The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

EGO PRAECIPIO TIBI*

VENERABILI DEI SERVO SIGISMUNDO GORAZDOWSKI
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Ego praecipio tibi, ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi » (Dt 15, 11).

Venerabilis Dei Servus Sigismundus Gorazdowski, Dei voluntatem solummodo adimplere cupiens, clamantem lugentemque humilioris ordinis gentem auscultavit atque ad dolentium hominum levandas aerumnas totam vitam dicavit, cum in iis relatum Christi vultum videret. Die I mensis Novembris anno MDCCCXLV ipse in oppido Sanok dioecesis Premisliensis Latinorum in Polonia Meridiana a pientissima familia ortus est. Gymnasio completo, in studiorum Universitate Leopolitana iuris disciplinae dedit nomen, sed paulo post decrevit se sacerdotem futurum atque illius urbis Seminarium ingressus est. Quamquam haud bona valetudine laborabat, die tamen XXV mensis Iulii anno MDCCCLXXI ordine sacro auctus est. Veluti vicarius paroecialis in agro tunc temporis Galiciae peculiarem in infimi ordinis homines dilectionem ostendit. Ingruente in oppido Wojnilów cholera morbo, perquam impigre aegrotis assedit, absque metu contagionis adiens periculum. Leopolim translatus, complura de caritate incepta suscepit. Editoris et compositoris quoque sustinuit opus, plura scripta foram dans, ut magis magisque Evangelii nuntius inter homines diffunderetur itemque parentes magistrique in educationis provincia iuvarentur. Officium quoque ei commissum est secretarii Instituti Pauperum Christianorum atque, cum civium Leopolitanorum indicia cognoscere posset, multa ingeniose varieque suscepit incepta, ut omnium ordinum indigentes in animo et corpore iuvarentur: scilicet mendici, infirmi, matresfamilias pauperes, pueri deserti, viduae, studentes et opifices. Acta quoque catholica condere nisus est, sed ex hac re censurae et omnium generum offensiones obvenerunt, quas ille fortiter et calumniatoribus ignoscens sustinuit. Ut condita instituta aptissime moderaretur, die XVII mensis Februarii anno MDCCCLXXXIV Congregationem Sororum S. Ioseph fundavit, cuius sodales ex illius exemplo ad Christi misericordiam testificandam inducuntur. Dei Servus Leopoli die I mensis Ianuarii anno MCMXX de hoc mundo demigravit. Per sacrae Eucharistiae, Iesu Passionis, Beatae Virginis Mariae devotionem suam ipse firmam fidem aluit. Firmissima divinae misericordiae spe innixus, toto corde Dominum dilexit, in proximi beneficium suam tradens vitam. Studiose ut Dei regnum per catechetica incepta praesertim pro iuvenibus diffunderetur contendit. Tam ipse animose caritatis rebus operam dedit, ut «pater pauperum » et «tecto carentium sacerdos » vocaretur. Christianas veritates pure integreque docuit, Ecclesiae Magisterio religiose obtemperans. Usque prudens fuit atque in omnes aequus. Christum pauperem, castum, oboedientem sectatus est.

Eius propter sanctitatis famam anno MCMLXXXIX dioecesana inquisitio incohata est. Cunctis absolutis a iure statutis rebus, Nobis coram die XX mensis Decembris anno MCMXCIX Decretum de virtutibus heroum in modum exercitis prodiit, die autem XXIV mensis Aprilis anno MMI, Decretum de miraculo evulgatum est. Statuimus igitur ut Beatificationis ritus Leopoli die XXVI mensis Iunii eiusdem anni, Nostri pastoralis itineris tempore, celebraretur.

Hodie igitur inter sacra hanc ediximus formulam:

Spełniając życzenie naszego brata Mariana Jaworskiego, Arcybiskupa Lwowskiego Obrządku Łacińskiego jak również wielu innych braci w biskupatwie, oraz licznych wiernych, za radą Kongregacji Spraw Kanonizacyjnych, naszą Władzą Apostolską zezwalamy, aby odtąd Czcigodnym Sługom Bożym:

Józefowi Bilczewskiemu oraz Zygmuntowi Gorazdowskiemu przysługiwał tytuł błogosławionych, i aby ich święta obchodzono w miejscach i w sposób określony przez prawo. Dla Józefa Bilczewskiego będzie to corocznie 20 marca, a dla Zygmunta Gorazdowskiego 26 czerwca. W imię Ojca i Syna, i Ducha Świętego.

Actuositatem, liberalitatem, pietatem insignis huius viri extollere placet, qui sua opera luculenter in humilioris ordinis homines conferre studuit. Exoptamus igitur ut huius caelitis testificationibus incitati homines qui nunc sunt ad superna mansuraque certo gradu contendant.

Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis rebus minime obstantibus.

Datum Leopoli, sub anulo Piscatoris, die XXVI mensis Iunii, anno MMI, Pontificatus Nostri tertio et vicesimo.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO


*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 1, pp. 37-39

 

© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 

top