IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
SUSTINUI . . . QUI*
CAELITUM BEATORUM VENERABILI DEI SERVO
EMMANUELI GONZÁLES GARCÍA
TRIBUUNTUR HONORES
Ad perpetuam rei memoriam. — « Sustinui . . . qui consolaretur,
et non inveni » (Ps 69, 21).
Huic anxiae Psalmistae adfirmationi, quam sibi vitae suae
principium elegit Servus Dei Emmanuel González García suique episcopatus
insigne, morum suorum exemplo respondere studuit novus hic Beatus nec non
apostolatu sacro illuc spectante ut Iesu Christi in Eucharistiae Sacramento
conquirerentur adoratores. Eidem etiam pronuntiato, quemadmodum beatus Emmanuel
testatur, « calamum nostrum dicavimus et linguam, animi nostri fervorem tum
etiam totius vitae nostrae suspirium. Nec quidquam suscipere volumus praeter
illud dictum aut quod in illud non dirigatur, nec unum proferre quidem verbum
nec unum ducere spiritum ».
Reapse universa eius vita semper circum Eucharistiam se dici
potest volvisse. Hispali enim natus est die XXV Februarii mensis anno
MDCCCLXXVII intra domum humilem funditusque religiosam atque a puero particeps
parvulorum chori fuit in cathedrali templo qui cantitabant coram Sanctissimo
quin immo et saltabant. Presbyter die XXI mensis Septembris anno MCMI creatus,
paucis post mensibus, cum sacram missionem in oppido prope Hispalim Palomares
del Río ageret, aliquid adeo vehementer expertus est quod eum in vitae
perpetuitatem signaverit: versatus enim est ante parochiale templum et
tabernaculum quam maxime derelictum. In eo sic usque ad imum perculso animum est
exortum propositum illud « se totum impendendi ut Iesu Christi necessitatibus
provideretur quas vita ipsius Eucharistica ei gigneret », prout asserit ille.
Idem deinde Eucharistiae eum amor adduxit ut Onobae die IV mensis Martii anno
MCMX Opus Tabernaculorum-Calvariarum excitaret atque Malacae die III mensis Maii
anno MCMXXI Congregationem conderet Missionariarum Eucharisticarum de Nazareth
ut per reparantem quendam amorem responderetur Christi amori in Eucharistia una
cum Maria lmmaculata. Missus deinde anno MCMV Onobam est ubi opus parochi apud
templum sancti Petri nec non archipresbyteri ipsius civitatis impensum viam ad
lentam patientemque vitae christianae illius populi renovationem aperuit. De
familiis egenis sollicitabatur tum etiam de pueris quorum causa scholam etiam
condidit. Opera deditissima eius et vitae sacerdotalis veritas fiduciam sine
dubio et rationem attulerunt Pontifici Benedicto XV ut auxiliarem eum episcopum
constitueret Malacitanum. Ordinationem exinde episcopalem die XVI Ianuarii
mensis anno MCMXVI suscepit quattuorque post annis ipse eiusdem dioecesis
creatus est Ordinarius. Sine condicione confidens ille provido Iesu Cordi
suscepit novum exstruendum ad sacerdotum suorum eruditionem idoneum Seminarium.
Republica in Hispania instituta coepit ille revera periclitari: anno MCMXXXI die
XI Maii mensis aedes episcopales incenderunt unde ad Montem Calpes confugere est
coactus ne eorum vita discrimini exponeretur qui eum recepissent. Ab anno
MCMXXXII dioecesim suam gubernavit dum Matriti commorabatur; anno MCMXXXV a
Pontifice Pio XI episcopus est Palentinus destinatus. Actuosissima oportet
similiter extollatur industria eius tamquam scriptoris complurium pietatis et
educationis operum. Domino animam die IV Ianuarii mensis anno MCMXL reddidit ac
Palentino in cathedrali templo humatus est ubi legi titulum licet ab eo ipso pro
monumento conscriptum: « Prope tabernaculum sepeliri cupio ut post mortem ossa
mea, perinde ac lingua et calamus meus in vita, transeuntibus praedicent: "Hic
adest Iesus! Ne ergo deseratur!" ».
Sanctimoniae fama, qua vivens florebat, etiam post obitum haud
cessavit; quapropter beatificationis atque canonizationis est suscepta causa.
Ipsi autem Nos die VI mensis Aprilis anno MCMLXXXXVIII Servum hunc Dei virtutes
theologales et cardinales atque iis adnexas heroum in modum factitavisse
pronuntiavimus. Nostro denique in conspectu die XX mensis Decembris anno MIM
prodiit super miraculo decretum quod eiusdem Venerabilis adsignatum erat
deprecationi. Quo etiam tempore ut beatificationis ritus Romae perageretur die
XXIX mensis Aprilis anno MMI sollemniter constituimus.
Hodie igitur celeberrima coram populi Dei multitudine
Pastorumque Ecclesiae numero maximo perplacuit Nobis magno animi studio hanc
quae sequitur de eo proferre beatificationis formulam:
« Nos, vota Fratrum Nostrorum Raphaelis Palmero Ramos, Episcopi
Palentini, Ioannis Claudii Cardinalis Turcotte, Archiepiscopi Marianopolitani,
Michaelis Cardinalis Giordano, Archiepiscopi Neapolitani, Roberti Amadei,
Episcopi Bergomensis, et Roberti Octavii González Nieves, Archiepiscopi Sancti
Ioannis Portoricensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu
multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum
consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi
Dei Emmanuel González García, Maria Anna Blondin, Catharina Volpicelli,
Catharina Cittadini et Carolus Emmanuel Caecilius Rodríguez Santiago Beatorum
nomine in posterum appellentur eorumque festum: Emmanuelis González García die
quarta Ianuarii, Mariae Annae Blondin die duodevicesima Aprilis, Catharinae
Volpicelli die altera et vicesima Ianuarii, Catharinae Cittadini die quinta Maii,
et Caroli Emmanuelis Caecilii Rodríguez Santiago die tertia decima Iulii in
locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».
Singula autem quae his Litteris decrevimus tam nunc quam in
posterum omne tempus firma esse iubemus ac perpetuo valere, contrariis rebus
minime obstantibus quibusvis.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo
Piscatoris, die XXIX mensis Aprilis, anno MMI, Pontificatus Nostri tertio et
vicesimo.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 4, pp. 265-267
© Copyright 2001
- Libreria Editrice Vaticana