IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
TOLLITE IUGUM*
VENERABILI SERVAE
DEI CATHARINAE VOLPICELLI
BEATARUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. — « Tollite iugum meum super vos et discite a me,
quia mitis sum et humilis corde . . . Iugum enim meum suave et onus meum leve
est »(Mt 11, 29-30).
His verbis capta, Catharina Volpicelli coepit « diffundere cognitionem et
amorem Cordis Christi, explendo in societate illa apostolatus opera quae melius
respondent temporum locorumque necessitatibus nihil aliud spectans nisi maiorem
gloriam Sacratissimi Cordis » (ex scriptis eius). Haec fidelis testis amoris
Cordis Christi orta est Neapoli die XXI mensis Ianuarii anno MDCCCXXXIX ex
nobili familia Neapolitana. Sive domi sive in Reali Collegio S. Marcellini
Catharina solidam recepit institutionem humanam et christianam atque haud
mediocrem culturam inter adulescentes eiusdem condicionis. Cupiebat primatum
obtinere in societate, cum beatus Ludovicus de Casoria interpretatus Dei
consilium de ea dixit: « Catharina, mundus te attrahit, sed Deus te allicit ».
Deinde, post brevem experientiam in clausura, inter Sorores Sacramentinas,
interruptam propter morbum, idem Beatus dixit illi: « Eris piscatrix animarum
inter res mundanas . . . Cor Iesu, Catharina, hoc est opus tuum ». Cor Christi
factum est commoratio eius, ex qua proficiscebatur ad omnem actuositatem atque,
post acceptos in se Christi sensus, cuiusque personae flectebat cor. In
adoratione eucharistica Serva Dei detegit mysterium oboeditionis Filii erga
Patrem et dilectionis Dei erga homines. Huic mysterio conformavit suam vitam
atque proposita usque ad votum victimae expiatricis, amoremque proximi
audacioribus significabat formis ut adesset pauperibus ope carentibus
spiritualique egentibus auxilio. Ecclesia fuit ei communitas, in qua fidem
profitebatur veluti mulier Deo consecrata, humiliter submissa pastoribus populi
Dei simulque propensa ad laicorum promotionem.
Apostolica navitate Serva Dei in omni provincia operata est; non condidit
singulare quoddam institutum, sed potius genus consecrationis novum tunc
temporis ad contemplationem cum actione conciliandam. Apostolatus precationis,
quem ipsa prima in Italia vehementer propagavit, factus est via ad explendum
amorem erga Cor Christi, erga Eucharistiam et ecclesiale ministerium.
Congregationem Ancillarum a Sacro Corde Neapoli anno MDCCCLXVII condidit et,
hortante ac sustinente Archiepiscopo Neapolitano, Servo Dei X. Riario Sforza,
Catharina Volpicelli scripsit Regulam quam idem Cardinalis die IV mensis Iulii
anno MDCCCLXXIV approbavit. Christum Amorem vita sua exprimens, vitam degit in
immolatione, in reparatione et sacrificio, strenue laborans pro Regno Dei
omnibus in cordibus disseminando. Dives meritis, terrestrem peregrinationem
sancte conclusit die XXVIII mensis Decembris anno MDCCCXCIV, postquam vitam suam
obtulerat pro Summi Pontificis Leonis XIII salute, qui, altissimam Servae Dei
colens aestimationem, certior factus de morte eius, exclamavit: « Mori fecistis
mihi sanctam, sanctam, sanctam ».
Sanctitatis fama, qua in vita est gavisa, post mortem crevit: qua de re
Archiepiscopus Neapolitanus Gulielmus Sanfelice duobus annis post eius mortem
incohavit Causam Canonizationis. Expletis omnibus iure statutis, die XXV Martii
anno MCMXLV Decessor Noster Pius XII declaravit Servam Dei virtutes theologales,
cardinales et adnexas heroico gradu exercuisse. Deinde Nobis coram die XXVIII
mensis Iunii anno MCMXCIX promulgatum est Decretum super miro anno MCMXLVII
patrato in oppido Minturno atque intercessioni eiusdem Servae Dei ascripto.
Statuimus ut beatiiicationis ritus ageretur Romae die XXIX mensis Aprilis anno
MMI.
Hodie igitur in Petriano foro inter Missarum sollemnia hanc protulimus
formulam:
« Nos, vota Fratrum Nostrorum Raphaelis Palmero Ramos, Episcopi Palentini,
Ioannis Claudii Cardinalis Turcotte, Archiepiscopi Marianopolitani, Michaëlis
Cardinalis Giordano, Archiepiscopi Neapolitani, Roberti Amadei, Episcopi
Bergomensis, et Roberti Octavii González Nieves, Archiepiscopi Sancti Ioannis
Portoricensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque
christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto,
Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei
Emmanuel González García, Maria Anna Blondin, Catharina Volpicelli, Catharina
Cittadini et Carolus Emmanuel Caecilius Rodríguez Santiago Beatorum nomine in
posterum appellentur eorumque festum: Emmanuelis González Garcia die quarta
Ianuarii, Mariae Annae Blondin die duodevicesima Aprilis, Catharinae Volpicelli
die altera et vicesima Ianuarii, Catharinae Cittadini die quinta Maii, et Caroli
Emmanuelis Caecilii Rodríguez Santiago die tertia decima Iulii in locis et modis
iure statutis quotannis celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».
Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et firma esse
volumus, contrariis rebus quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis
Aprilis, anno MMI, Pontificatus Nostri tertio et vicesimo.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS Card. SODANO
*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 1, pp. 18-20
© Copyright 2001
- Libreria Editrice Vaticana