The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

INTER SACRAS*

SANCTUARIUM DIOECESANUM SANCTAE RESTITUTAE, QUOD IN VICO
«LACCO AMENO» INTRA FINES ECCLESIAE ET INSULAE ISCLANAE EXSTAT,
AD BASILICAE MINORIS GRADUM DIGNITATEMQUE EVEHITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. —  Inter sacras aedes Ecclesiae et Insulae Isclanae merito celebratur sanctuarium dioecesanum Deo in honorem Virginis et Martyris Restitutae antiquitus dicatum et in vico «Lacco Ameno» situm, ubi a saeculo V pie servantur reliquiae memoratae sanctae et ad quod fideles Isclani frequentes accedunt petituri auxilium atque intercessionem eiusdem caelitis Patronae suae. Constat insuper hoc templum, de quo peculiarem habuerunt curam Romani Pontifices Decessores Nostri Silvester I, Gregorius Magnus, Leo III et Caelestinus V plurimique praesules loci, notum esse centrum operum pro spirituali vita ac progressu sociali civium ibidem commorantium. Quibus de rebus, cum Venerabilis Frater Philippus Strofaldi, Episcopus Isclanus, litteris die II mensis Februarii hoc anno datis, cleri populique sui quoque expromens vota, postulaverit ut templum idem titulo ac dignitate Basilicae minoris honestaremus, Nos, paternae benevolentiae documentum cupientes praebere, enixis precibus perquam libenter obsecundandum esse putamus. Ratis igitur plane habitis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, tributis a Nobis facultatibus, hac in re egit, summa Apostolica potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum sanctuarium, quod diximus, ad Basilicae minoris gradum dignitatemque evehimus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae sacris aedibus hoc nomine insignitis rite competunt, iis tamen servatis, quae secundum Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum, servanda sunt. Quod faustum ac felix sit cunctis sanctae Restitutae devotis atque artius exstet vinculum Ecclesiae Isclanae cum hac Apostolica beati Petri Sede. Has denique Litteras nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XV mensis Martii anno MMI, Pontificatus Nostri vicesimo tertio.

 

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO

 


*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 9, pp. 588-589

 

© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 

top