IOANNES PAULUS
EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE
DECRETALES
ET PRO EIS EGO*
QUIBUS BEATO AUGUSTINO ROSCELLI
SANCTORUM
HONORES DECERNUNTUR
« Et pro eis ego sanctifico meipsum . . . » (Io 17, 19).
Beatus Augustinus Roscelli, qui contemplationis actionisque duxit vitam,
penitus se Christo mancipavit, et, alta fide imbutus, totum pro Dei gloria
animarumque bono se obtulit. Sanctitatem affectavit, ut instrumentum ceteris
fieret salutis, Iesu persequens exemplum.
Beatus Augustinus in oppido « Bargone di Casarza Ligure », quod tunc ad
archidioecesim Ianuensem pertinebat, nunc ad dioecesim Clavarensem, die XXVII
mensis Iulii anno MDCCCXVIII Dominico et Maria Gianelli parentibus ortus est.
Parochus eum in litterarum studio versantem iuvit, quem vitam christianam
persequentem direxit, eundem ad precationem atque erga Deum fiduciam duxit.
Sancti Antonii Mariae Gianelli suasu, sacerdotio studuit, quod die XIX mensis
Septembris anno MDCCCXLVI assecutus est. Sancti Martini Albarensis renuntiatus
parochus, continuo alacriter pastorale opus aggressus est; sacram liturgiam
agendam, sacramenta ministranda, catechismum tradendum, aegrotos visitandos
curavit. Licet motus Mazziniani exstarent, Ecclesiae eiusque doctrinae
usque paruit, Pontifici suoque Episcopo facili adhaerens animo. Anno MDCCCLV
collegii factus est cooperator quod populari loquela « Istituto degli
Artigianelli » vocabatur, quo pauperes derelictique adulescentes confluere
solebant, atque hoc in opere liquidius suam spectabilem pietatem, simplicitatem,
humilitatem, abnegationis caritatisque spiritum patefecit. Confessarii eodem
tempore in templo Consolatae ministerium explere coepit, qui simul iuvenum
operariarum condiciones cognoscere potuit, quibus anno MDCCCLXIV domum-officinam
commodavit. Ipsius flagrans animarum amor captivos, capitis damnatos et
provinciale brephotrophium attigit, mulieres innuptas at matres pariter curans.
Die XVI mensis Octobris anno MDCCCLXXVI Congregationem Sororum Immaculatae
condidit, quae spiritalem, socialem, paedagogicam adulescentium feminarum
pauperum ac parentibus orbatarum curationem susciperet. Novam religiosam
Congregationem veluti spiritalis moderator ac tutor in Sororibus colendis
sustinuit. Cum Deo coniunctus, in tristibus condicionibus, in adversis
difficultatibus necnon in deflendis casibus solacium obtinuit. Suum in
plenitudine sustinuit sacerdotium, cuius ministerium alacriter, studiose,
constanter et curiose egit. Dominum prae omnibus adamavit, quem amorem in
assidua precatione, in eucharistica celebratione, in Domini Passionis
contemplatione ostendit. Die VII mensis Maii anno MCMII de hoc mundo demigravit,
sanctitatis fama circumfusus, quae progrediente tempore increbruit.
Ianuensis Archiepiscopus anno MCMXXXII beatificationis canonizationisque
Causam incohavit, Processum Ordinarium Informativum celebrans. His igitur
peractis rebus, quas statuunt Congregationis de Causis Sanctorum leges, die VII
mensis Maii anno MCMXCV ipsum in Beatorum catalogum rettulimus. Exinde eius
intercessioni miraculum quoddam adscriptum est, de quo apud Curiam Ianuensem
inquisitio facta est. Eventus felici cum exitu in Congregatione de Causis
Sanctorum vestigatus est, atque die I mensis Iulii anno MM Nobis coram Decretum
super miro evulgatum est. Audita deinde faventi Patrum Cardinalium
Episcoporumque sententia in Consistorio die mensis Martii anno MMI coadunatorum,
statuimus ut Canonizationis ritus die X mensis Iunii eiusdem anni Romae
celebraretur.
Hodie igitur in Foro Petriano inter sacra hanc elocuti sumus Canonizationis
formulam:
Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae
et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini Nostri Iesu Christi,
beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita
et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio,
Beatos Aloisium Scrosoppi, Augustinum Roscelli, Bernardum a Corleone, Teresiam
Eustochium Verzeri et Rafqa Petram Choboq Ar-Rayès Sanctos esse decernimus et
definimus, ac Sanctorum catalogo adscribimus, statuentes eos in universa
Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et
Spiritus Sancti.
Quod autem decrevimus volumus et nunc et in posterum vim habere, contrariis
minime officientibus rebus quibuslibet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decimo mensis Iunii, anno Domini bis
millesimo primo, Pontificatus Nostri tertio et vicesimo.
EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 2, pp. 97-99
© Copyright 2001
- Libreria Editrice Vaticana