The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

HUMILIAVIT SE*

QUIBUS BEATO BERNARDO A CORLEONE
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Humiliavit se in omnibus et coram Deo invenit gratiam. Quoniam magna potentia Dei solius, et ab humilibus honoratur (cfr Eccli 3, 20-21).

Hoc effatum Siracidis, ad Dominum Iesum relatum, addici potest etiam beato Bernardo a Corleone prae oculis habita ratione qua ipse sanctitatem adeptus est.

Philippus Latino (hoc erat nomen eius in saeculo) in Sicilia natus est in oppido vulgo dicto Corleone die VI mensis Februarii, anno MDCV. Crevit in familia decem filiis ditata, valde religiosa et magnopere de pauperibus sollicita. Forti animo Philippus vitae civili et religiosae plane sese dicavit. In luctatione peritus arte gladii tractandi - res tunc erat maxime in usu - postquam quendam adversarium graviter vulneravit eumque invalidum reddidit totam per vitam, suam rationem vivendi mutavit, inimici amicus factus est ac beneficiorum auctor. Hoc eventu valde permotus, diuturnam post deliberationem, decrevit vitam suam emendare petivitque ut inter Fratres Minores Capuccinos admitteretur. Receptus in Ordinem veluti frater laicus anno MDCXXXI, cum tunica Franciscali novum quoque suscepit nomen fratrem Bernardum a Corleone. Beatitudines evangelicas ardenter meditatus est et attentus in Deum per severam vitam asceticam, spiritalem sequens viam Capuccinorum, quae stat in caritate, in oratione et paenitentia. Dum ante tabernaculum meditaretur, saepe deposuit ex memoria temporis mensuram. Passionem Iesu Christi summo dilexit amore. Cuidam hortanti ut litteras edisceret respondit se debere vulneribus Christi Domini incumbere. Ei persuasum fuit quod Passio Domini est mare sine fundo, quoniam continet ingentem mysteriorum multitudinem, quae animam ad amorem Dei incitant . Caritatem usque affectavit, austeritatem et res praecipuas. Ex eius austeritate originem duxit castitas purissima. Consueverat dicere: Dolores praetereunt, puritas autem cordis atque virtutes religiosae vera sunt ornamenta animae . De paupertate gavisus est eamque dilexit Franciscali modo propter amorem Christi Domini , appellavitque eam suam sponsam suamque matrem. Filiali affectu coluit Virginem Mariam, cuius imaginem praecipuo studio consideravit. Ex abundantia cordis loqui solebat palamque suam manifestabat vitam interiorem. Postremos XXV annos vitae suae degit Panormi, cum plebe coniunctus. Ad eum accurrebant homines exquirentes consilium, preces, benedictionem. Eius sanctitas se patefaciebat permeata humanitate et compatiens inter naturalium calamitatum tristiumque eventuum Panormi illius aetatis, dum ipse tamquam Moyses pro populo ante tabernaculum deprecabatur. Rerum extraordinariarum seminator, adhuc novicius a daemonio oppugnatus est, sed vicit semper sua humilitate, paenitentia suaque lignea cruce. Duos per menses ante mortem saepius auditus est exclamare: Paradisum, paradisum, mox nos videbimus in paradiso! . Hac cum profunda persuasione eum invenit soror mors in nosocomio Panormitano die XII mensis Ianuarii, anno MDCLXVII. Multitudo hominum, nobiles, plebeii et religiosi, accurrerunt ut ultimum viderent bonum fratrem . Archiepiscopus Panormitanus nec non Montis Regalis aqua lustrali asperserunt corpus mortuum: funus factum est magna turba populi adstante in ecclesia Capuccinorum, Panormi. Probata fama sanctitatis vitae eiusque virtutes nec non miracula, Bernardus a Corleone beatus declaratus est die XV mensis Maii, anno MDCCLXVIII, a Decessore Nostro Clemente XIII. Augescente fama sanctitatis et signorum, Causae Postulator certiorem fecit Congregationem de Causis Sanctorum de quadam mira sanatione, intercessioni eiusdem. Beati ascripta. Re opportune excussa, die I mensis Iulii, anno MM, coram Nobis promulgatum est Decretum super miraculo. Favorabili excepto voto Patrum Cardinalium et Episcoporum in Consistorio coadunatorum die XIII mensis Martii, anno MMI, decrevimus ut ritus sollemnis canonizationis ageretur die X insequentis mensis Iunii.

Hodie igitur, una cum ingenti multitudine Pastorum et Christifidelium sollemnitatem celebrantes Sanctissimae Trinitatis, invocato Paracliti Spiritus auxilio, in foro Petriano inter sacra hanc pronuntiavimus formulam:

Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Aloisium Scrosoppi, Augustinum Roscelli, Bernardum a Corleone, Teresiam Eustochium Verzeri et Rafqa Petram Choboq Ar-Rays Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti .

Quibus prolatis verbis, orationem pio habuimus studio qua tum eximiam huius Sancti vitam laudavimus tum humilitatem, caritatem aliasque christianas virtutes.

Quae autem decrevimus, volumus nunc et in futurum tempus vim habeant, contrariis rebus quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decima mensis Iunii, anno bismillesimo primo, Pontificatus Nostri vicesimo tertio.

EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 3, pp. 177-179

 

Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 

top