IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUICUMQUE, INVOCAVERIT*
VENERABILIBUS DEI SERVIS THOMAE SITJAR FORTIÁ
ET XI SOCIISBEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. — « Quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit
»(Rom 10, 13)
Christus, fidei discipulorum fons ac finis, in temporum
plenitudine a Patre missus est, ut homines universi a peccato vindicarentur,
quodque unum est nomen, quod per se salvare potest. Iesu igitur mors unum est
sacrificium quo tandem consummata fit hominum salus. Venerabiles Dei Servi
Thomas Sitjar Fortiá et XI socii cum probe novissent iustos homines post
corporis interitum cum Christo resuscitato usque victuros ipsosque in novissima
die resuscitatum iri, palam suam fidem professi sunt, difficilibus exstantibus
condicionibus, atque alacrem animum prae se ferentes, martyrii palmam sunt
consecuti. Anno MCMXXXVI bello civili in Hispania inito, reipublicae potestates,
Marxianis consiliis imbutae, acerrimam in catholicam Ecclesiam persecutionem
egerunt, capitale ostendentes adversus religionem eiusque asseclas odium. Inter
hos, qui vita erga Christum fidelitatem significarunt, XII annumerantur
Societatis Iesu sodales: VII presbyteri, IV coadiutores et I laicus, qui eodem
anno MCMXXXVI sunt interempti.
Hi sunt:
I. Thomas Sitjar Fortiá, sacerdos LXX
annorum. In Uruguaiam missus, ibi philosophicam disciplinam tradidit. Hispania
repetita, doctrina catechetica tradenda et docendi arte claruit. Superioris
Noviciorum et Gandiae domus, ab omnibus aestimatus, sustinuit partes. In
vincula coniectus, die XIX mensis Augusti necatus est.
II. Constantinus
Carbonell Sempere, sacerdos LXX annorum. Gandiae, Barcinone, Lucenti sua
apostolica opera gessit, reconciliationis potissimum ministerio addictus. Die
XXIII mensis Augusti interemptus est.
III. Petrus Gelabert Amer, frater
coadiutor XLIX annorum. Studiose complura domus munia sustinuit, atque, licet
liber esset, patrem Constantinum Carbonell comitari voluit, quocum die XXIII
mensis Augusti necatus est.
IV. Raimundus Grimaltos Monllor, frater
coadiutor temporalis LXXV annorum. Curabat ipse Gandiae Societatis Iesu
praesertim domus hortos. Is una cum illis superioribus die XXIII mensis Augusti
peremptus est.
V. Paulus Bori Puig, sacerdos LXXI annorum. Suum ministerium
Veruelae et Gandiae explevit. Oeconomi munus egit et die XXIX mensis
Septembris necatus est.
VI. Vincentius Sales Genovés, frater coadiutor
temporalis LIV annorum. Ad humiliora officia complenda usque paratus, die XXIX
mensis Septembris necatus est.
VII. Iosephus Tarrats Comaposada, frater
coadiutor LVIII annorum. Apud Valentinam domum valetudinarii spectabili caritate
egit opus. Die XXVIIII mensis Septembris interemptus est.
VIII. Darius Hernández
Morató, sacerdos LV annorum. Superior Valentinae domus, sollertem apostolicam
operam sustinuit. Inter captivos sacerdotale ministerium explevit. Die XXIX
mensis Septembris necatus est.
IX. Narcissus Basté Basté, sacerdos LXIX annorum.
Valentina in urbe pauperes amabiliter coluit. Die XV mensis Octobris necatus
est.
X. Alfredus Simón Colomina, sacerdos LIX annorum. Complura collegia officii
conscius rexit. Die XXIX mensis Novembris interemptus est.
XI. Ioannes Baptista
Ferreres Boluda, sacerdos LXXV annorum. Theologiae moralis magister, Codicis
Iuris Canonici anno MCMXVII comparandi particeps. Die XXIX mensis Decembris
necatus est.
XII. Aloisius Campos Górriz, laicus uxoratus XXXI annorum.
Congregationis Marianae sodalis et Actionis Catholicae dioecesani Consilii
praeses fuit ipseque advocatus pauperum causas tuitus est. Die XXVIII mensis
Novembris interemptus est.
Martyrii fama increbrescente, anno MCMLII
Archiepiscopus Valentinus Beatificationis Causam incohavit. His perfectis a iure
statutis rebus, Nobis coram super martyrio Decretum die XX mensis Decembris anno
MCMXCIX prodiit. Statuimus proinde ut Beatificationis ritus Romae die XI mensis
Martii anno MMI una cum aliis fidei testibus celebraretur.
Hodie igitur, in foro
ad Vaticanam Basilicam Sancti Petri patente, inter Missarum sollemnia hanc
ediximus formulam:
Nos, vota
Fratrum Nostrorum Augustini García-Gasco Vicente, Archiepiscopi Valentini,
Richardi Mariae Cardinalis Carles Gordó, Archiepiscopi Barcinonensis, et
Francisci Ciuraneta Aymí, Episcopi Illerdensis, necnon plurimorum aliorum
Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis
de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus
ut Venerabiles Servi Dei Iosephus Aparicio Sanz et ducenti triginta duo Socii
Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die vicesima secunda
Septembris, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.
In
nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Magna quidem commotione ineffabilique
laetitia impleti propter hanc mirabilem tot martyrum glorificationem, fidem
eorum et virtutem publice laudavimus, eosque venerati sumus summaque Ipsi cum
religione primi invocavimus.
Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in
posterum rata et firma esse volumus, contrariis rebus minime obstantibus.
Datum
Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis Martii anno MMI,
Pontificatus Nostri vicesimo tertio.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 3, pp. 184-186
© Copyright 2001
- Libreria Editrice Vaticana