Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

[ ... ]

POTIUS QUAM FIDEM*

VENERABILI DEI SERVO IOSEPHO CALASANCTIO MARQUÉS ET XXXI SOCIIS BEATORUM HONORES DECERNUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « [...] Potius quam fidem deseramus, parati esse debemus ad vitam, immo mille vitas absque timore tradendas, ne quid nobis deficientibus bona causa patiatur detrimenti [...] (E. Ceria, Memorie Biografiche del B. Giovanni Bosco, SEI, voI. XII, p. 280). Ita suis asseclis edicere solebat Ioannes Bosco, cum martyrium usu venire posset.

Monitionem hanc sunt secuti XXXII Societatis S. Francisci Salesii sodales, qui intestino bello in Hispania anno MCMXXXVI saeviente interempti sunt. Coetus hic (cuius XI erant Valentini cives et XXI Barcinonenses) XVI sacerdotes, VI clericos alumnos, VII coadiutores, II sorores ex Filiabus Mariae Auxiliatricis atque I laicum complectebatur. Pertinebant ii tunc ad religiosam Provinciam Tarraconensem, quae nune ad Inspectorias spectat Valentinam et Barcinonensem.

Primum huius indicis obtinet locum Iosephus Calasanctius Marqués, Inspector, qui Ioannem Bosco anno MDCCCLXXXIV Barcinone cognoverat. Ipse magnam sibi B. Philippi Rinaldi conciliavit aestimationem, cuius secretarii quoque sustinuit partes. Ad Cubam missus est ut Salesiana instituta Antillarum insularum componeret. Posthac Inspector tum in Peruvia et Bolivia, tum tandem in Hispania designatus est. Facilis fuit ingenii, ut Ioannis Bosco fere continuatio haberetur. Laetus usque sibi cunctorum conciliavit benevolentiam. Spiritalibus exercitiis Valentiae cum praeesset, una cum ceteris sodalibus captus est, qui primum liberati exinde iterum a militibus comprehensi sunt. Eius in vidulo clericalem vestem illi detexerunt. Ipse animose asseveravit: « sum sacerdos ». Paulo post necatus est.

En XXXII martyrum index:

Valentinorum coetus:

I. Iosephus Calasanctius Marqués, sacerdos.

II. Antonius Maria Martín Hernández, sacerdos.

III. Recaredus de los Ríos Fabregat, sacerdos.

IV. Iulianus Rodríguez Sánchez, sacerdos.

V. Iosephus Giménez López, sacerdos.

VI. Augustus García Calvo, coadiutor.

VII. Ioannes Martorell Soria, sacerdos.

VIII. Iacobus Buch Canals, coadiutor.

IX. Petrus Mesonero Rodríguez, clericus.

X. Iosephus Otín Aquilué, sacerdos.

XI. Alvarus Sanjuán Canet, sacerdos. Coetus Barcinonensis:

XII. Franciscus Bandrés Sanchez, sacerdos

XIII. Sergius Cid Pazo, sacerdos.

XIV. Iosephus Batalla Parramón, sacerdos.

XV. Iosephus Rabasa Bentanachs, coadiutor.

XVI. Aegidius Rodicio Rodicio, coadiutor.

XVII. Angelus Ramos Velázquez, coadiutor

XVIII. Philippus Hernández Martínez, theologiae alumnus.

XIX. Zacharias Abadía Buesa, clericus.

XX. Iacobus Ortiz Alzueta, coadiutor.

XXI. Xaverius Bordas Piferrer, clericus.

XXII. Felix Vivet Trabal, theologiae alumnus.

XXIII. Michael Domingo Cendra, theologiae alumnus.

XXIV. Iosephus Caselles Moncho, sacerdos.

XXV. Iosephus Castell Camps, sacerdos.

XXVI. Iosephus Bonet Nadal, sacerdos.

XXVII. Amatus Bonet Nadal, sacerdos.

XXVIII. Alexander Planas Saurí, famulus.

XXIX. Eliseus García García, coadiutor.

XXX. Iulius Junyer Padern, sacerdos.

XXXI. Maria Carmela Moreno Benítez, Filiarum Mariae Auxiliatricis soror.

XXXII. Maria Amparo Carbonell Muñoz, Filiarum Mariae Auxiliatricis soror.

Praeclara horum martyrum testificatio statim martyrii famam consecuta est, ideo Causa incohata est et die XV mensis Decembris anno MCMLIII Valentiae Processus agi coeptus est, qui ad finem est adductus die X mensis Octobris anno MCMLV.

Suetis theologicis inquisitionibus apud Congregationem de Causis Sanctorum felici cum exitu perfectis, Nobis coram die XX mensis Decembris anno MCMXCIX Decretum super martyrio prodiit. Statuimus igitur ut beatificationis ritus Romae die XI mensis Martii anno MMI celebraretur.

Hodie igitur, in foro ad Vaticanam Basilicam Sancti Petri patente, inter Missarum sollemnia hanc ediximus formulam:

Nos vota Fratrum Nostrorum Augustini García-Gasco Vicente, Archiepiscopi Valentini, Richardi Mariae Cardinalis Carles Gordó, Archiepiscopi Barcinonensis, et Francisci Ciuraneta Aymí, Episcopi Ilerdensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Iosephus Aparicio Sanz et ducenti triginta duo Socii Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die vicesima secunda Septembris, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Magna quidem commotione ineffabilique laetitia impleti propter hanc mirabilem tot martyrum glorificationem, fidem eorum et virtutem publice laudavimus, eosque venerati sumus summaque Ipsi cum religione primi invocavimus.

Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis Martii anno MMI, Pontificatus Nostri vicesimo tertio.

 

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO

 


*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 12, pp. 828-831

 

© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana