IOANNES PAULUS
EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE
DECRETALES
SPIRITUS VERITATIS*
QUIBUS BEATAE TERESIAE EUSTOCHIO VERZERI
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR
« Spiritus veritatis deducet vos in omnem veritatem » (Io 16, 13).
Beata Teresia Eustochium Verzeri in sua brevi sed intensa vita terrestri
passa est diligenter a Spiritu Sancto deduci et omni occasione voluntatem Dei
sine mora amplexata est, plane a seipsa se removendo.
Nata est Bergomi die XXXI mensis Iulii anno MDCCCI, primogenita ex septem
filiis, et postridie baptizata est. Parentes eius pertinebant ad altiorem
ordinem socialem eique dederunt institutionem principiis evangelicis nisam. A
pueritia non alliciebatur mundanis blanditiis. Postquam locuta est cum episcopo
Petro Mola, pro certo habuit se a Deo vocari ad vitam consecratam. Intravit ergo
Monasterium Benedictinum a S. Crata in urbe Bergomensi ubi ei concreditum est
munus magistrae. Hoc suum explendo officium palam monstravit se inclinationem
habere ad navitatem educativam. Deinde reliquit monasterium, consilium secuta
moderatoris spiritus, reverendi domini Iosephi Benaglio, cum quo condidit
Congregationem Filiarum Sacri Cordis Iesu. Institutum, ortum die VIII mensis
Februarii anno MDCCCXXXI, pertinebat praecipue ad institutionem puellarum, ut
auxilium praeberet mulieribus pauperibus et infirmis omnibusque inopia
laborantibus, nec non ad christianam formationem matrum familias. Post mortem
reverendi domini Benaglio, Beata sola mansit quae novam Operam regeret variaque
obire debuit discrimina. Magnam ostendit fortitudinem plurimis in
difficultatibus superandis suae Congregationis, et propriam inconcussam
collocavit fiduciam in divina misericordia, cuius ope singula valuit superare
impedimenta omnemque devincere pavoris formam. Innixa praeceptis moderatoris
spiritus, scripsit opus « Liber de officiis Filiarum Sacris Cordis deque spiritu
earum religiosae institutionis », ex quo clare elucet alta spiritualitas. Anno
MDCCCXLII statuit Brixiae domum generalem Congregationis, quae a Summo Pontifice
Gregorio XVI suscepit Decretum laudis, ac deinde decretoriam approbationem a
beato Pio IX. Veluti Antistita generalis beata Teresia Eustochium rexit cum
prudentia et sapientia suam Congregationem, quae celeriter disseminata est
multas in regiones Italiae inque Tirolim, ubique propria effundens beneficia.
Perseveranter et magnanime prosecuta est iter sanctitatis, altum consequens
gradum christianae perfectionis. Constanter exercuit virtutem theologalem fidei,
sustentata assidua oratione, devotione in Eucharistiam, in Sacrum Cor Iesu inque
Sanctissimam Virginem Mariam. Sollicitudine ducta intellegendi divina de se
consilia quibus toto animo adhaerere, profunda cum humilitate se coram Deo
prostravit qui mysteriosa praesentia ei sese revelavit. Vultum Christi
animadvertit in hominibus dolentibus, quibus materna sollicitudine procuravit
adiumenta materialia et spiritualia. Suam exercendo apostolicam industriam
cupiebat magis magisque Regnum Dei in mundo diffundere. A quolibet bono et
affectu terrestri seiuncta, paupertatem exercuit atque vitae suae veluti unicum
finem habuit se Christo eiusque Ecclesiae fidelem servare. Ad exemplar Divini
Magistri oboediens fuit, dulcis, mansueta, quaerens tantum Dei gloriam
animarumque salutem. Ad caelestem patriam migravit die III mensis Martii, anno
MDCCCLII.
Propter diffusam famam sanctitatis, anno MDCCCLXV incohatus est Processus
Informativus. Expleta quae iure servanda erant, a Decessore Nostro Pio XII
Teresia Eustochium Verzeri sollemniter beata declarata est die XXVII mensis
Octobris, anno MCMXLVI. Increbrescente cultu eius, die XVIII mensis Decembris,
anno MM, Nobis coram promulgatum est Decretum super miraculo. Excipientes favens
votum Patrum Cardinalium et Episcoporum in Consistorio coadunatorum die XIII
mensis Martii, anno MMI, decrevimus ut ritus canonizationis ageretur die X
insequentis mensis Iunii.
Hodie igitur una cum ingenti coetu Pastorum et Christifidelium pie
sollemnitatem celebrantes Sanctissimae Trinitatis, invocato Paracliti Spiritus
auxilio, in foro Petriano inter sacra hanc pronuntiavimus formulam:
« Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei
catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu
Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione
praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum
consilio, Beatos Aloisium Scrosoppi, Augustinum Roscelli, Bernardum a Corleone,
Teresiam Eustochium Verzeri et Rafqa Petram Choboq Ar-Rayès Sanctos esse
decernimus et definimus, ac Sanctorum catalogo adscribimus, statuentes eos in
universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et
Filii et Spiritus Sancti. Amen ».
Deinde Ipsi Nos debite venerati sumus novam Sanctam, eius efficacem
intercessionem pro universa Ecclesia exposcentes. Hac quoque fruentes occasione
omnes fideles paterne hortati sumus ad exemplum eius sequendum, praecipue in
eximia caritate, quam secundum divinitus revelata verba continuo et copiose
haurire debemus ex unico fonte perfectae caritatis, videlicet ex Corde Iesu
Christi, divini Salvatoris.
Persuasum enim habemus, maxime inter usque augescentes huius temporis
difficultates, tantummodo in fervida nimirum precatione atque in ferventi
Eucharistica adoratione filialique erga Immaculatum Cor Virginis Mariae
devotione continuo vim invenire nos posse ad cotidianae vitae gravia fideliter
et efiicaciter ferenda onera atque magnanima opera apostolica explenda
proximique misericordem et sine haesitatione semper actuosam exercendam
caritatem.
Quae autem decrevimus, volumus nunc et in futurum tempus vim habeant,
contrariis rebus quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decimo mensis Iunii, anno
bismillesimo primo, Pontificatus Nostri vicesimo tertio.
EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 4, pp. 249-251
© Copyright 2001
- Libreria Editrice Vaticana