The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

DEI VOLUNTATI FIDELES*

SERVAE DEI MARIAE ANNAE BLONDIN, CONDITRICI
CONGRAGATIONIS SORORUM SANCTAE ANNAE,
BEATORUM CAELITUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Dei voluntati fideles firmiter maneamus, quin umquam ab ea discedamus; nostros operiamus oculos ne quid contueamur plus quam caecus, si amittere nolumus pacem cordis, quae tantus est thesaurus, ad quem servandum, optabilius est cetera perdere. Oportet ut labiis meis et corde meo illa perpetuo proferam verba paenitentis et sancti regis David: In te, Domine, speravi; non confundar in aeternum ». Per fidem et fiduciam in Deo Maria Anna Blondin verba haec die XV mensis Iulii anno MDCCCLVIII misit Excellentissimo Domino Ignatio Bourget, episcopo Marianopolitano. Tunc quidem temporis diuturna iniit periodus, qua Dei Serva in adversitate, detrectatione et relictu versabatur. Hoc caliginis tempus consumpsit id quod vitae supererat, usque ad exitum qui evenit anno MDCCCXC.

Venerabilis Dei Serva in pago Terrebonne, Quebeci in Canada, die XVIII mensis Aprilis anno MDCCCIX nata est rusticis parentibus solida fide praeditis. Nesciens litteras, ingressa est Congregationem « Dominae Nostrae », ubi eas didicit. Ob infirmam tamen valetudinem proposita eius evanuerunt, quapropter ad propinquos regressa est. Aspere laboravit ad studiorum lacunam explendam, et anno MDCCCXXXIII profecta est in locum Vaudreuil, ubi summo studio et exitu, operi se dedit adulescentulas docendi. Post diuturnam orationem, episcopi Bourget benedictione suffulta, quadragenaria pusillum mulierum coetum in unum congregavit ad pauperes parvulos instituendos. Inceptum hoc operibus confirmatum est fructusque opimos tulit, ita ut die VIII mensis Septembris anno MDCCCL ibidem Serva Dei Congregationem condiderit Sororum Sanctae Annae, cuiusque prima exstitit moderatrix. Tribus annis vix elapsis, sedes huius primariae domus translata est in oppidum St. Jacques-de-l'Achigan, ubi soror Maria Anna, plurimis aerumnis affecta, summam experta est renovationem. Etenim cappellanus Sororum privatis communitatis negotiis sese inseruit episcopum suadens ut Servae Dei iniungeret ad munus moderatricis abdicandum nec deinceps assumendum. Tunc illa vivere coepit sex et triginta annos in abdita vita, molestiis et infirmitatibus immersa. Relicto munere, contumelias et iniurias pati perrexit; nec agnitum est illi ius conditricis eius Instituti. Attamen, fide spe et caritate firmata, in omnibus animum usque serenum ostendit. Concredita sunt ei asperiora officia, quae in silentio, simplicitate et oboedientia ad effectum perduxit. Res tamen adversae amorem eius erga Christum et Ecclesiam minime turbarunt. Dei Serva exemplum exstitit humilis vitae, quae spiritalem vim suam e contemplatione crucis exhausit, docens communionem cum Christo tutissimam esse viam ad divinam voluntatem adimplendam et sociam navandam operam pro Regni Dei diffusione. Usque ad exitum vitae, miro fidei et amoris spiritu, suam « viam crucis » percurrit, malum bono et iniurias misericordia debellando. Instante iam morte, ad exemplum sororum suarum, accersivit ipsum presbyterum qui olim contumeliis eam affecerat, ut infirmorum unctione eam signaret. Meritis onusta, ardentem ferens lampadem Sponso obviam venit die II mensis Ianuarii anno MDCCCXC. Aliquot post annis, habita est mulier heroicae fortitudinis, profundae humilitatis miraeque sanctimoniae, atque legitima agnita est eius Instituti conditrix. Anno MCML, centesimo recurrente anniversario a condita Congregatione, perversi de ea rumores evanuerunt et fama sanctitatis celerius in dies est diffusa. Prodierunt scripta biographica. Exuviae eius digniorem in locum apud primariam domum sunt translatae et anno MCMLV incohata est Causa beatificationis.

A Nobismet Ipsis die XIV mensis Maii anno MCMXCI eius heroicae virtutes sunt recognitae. Nobis coram die XXVIII mensis Iunii anno MCMXCIX decretum de miro prodiit. Quapropter statuimus ut ritus beatificationis Romae perageretur die XXIX mensis Aprilis anno MMI.

Hodie igitur in foro ante Patriarchalem Basilicam Vaticanam, intra Missarum sollemnia hanc protulimus formulam:

« Nos vota Fratrum Nostrorum Raphaelis Palmero Ramos, Episcopi Palentini, Ioannis Claudii Cardinalis Turcotte, Archiepiscopi Marianopolitani, Michaelis Cardinalis Giordano, Archiepiscopi Neapolitani, Roberti Amadei, Episcopi Bergomensis, et Roberti Octavii González Nieves, Archiepiscopi Sancti Ioannis Portoricensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Emmanuel González García, Maria Anna Blondin, Catharina Volpicelli, Catharina Cittadini et Carolus Emmanuel Caecilius Rodríguez Santiago Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Emmanuelis González García die quarta Ianuarii, Mariae Annae Blondin die duodevicesima Aprilis, Catharinae Volpicelli die altera et vicesima Ianuarii, Catharinae Cittadini die quinta Maii, et Caroli Emmanuelis Caecilii Rodríguez Santiago die tertia decima Iulii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».

Praestabilis haec mulier, quae totam suam vitam Domino Deo omnino addixit ac perquam studiose pauperibus inservivit, insignes dedit religiosae pietatis operumque bonorum testificationes. Exoptamus igitur ut huius caelitis patrocinio exemplisque homines qui nunc sunt transitura posthabeant et ad superna usque contendant.

Quae autem his Litteris decrevimus nunc et posthac rata et firma esse volumus, contrariis rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis Aprilis, anno MMI, Pontificatus Nostri vicesimo tertio.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS Card. SODANO


*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 1, pp. 25-27

 

© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 

top