The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

UTINAM BEATAM*

VENERABILI DEI SERVAE MARIAE A SANCTI IOANNIS PATROCINIO
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Utinam beatam habuissemus fortunam fundendi totum nostrum sanguinem uti testificationem Evangelii Domini nuntiandi ».

Haec sententia Venerabilis Servae Dei Mariae Antoniae Paris, Fundatricis Congregationis Missionariarum Filiarum Immaculati Cordis B.V.M. simul cum Sancto Antonio Maria Claret, vitam nutrivit sororis Mariae Patrocinio Giner fortem eam reddens usque ad fidei martyrium.

Dertosae, in Hispania, nata est die IV mensis Ianuarii anno MDCCCLXXIV ex parentibus Ioachimo Giner Talens et Salvatora Gomis Vila. In familia primum accepit fidei exemplum atque a parentibus praesertim Dei, Ecclesiae proximique didicit amorem. Institutionem prosequens christianam in collegio Missionariarum Claretianarum loci vulgo dicti Carcagente, prope Valentiam, vocationem ad vitam consecratam detexit. Anno MDCCCXCII accepta est sicut postulatrix atque die XVI mensis Septembris anno MDCCCXCIII sollemnibus votis Domino se consecravit. A primis religiosae vitae annis humilitate, docilitate, mansuetudine atque humanitate erga alios eminuit. Optima fuit educatrix quae subtilitatem conciliavit cum disciplina firmitateque. Munus magistrae novitiarum XVIII per annos studiose exercuit sanctitatis indolem zelumque missionarium ostendens. Ab anno MCMXXII antistita communitatis, omnes sollicitudines Virginis Immaculatae praesidio commendabat. Etiam a christifidelibus laicis aestimabatur ob sapientiam atque spiritalem rerum huius saeculi considerationem. Anno MCMXXXV missionem accepit novam condendi communitatem nec non collegium in loco vulgo Puerto de Sagunto, prope Valentiam. Sex post annos primam passa est persecutionem. Simul cum sororibus violenter ex conventu est propulsa, Eucharisticas tamen species servare potuit: Christum Iesum fero, et milies moriar antequam eum tradam - hoc modo repetebat unicuique eam retinere volenti. Reversa in urbem Carcagente sicut antistita, plurimas inter difficultates, se ipsam offerre pergebat pro pace in Hispania et saepe clamabat: Domine, si tibi servet lapillus quidam ut Tu regnes - en ego! Cum vexationes contra Ecclesiam crescerent, invitabat sorores ad veniam adque precem; ipsa crebro coram Christo cruci affixo orabat. Universali saeviente insectatione adversus Ecclesiam illa in urbe, Dei Serva cum sororibus conventum relinquere statuit, refugium alibi quaerens. Forti animo obviam se dedit christianae religionis insectatoribus, quos precata est ut in pace relinquerent omnes qui domi adstabant. Iter faciens ad locum occisionis, omnes eiusdem sortis participes continuo hortata est ut fiduciam et fidelitatem erga Christum demonstrarent. Persecutoribus suis de Deo loquebatur, veniam concedendo illis qui per occisionem caelorum portas ei aperiebant. Evangelico hoc affectu animam Domino reddidit die XIII mensis Novembris anno MCMXXXVI, eiusmodi ratione palmam martyrii consecuta. Archiepiscopus Valentinus Causam iniit Beatificationis anno MCMLXIII. Die XVIII Decembris anno MM Nobis coram decretum super martyrio prodiit. Statuimus idcirco ut beatificationis ritus ageretur die XI mensis Martii anno MMI simul cum Iosepho Aparicio Sanz plurimisque aliis fidei testibus, occisis in eadem Hispanica persecutione contra Ecclesiam annis MCMXXXVI-MCMXXXIX.

Hodie igitur in Petriano foro inter Missarum sollemnia hanc protulimus formulam:

« Nos, vota Fratrum Nostrorum Augustini García-Vasco Vicente, Archiepiscopi Valentini, Richardi Mariae Cardinalis Carles Gordó, Archiepiscopi Barcinonensis, et Francisci Ciuraneta Aymí, Episcopi Ilerdensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Iosephus Aparicio Sanz et ducenti triginta duo Socii Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die vicesima secunda Septembris, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».

Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis rebus minime obstantibus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis Martii, anno MMI, Pontificatus Nostri tertio et vicesimo. De mandato Summi Pontificis.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS Card. SODANO


*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 1, pp. 21-22

 

© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 

top