IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
TU ES CHRISTUS*
BEATORUM HONORES CAELITUM PACHALI FORTUÑO ALMELA
TRIBUUNTUR IPSIUSQUE
SODALIBUS TRIBUS
Ad perpetuam rei memoriam. — « Tu es Christus, Filius Dei vivi ». (Mt
16, 16).
Christi membra Christiani Baptismate efficiuntur eodemque nomine vocantur
suam ut coram hominibus profiteantur fidem, imitati scilicet Sanctum Petrum cui,
confirmante Magistro Divino, haud caro nec sanguis, verum Deus ipse messianicam
reclusit Iesu indolem ac divinam filiationem (cfr Mt 16, 17).
Fideles nempe germano Sancti Francisci spiritui, Venerabiles Dei Servi
Paschalis Fortuño Almela et socii tres suam propalam praedicaverunt fidem, quam
immo ne suos apud carnifices negarent, vera heroum fortitudine ad sanguinem suum
profundendum fuerunt parati. Intestino enim exardescente inter Hispanos bello
anno MCMXXXVI, infensus catholicis republicanarum auctoritatum animus in apertam
transiit cruentamque vexationem quae atrociter homines etiam affligebat et locos
Domino sacratos. Enatum hinc in christianos odium complures veluti hostias
confecit inter quos quattuor hi recensentur ad Ordinem Fratrum Minorum
pertinentes qui nominatim sunt: Paschalis Fortuño Almela, die III Martii mensis
anno MDCCCLXXXVI apud Villareal de los Infantes in provincia Castellon
ortus. Praefectus fuit morum in Seminario Minore Franciscanorum in loco
Benisa (Alicante). Quique actis in Argentina annis, rediit in Hispaniam
pastorale procuraturus ministerium atque operam praecipue daturus sacrorum
instituendis alumnis. Bellum istud cum internum esset crudeliter coortum, suos
confugit ad familiares, die tamen VII mensis Septembris anno MCMXXXVI captivus
est ductus postridieque interemptus. Sese Dei totum dedens voluntati placide
obiit.
Placidus García Gilabert, in pago Benitachell provinciae Alicante
Kalendis Ianuariis natus anno MDCCCXCV. Titulum et gradum adsecutus apud
Athenaeum Antonianum de Urbe Lectoris Generalis in iuris canonici disciplina
necnon theologia morali, explevit praeceptoris munus evasitque suae etiam
communitatis custos atque collegii Ontenientis rector. Religiosa exsaeviente
vexatione suos sese recepit ad domesticos lares; at die mensis Augusti XV anno
MCMXXXVI comprehensus a rubri coloris militia est et Deniam delatus, ubi
crudelibus subditus iniuriis et mutilatus est ac postridie quam captus est
interfectus.
Alfredus Pellicer Muñoz, in loco Bellreguart provinciae Valentiae die
X editus mensis Aprilis anno MCMXIV. Excitato civili bello paucis videlicet post
diebus quam vota sollemnia nuncupaverat, suos decucurrit ad parentes ubi
nihilominus detectus detentusque est die IV mensis Octobris anno MCMXXXVI ac
paucis exinde horis glandibus plumbeis transfossus, quamquam indignum se esse
adseverabat qui pro Christo martyr interiret.
Salvator Mollar Ventura, apud Manises Valentiae provinciae die XXVII
natus Martii mensis anno MDCCCXCVI. Ad Conferentiam Sancti Vincentii de Pauli
pertinens atque sollemnia professus vota procuravit officium diligenter aeditui
in coenobiis Gillet et Benisa. Religionis inchoata oppressione
refugium ipse apud sororem petivit. A rebellibus comprehensus per litteras cum
necessariis suis commercium communicationis agebat ex eiusque scriptis deditio
cum fiducia elucebat in Dei beneplacitum, tum etiam spes de vita aeterna atque
indulgentia erga inimicos. Noctu enecatus est inter XXVI et XXVII Octobris
mensis diem anno MCMXXXVI.
Martyrii usque augescente ubique opinione, anno MCMXXXVI Causam
beatificationis sive declarationis ipsorum martyrii instituit Archiepiscopus
Valentinus. Rebus omnibus ex iuris regula peractis Nostro in conspectu decretum
prodiit super martyrio die XX mensis Decembris anno MCMLXXXXIX. Ritus deinde
constituimus ut Romae die XI mensis Martii anno MMI beatificationis celebraretur
horum Dei Servorum una cum Iosepho Aparicio reliquisque fidei testibus qui eadem
Ecclesiae furente insectatione perierunt.
Hodie igitur ante pastorum fideliumque innumerabilium turmam inter
Eucharistica sollemnia hanc perplacuit Nobis magna voce proferre canonicam
formulam:
« Nos, vota Fratrum Nostrorum Augustini García-Gasco Vicente, Archiepiscopi
Valentini, Richardi Mariae Cardinalis Carles Gordó, Archiepiscopi Barcinonensis,
et Francisci Ciuraneta Aymí, Episcopi Ilerdensis, necnon plurimorum aliorum
Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis
de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus
ut Venerabiles Servi Dei Iosephus Aparicio Sanz et ducenti triginta duo Socii
Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die vicesima secunda
Septembris, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».
Qua convenienter prolata, primi Nos praestantes fidei martyres Beatos sumus
pientissime venerati eorumque simul adiumenta precati ut etiam cotidianae in
vitae condicionibus discant Christifideles Evangelii Iesu Domini nuntium
veritatemque tueri intus in animis ac foris pariter sine metu profiteri, unde
Deus laudari possit aedificarique eius in terris Ecclesia.
Quaecumque vero hisce decrevimus et ediximus litteris, posterum omne in
tempus valitura nuntiamus ac valere omnino iubemus, quibuslibet causis
contrariis neutiquam obsistentibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Pisctoris, die XI mensis
Martii, anno salutis MMI, Pontificatus Nostri vicesimo tertio.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 1, pp. 10-12
© Copyright 2001
- Libreria Editrice Vaticana