IOANNES PAULUS
EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE
DECRETALES
TUIS IN COMMUNIONE*
QUIBUS BEATAE RAFQA PETRAE CHOBOQ AR-RAYÈS
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR
« Tuis in communione cum doloribus, Iesu ». Verba haec saepe humiliter
vividaque fide iterare solebat Beata Rafqa Petra Choboq Ar-Rayès, quae fere
undetriginta annos infandos dolores toleravit, studiosum significans et ardentem
in Iesum Cruci affixum ac fratres sororesque salvandos amorem. Ex intima sic cum
Christo coniunctione vim depromens, crucis iter penitus decucurrit atque
abscondita Pauli Apostoli exemplum est sectata, qui dixit: « Adimpleo ea, quae
desunt passionum Christi, in carne mea pro corpore eius, quod est ecclesia » (Col
1, 24).
Beata haec, Ecclesiae Antiochenae Maronitae filia, egena ex familia orta est
in vico quodam Himlaya, qui sub montium Libanensium radicibus locatur,
anno MDCCCXXXII. Apud baptismi fontem una cum divina gratia ei nomen indiderunt
Boutroussyé, quod significat Petram. Puella septem annorum matrem amisit. Deinde
Damascum missa est, ut catholicae familiae inserviret. Domo repetita, licet
familiares instarent, coniugium recusavit, cum ad vitam consecratam se vocari
animadverteret. Anno MDCCCLIII Bikfayae recentem Congregationem Sororum a
S. Corde Mariae (quae Mariamettes appellantur), quae ad scholam destinabantur,
est ingressa. Votis religiosis nuncupatis, domestica opera sustinuit apud
Seminarium Ghazirense, dum Arabicam linguam, orthographiam et arithmeticam
perdiscebat. Veluti magistra in diversa loca translata est atque ubique suarum
virtutum fragrantiam effudit. Cum eius Institutum cum alia Congregatione
coniunctum est, Beata, quae cum Domino artiorem nexum affectabat, Ordinem
Libanensem Maronitarum ingressa est atque anno MDCCCLXXIII vota perpetua in
claustro sancti Simonis, quod est in oppido Al-Qarn, nuncupavit, sibi
nomen sumens Rafqa, quod significat Rebeccam. Sua erga Deum communitatemque
munia officiose explebat, sed ex prima mensis Octobris dominica anni MDCCCLXXXV
eius vita immutata est, quandoquidem cum Iesu coniuncta in cruce esse coepit.
Sic enim illo die oravit: « Deus meus, quare dereliquisti me? Cur a me longe
abes? Cur non me visitas, tribuens dolores tolerandi gratiam, ut dilectionem
testificer tuamque humani generis redemptionem communicem? Tuaene servae es
oblitus? ». Dominus eam auscultavit exaudivitque. Continuo dolores inceperunt,
qui annorum decursu gradatim increbuerunt, usque dum caeca fieret et paralytica.
De aegrotationibus numquam est conquesta neque dolorum levamen conquisivit neque
desiit ut communitatem suarum manuum operibus, precatione, vitae exemplis,
omnino in laudes Deo persolvendas dicatae, iuvaret. Anno MDCCCXCVII novum in
claustrum sancti Ioseph al-Daher in oppido Jrabta translata est, ubi se
pro Deo animabusque amanter devovere perrexit. Fidei, spei caritatisque
lampades, Dei verbi, sacrae liturgiae, precationis, monasticae consecrationi
fidelitatis, humilitatis, suo sponso Christo superioribusque oboedientiae
instillans oleum, aluit. Per sacram Eucharistiam, in Redemptoris Matrem per
devotionem eius ad sanctitatem iter illuminatum est. Evangelii vera discipula,
in hoc mundo, suum a vanitate aversum cor et ad aeterna bona intentum servans,
traduxit vitam, quae merere studuit, quotidie suam baiulans crucem, cum Christo
repetens: « Pater . . . non sicut ego volo, sed sicut tu »(Mt 26, 39).
Meritis onusta sanctitatisque fama circumfusa, die XXIII mensis Martii anno
MCMXIV e vita cessit. Beatificationis canonizationisque causa anno MCMXXVI apud
Patriarchatum Antiochenum Maronitarum incohata est. Postquam Dei Servae
virtutes, heroum in modum exercitae, sunt comprobatae ac simul miraculum eiusdem
intercessioni adscriptum agnitum est, Nos sollemniter die XVII mensis Novembris
anno MCMLXXXV eam in Beatorum catalogum rettulimus. Exinde Congregatio de Causis
Sanctorum miram quandam sanationem comprobavit, quae Beryti contigit paucis post
diebus quam ipsa beatificata est. Nobis coram die I mensis Iulii anno MM
Decretum super miraculo prodiit. Audita deinde faventi Patrum Cardinalium
Episcoporumque sententia in Consistorio die XIII praeteriti mensis Martii
coadunatorum, statuimus ut canonizationis ritus huius Ecclesiae Maronitae
pretiosae margaritae die X mensis Iunii eiusdem anni Romae celebraretur.
Hodie igitur in Foro Petriano inter sacra hanc elocuti sumus Canonizationis
formulam:
« Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei
catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu
Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione
praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum
consilio, Beatos Aloisium Scrosoppi, Augustinum Roscelli, Bernardum a Corleone,
Teresiam Eustochium Verzeri et Rafqa Petram Choboq Ar-Rayès Sanctos esse
decernimus et definimus, ac Sanctorum catalogo adscribimus, statuentes eos in
universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et
Filii et Spiritus Sancti ».
Commendabilis haec mulier insignes pietatis patientiaeque dedit
testificationes, quae tam religiose suam toleravit infirmitatem. Spectata illius
exempla magno sint hominibus qui nunc sunt documento firmoque subsidio, quo
expeditius faciliusque sustineant difficultates et, si forte sunt,
aegrotationes.
Quod autem decrevimus volumus et nunc et in posterum vim habere, contrariis
minime officientibus rebus quibuslibet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decimo mensis Iunii, anno Domini bis
millesimo primo, Pontificatus Nostri tertio et vicesimo.
EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCIV (2002), n.10, pp. 593-595
© Copyright 2001
- Libreria Editrice Vaticana