The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SECUNDUM EUM*

VENERABILI DEI SERVO CAROLO EMMANUELI CAECILIO
RODRÍGUEZ SANTIAGO BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Secundum eum, qui vocavit vos, sanctum, et ipsi sancti in omni conversatione sitis (1 Pe 1, 15). Venerabilis Dei Servus Carolus Emmanuel Caecilius Rodriguez Santiago ardenter sanctitati studuit atque, fide illuminatus in Domini resurrectionem, baptismi promissiones servavit, ardenter sacra in liturgia Paschale vixit Christi mysterium, operose evangelizationis sanctificationisque exercuit apostolatum.

Insignis hic Evangelii testis die XXII mensis Novembris anno MCMXVIII in urbe vulgo Caguas in natione Portus Divitis natus est ex Emmanuele Baudilio Rodríguez et Herminia Santiago Esterás, qui societati Ecclesiaeque quinque dederunt filios quorum duo Deo se dicaverunt. Die XIX mensis Maii anno MCMXIX ipse per Baptismum donum accepit vitae divinae: die XII mensis Martii anno MCMXXIV per sacramentum Confirmationis donis Spiritus Sancti est exornatus. Tristem eventum incendii domus expertus est atque praematuri patris obitus. Optimam a pia matre praesertim atque ab avia Alexandrina Esterás recepit institutionem. Alumnus Collegii Catholici in Caguas, peculiari ingenio atque Dei, Ecclesiae, liturgiaeque dilectione clare eminuit. Eucharistia alimonia fuit animae eius et cardo iuventutis. Dum in curriculis optima ratione progrediebatur, gravi coli inflammatione correptus est atque plurimos annos doloribus cruciatus. Morbi causa studia intermisit, culturalem tamen formationem studiose est prosecutus vitam evangelicam inter iuvenes ardenter promovendo. Apostolatum egit pro professorum alumnorumque spiritali bono, christianam doctrinam liturgiamque per commentaria « Circulum de Liturgia » propagando. Ad actionem adducere volens Domini verba: « Vos estis sal terrae . . . Vos estis lux mundi » (Mt 5, 13.14), eminentes ostendit virtutes, quas cotidie laeto fiduciosoque animo exercebat optimum praebens illius temporis hominibus exemplum. Fidem custodivit, spem caritatemque semper in filiali cum Ecclesia communione vixit. Verbo Dei, liturgia, precibus, eucharistico cultu atque pietate erga Virginem Mariam animam candidam aluit. Aequo animo infirmitatis crucem sustinuit atque die XIII mensis Martii anno MCMLXIII in aeternum transiit aevum, lata circumdatus solidaque sanctitatis fama.

Archiepiscopus Sancti Ioannis Portoricensis Causam coepit beatificationis anno MCMXCII. Die VII mensis Iulii anno MCMCXVII Nobis coram decretum super virtutibus heroicis prodiit. Congregatio de Causis Sanctorum cognovit de quadam mira sanatione, quae anno MCMLXXXI contigit, atque die XX mensis Decembris anno MCMXCIX decretum super miraculo est evulgatum. Statuimus idcirco ut beatificationis sollemnis sane ritus ageretur Romae die XXIX mensis Aprilis anno MMI.

Hodie igitur in Petriano foro inter Missarum sollemnia hanc protulimus formulam:

Nos, vota Fratrum Nostrorum Raphaelis Palmero Ramos, Episcopi Palentini, Ioannis Claudii Cardinalis Turcotte, Archiepiscopi Marianopolitani, Michaelis Cardinalis Giordano, Archiepiscopi Neapolitani, Roberti Amadei, Episcopi Bergomensis, et Roberti Octavii González Nieves, Archiepiscopi Sancti Ioannis Portoricensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Emmanuel González Garcia, Maria Anna Blondin, Catharina Volpicelli, Catharina Cittadini et Carolus Emmanuel Caecilius Rodríguez Santiago Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Emmanuelis González García die quarta Ianuarii, Mariae Annae Blondin die duodevicesima Aprilis, Catharinae Volpicelli die altera et vicesima Ianuarii, Catharinae Cittadini die quinta Maii, et Caroli Emmanuelis Caecilii Rodriguez Santiago die tertia decima Iulii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis rebus minime obstantibus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis Aprilis, anno MMI, Pontificatus Nostri tertio et vicesimo.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO


*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 4, pp. 263-264

 

© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 

top