliumque turma inter solemnia Eucharistica magnopere iuvit
Nos hanc beatificationis formulam pie studioseque proferre:
« Nos vota Fratrum Nostrorum Augustini García-Gasco Vicente, Archiepiscopi
Valentini, Richardi Mariae Cardinalis Carles Gordó, Archiepiscopi Barcinonensis,
et Francisci Ciuraneta Aymí, Episcopi Ilerdensis, necnon plurimorum aliorum
Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis
de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus
ut Venerabiles Servi Dei Iosephus Aparicio Sanz et ducenti triginta duo Socii
Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die vicesima secunda
Septembris, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».
Hac pronuntiata pientissimo adfectu
sententia venerati in primis Nos novas sumus caelites beatas earum permoti fidei
constanti a earumque pariter supernum implorantes adiumentum nostra cotidie in
roboranda fide. Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et
firma esse volumus, contrariis rebus minime obstantibus quibuslibet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis
Martii anno MMI, Pontificatus Nostri vicesimo tertio.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 12, pp. 834-837
© Copyright 2001
- Libreria Editrice Vaticana
|