The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUI HABET*

VENERABILI DEI SERVAE MARIAE ADEODATAE PISANI
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Qui habet mandata mea, et servat ea, ille est qui diligit me (Io 14, 21). Ut quis vere discipulus Christi dici possit, non sufficit tantum ut Dei legem cognoscat, sed amet et observet eam oportet.

Venerabilis Serva Dei Maria Adeodata Pisani divinam legem non solum cognovit, verum etiam ad effectum propriae vitae eam perduxit, ita ut, evangelicas semitas percurrens, perfecta facta sit Christi discipula, maximam attingens consecrationem Deo summe dilecto.

Maria Adeodata Pisani a parentibus domino Pisani Mompalao, nobili viro Melitensi, et domina Vincentia Carraro ortum habuit Neapoli die XXVIII mensis Decembris anno MDCCCVI. Etsi parentes varias experti sunt difficultates, ipsa optimam humanam et christianam recepit institutionem sive ab avia sive in collegio Sanctae Mariae. Prae difficultatibus politicis annis MDCCCXX-MDCCCXXI Neapolim vexantibus, pater eius in Melitam, terram patriam, definitive redire debuit. Postea, annis nempe MDCCCXXV-MDCCCXXVIII discriminibus in deterius ruentibus, Adeodata quoque et mater eius Melitam petierunt, ubi Dei Serva vitam perrexit absconditam et Deo deditam, statui matrimoniali saepe renuntians. Mundana fugiens, intensae orationi, eleemosynis et exercitiis pietatis se dedit; eucharisticam celebrationem cotidie participavit, intimam cum Christo Iesu amicitiam nutriens.

Docilis exstitit voluntati Divini Sponsi, qui ad vitam religiosam vocabat eam; ita die XVI mensis Iulii anno MDCCCXXVIII, divitiis tituloque nobilitatis vulgo « La Baronia di Frigenuini » relictis, monasterium ingressa est Monialium Benedictinarum Sancti Petri in urbe Mdina, novitiatum incepit, quo expleto religiosam emisit professionem. Deinde, die XXX mensis Iunii anno MCMXLVII, dotibus vitaeque exemplo perpensis, abbatissa monasterii electa est. Simplicem gessit vitam, proprio charismate Benedictino inspiratam; praesertim erga vitam communem et regularem observantiam fidelitatem fovit, quas secundum spiritum Benedictinum instaurandas contendit. Caritate eminuit erga Deum et proximos, non autem minus diligebat omnes suas sincere sorores religiosas et pauperes cotidie monasterium adeuntes. In propriis scriptis spirituales animi sensus ardensque desiderium sanctitatis et Christo Domino oboedientiae ostendit. In scripto cui titulus « Giardino Mistico dell'anima amante di Gesł e di Maria » singularem suam mysticam cum Christo consuetudinem significavit. Ipsa enim, docilis et actioni divinae prompta, censebat propriam animam vel animam omnium christianorum spiritalem esse hortum id est « giardino mistico » in quo Christus, « divinus hortulanus », varios excolebat flores virtutum, Deo offerendos currente liturgico anno. Unde etiam liquet vitam Servae Dei Adeodatae constantem virtutum exercitationem fuisse, nempe humilitatis, pietatis, virginitatis, contemplationis, mortificationis, adorationis. Illa conspicitur praesertim uti praeclara stella matutina, quae, tamquam exemplum pro omnibus christianis, in caelo Ecclesiae Melitensis refulget. Isti christifideles adeunt illam ad auxilium impetrandum pro familiis in difficultatibus versantibus et pace carentibus.

Venerabilis Serva Dei Adeodata Pisani die XXV mensis Februarii anno MDCCCLXXXV migravit in caelum. Cum vero eiusdem fama sanctitatis longe lateque diffunderetur, die XVIII mensis Iulii anno MDCCCXCII prima habita est sessio Processus Ordinarii canonizationis, quem secutus est Processus Apostolicus inter annos MDCCCXCII-MDCCCXCVI. Praeterea Processus super miro habitus est annis MCMIV-MCMVII. A Nobismet Ipsis die XXIV mensis Aprilis anno MMI eius heroicae virtutes recognitae sunt eodemque die Nobis coram decretum super miro prodiit. Deinde statuimus ut beatificationis ritus die IX mensis Maii hoc ipso anno, occasione Nostri itineris pastoralis, in Insula Melita perageretur.

Hodie igitur inter Missarum sollemnia hanc protulimus formulam: 

« Nos, vota Fratris Nostri Iosephi Mercieca, Archiepiscopi Melitensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Georgius Preca, Ignatius Falzon et Maria Adeodata Pisani Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Georgii Preca die nona Maii, Ignatii Falzon die prima Iulii et Mariae Adeodatae Pisani die vicesima quinta Februarii in locis et modis iure statutis, quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».

Quae ideo his constituimus Litteris iubemus ut et in praesens et in posterum omne tempus suam sortiantur vim ac plene valeant, contrariis quibuslibet rebus haudquaquam obsistentibus.

Datum in Insula Melita, die IX mensis Maii, anno MMI, Pontificatus Nostri vicesimo tertio.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO


*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 5, pp. 317-318

 

© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 

top