IOANNES PAULUS
EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE
DECRETALES
QUAERITE AUTEM*
QUIBUS ALOISIO SCROSOPPI
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR
« Quaerite autem primum regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adicientur
vobis » (Mt 6, 33).
Regnum Dei cardo fuit pastoralis operae et caritatis beati Aloisii Scrosoppi,
qui in dolentem humanitatem et puellas derelictas, pauperes, aegrotos et a
societate repulsos multum contulit. Usque caritatis spiritu impulsus, opus egit,
plane in Dei Providentia, Iesu docente, confisus.
Beatus Aloisius die IV mensis Augusti anno MDCCCIV Utini Dominico Scrosoppi et
Antonia Lazzarini parentibus divitibus pietateque omnino praeditis ortus est.
Duodecim annos natus animadvertit se ad sacerdotium vocari atque, a fratre haud
germano, scilicet p. Carolo Filaferro, presbytero Oratorii S. Philippi Nerii,
adiutus, nomen veluti extrarius dedit Seminario. Utinensi. Dum studiis se dabat,
p. Carolum apud Derelictarum Domum Utinensem, tamquam catechista ac legendi
scribendique magister iuvabat. Die III mensis Martii anno MDCCCXXVII sacro
ordine auctus est. Alacrius indigentibus curandis operam dedit, quam iam
explicabat, praeter praedicationem ac christifidelium spiritalem moderationem.
Anno MDCCCXXIX Domus Derelictarum factus est alter a moderatore, quam suis
opibus locupletavit ac factus est quoque mendicus, ut complures puellae corporis
spiritusque subsidium invenirent. Subsequentibus annis apud Domum Derelictarum
pastorale ministerium ex toto gessit, quia propter novas tabes ultra modum
crevit parentibus orbatorum numerus. Huic operae se coniunxerunt nonnullae
iuvenes mulieres eo consilio ut se penitus his puellis dicarent atque Beatus
anno MDCCCXXXVII cum illis religiosam Congregationem condere voluit. Licentia ab
Archiepiscopo Utinensi impetrata, in Domini Nativitate anni MDCCCXLV primum
vestimenta sacra sumpta votaque religiosa nuncupata sunt atque anno MDCCCXLVIII
Congregationi huic nomen inditum, est Sororum Providentiae S. Caietani Theatini,
necnon primigenio educationis proposito additus est valetudinis finis. Magnam
coram in sorores instituendas contulit Beatus, quas simplices, studiosas, Deo
proximoque deditas, animosas in aegrotis curandis, voluit, quasque non modo
quoad spiritalitatem verum etiam quoad artem bene institutas voluit. Anno
MDCCCXLVI Oratorium S. Philippi Nerii ingressus est, cuius usque ad annum
MDCCCLXVI Praepositi sustinuit partes, donec Regimen Religiosos Ordines delevit.
Hoc lamentabile tempus in cotidiano ministerio explicando et propriis in
Oratorii operibus transegit, atque Domum Derelictarum et Congregationem Sororum
rexit, pro quibus anno MDCCCLXII a Pio IX Decretum laudis obtinuit. Complures
religiosas consociationes ac socialia opera sustinuit, Seminarii tirones
pauperes iuvit, scholae Patronatus in populi filios versae, institutionibus et
catholicis scriptis, favit. Omnibus in rebus fide Providentiaeque fiducia
sustentabatur. Iesu, Verbo incarnato, pellectus, eundem in humilitate
paupertateque, in operosae vitae simplicitate, in perfecta Crucis oblatione, in
sacrae Eucharistiae silentio, persecutus est. Christum in egenis et hominibus
postremi ordinis invenit et iis Providentia fuit itemque in caelestis Patris
dilectione ac bonitate demonstranda suam insumpsit vitam. Meritis onustus die
III mensis Aprilis anno MDCCCLXXXIV de hoc mundo migravit sanctitate notus.
Beatificationis et Canonizationis Causa beati Aloisii Scrosoppi apud Curiam
archiepiscopalem Utinensem anno MCMXXXII incohata est. His perfectis rebus, quas
Congregationis de Causis Sanctorum praescribunt leges, die IV mensis Octobris
anno MCMLXXXI Beatorum honores ei decrevimus.
Intercessioni deinde Beati miraculum adscriptum est, de quo anno MCMXCVIII acta
est inquisitio dioecesana apud Curiam ecclesiasticam Oudtshoornensem, in Africa
Australi. Eventus felici cum exitu a Congregatione de Causis Sanctorum
vestigatus est atque die I mensis Iulii anno MM Nobis coram Decretum super
miraculo prodiit. Faventibus exinde Patribus Cardinalibus et Episcopis in
Consistorio die XIII mensis Martii anno MMI coadunatis, statuimus ut
Canonizationis ritus Romae die X mensis subsequentis Iunii celebraretur.
Hodie igitur in Foro Petriano inter sacra hanc elocuti sumus Canonizationis
formulam:
Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et
vitae christianae incrementum, auctoritate Domini Nostri Iesu Christi, beatorum
Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina
ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos
Aloisium Scrosoppi, Augustinum Roscelli, Bernardum a Corleone, Teresiam
Eustochium Verzeri et Rafqa Petram Choboq Ar-Rayès Sanctos esse decernimus et
definimus, ac Sanctorum catalogo adscribimus, statuentes eos in universa
Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et
Spiritus Sancti.
Quod autem decrevimus volumus et nunc et in posterum vim habere, contrariis
minime officientibus rebus quibuslibet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decimo mensis Iunii anno Domini bis
millesimo primo, Pontificatus Nostri tertio et vicesimo.
EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCIV (2002), n.7, pp. 450-451
© Copyright 2001
- Libreria Editrice Vaticana