IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
NOLITE DILIGERE*
VENERABILI SERVO
DEI ARCHANGELO TADINI
BEATORUM HONORES
DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. — « Nolite diligere mundum neque ea, quae in mundo
sunt »(1 Io 2, 15).
Qui in visibilia ac transitura mentem dirigit, is obcaecatur
atque Christi Evangelii splendorem cernere non valet.
Venerabilis Dei Servus
Ignatius Falzon, suum propter cultum atque conspicuum in societate locum, huius
mundi beneficia et honores consequi affatim potuit; at is minime a mundanis
illecebris pellectus est atque se omnino Dei famulatui mancipare voluit.
Ignatius Falzon in urbe Valletta Melitensis insulae die I mensis Iulii anno
MDCCCXIII a celebrata honorataque illius temporis familia ortus est. XV annos
natus vestimentum clericale induit ac deinceps Ordines Minores suscepit. Mense
Septembri anno MDCCCXXXIII in utroque iure lauream est assecutus. Humilis ac
simul simplex vir dignum se haud putavit qui presbyterali ordine augeretur. Cum
proclivis esset ad Evangelium enuntiandum ac doctrinam catholicam tradendam,
catechetico ministerio operam dedit. Studiose complures Britannos milites,
Melitensi in insula versantes, omnimodis curare contendit, quibus preces et
catechismi praelectiones comparavit. Quo facilius cum iis loqueretur sermonem
Anglicum didicit. Cum non catholicos conveniret, observantiam in eos et dialogum
servavit, oecumenicum sensum fere praesumens. Suis moribus plures homines ad
catholicam Ecclesiam vertit. Die I mensis Iulii anno MDCCCLXV, Sancti Ioseph
tenens prae manibus imaginem, de hoc mundo demigravit, cum LII natalem diem
compleret. Dei Servus per eucharisticam adorationem, precationem ac meditationem
suam aluit fidem, ex qua vim et consilia depromebat. Beatae Virgini Mariae
devinctus, quotidie corolla precatoria eam colere solebat. In divina Providentia
nisus, cum universis se convenientibus laetitiam pacemque communicabat. Cum
Christi in homines germanam dilectionem testaretur, semper se paratum ostendit
ad pauperes dolentesque iuvandos; saepe privatim docebat atque nullam ab iis
mercedem postulabat qui opibus carebant. Adversus omnes iustus, fideliter sui
ordinis officia servavit itemque filialem animum et observantiam in Ecclesiam
Romanumque Pontificem usque retinuit.
Eius propter latam sanctitatis famam, quae
eiusdem insulae fines per Melitenses homines migrantes supergressa est, anno
MDCCCXCII Processus Ordinarius incohatus est, quem tunc Apostolicus Processus
est subsecutus. His peractis a iure statutis rebus, Nobis coram Decretum de
virtutibus, heroum in modum exercitis, die XIII mensis Octobris anno MCMLXXXVII prodiit. Annis MCMXCVII-MCMXCIX super miro dioecesana inquisitio est constituta
et die XXIV mensis Aprilis huius anni decretum super miraculo editum est. Deinde
statuimus ut beatificationis ritus Melitae die IX mensis Maii anno MMI, una cum
Georgio Preca et Maria Adeodata Pisani, scilicet in eadem insula veris fidei
testibus, celebraretur.
Hodie igitur inter sacra hanc ediximus formulam:
«Nos,
vota Fratris Nostri Iosephi Mercieca, Archiepiscopi Melitensis, necnon
plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes,
de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica
facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Georgius Preca, Ignatius Falzon et
Maria Adeodata Pisani Beati nomine in posterum appellentur, eorumque festum:
Georgii Preca die nona Maii, Ignatii Falzon die prima Iulii et Mariae Adeodatae
Pisani die vigesima quinta Februarii in locis et modis iure statutis, quotannis
celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».
Quae autem his
Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis
rebus minime obstantibus quibuslibet.
Datum Melitae, sub anulo Piscatoris, die IX mensis Maii, anno MMI,
Pontificatus Nostri tertio et vicesimo.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 10, pp. 606-608
© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana