IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
PLENITUDO ERGO*
VENERABILI DEI SERVO IOSEPHO BILCZEWSKI
BEATORUM HONORES
DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. — « Plenitudo ergo legis est dilectio » (Rom
13, 10).
Venerabilis Dei Servus Iosephus Bilczewski effecit ut in Deum proximumque
dilectio suae vitae regula esset primaria. Hoc praecipuum sibi destinatum
habuit, ut Domini gloriam consequeretur, atque suo in explicando ministerio omni
ope fidelibus sese dicavit, eorum studendo sanctificationi. Dei Servus die XXVI
mensis Aprilis anno MDCCCLX in oppido Wilamowice Galiciae Occidentalis ab humili
religiosaque familia ortus est. A puero magnam in studia proclivitatem ostendit,
atque maturitatis experimento probatus, Cracoviense Seminarium ingressus est.
Die VI mensis Iulii anno MDCCCLXXXIV sacro ordine auctus est. Ut subtiliorem
obtineret doctrinam Vindobonam petiit, ubi in theologica disciplina doctor
renuntiatus est, ac deinde Romam adiit. Admodum revelatae Veritatis fuit cupidus
eique theologica inquisitio instrumentum fuit amoris in Deum manifestandi.
Professor nominatus apud studiorum Universitatem Leopolitanam, tum docentium tum
discipulorum sibi propter doctrinam ingeniique facilitatem conciliavit
aestimationem benevolentiamque. Die XVII mensis Decembris anno MCM
Archiepiscopus metropolita nominatus est Leopolitanus Latinorum ac subsequenti
mense episcopalem consecrationem recepit. Perstudiose suum egit ministerium.
Operam alacriter dedit ut sacerdotales vocationes augerentur atque clero
Seminariique tironibus congrua institutio praeberetur. Impigre animoseque Dei
verbum proclamavit isque in fidelibus desiderium concitavit fidei veritates
altius vestigandi, quas ipse adversus quosvis errores confirmavit ac fortiter
tuitus est. Catechismo diffundendo operam dedit, in omnibus Ecclesiae
affectionem inculcavit, cui ipse usque amabiliter inservivit. Complures
paroecias condidit; in sociali provincia varia ac benefica incepta suscepit,
Litterarum Encyclicarum « Rerum Novarum » persequens monitiones.
Difficili tempore primi belli mundani, sollicite operam suam in populi aerumnas
levandas contulit. Eius propter caritatem omnes cives adamaverunt.
Fidenter usque in manibus Domini sistens, suam altam spiritalitatem per assiduam
precationem aluit. Multum temporis Eucharisticae Adorationi impendere atque in
Virginem Mariam pietatem valde colere solebat. Aeterna bona affectans,
terrestres honores posthabuit. Prudentissime Sedem sibi commissam curavit. Erga
Deum proximumque aequus, semper auctoritati ecclesiasticae paruit. Perquam
simplex fuit et humilis; castimoniam usque exemplarem servavit. Fortiter
quaslibet difficultates sustinuit atque Domino aerumnas obtulit, quas diuturna
acerbaque aegrotatio genuit, quibus die XX mensis Martii anno MCMXXIII mortuus
est.
Eius ob sanctitatis famam anno MCMLII Processus Ordinarius incohatus est. His
perfectis a iure statutis rebus, Nobis coram Decretum de virtutibus heroum in
modum exercitis die xviii mensis Decembris anno MCMXCVII prodiit atque die XII
mensis Iunii anno MMI super miraculo prodiit Decretum. Statuimus igitur ut
Beatificationis ritus in Ucraina, Nostri pastoralis itineris tempore,
celebraretur.
Hodie igitur inter sacra hanc ediximus formulam:
Spełniając życzenie naszego brata Mariana Jaworskiego,
Arcybiskupa Lwowskiego Obrządku Łacińskiego, jak również wielu innych braci w
biskupstwie, oraz licznych wiernych, za radą Kongregacji Spraw Kanonizacyjnych,
naszą Władzą Apostolską zezwalamy, aby odtąd Czcigodny Sługom Bożym:
Józefowi Bilczewskiemu oraz Zygmuntowi Gorazdowskiemu przysługiwał tytuł błogosławionych, i
aby ich święta obchodzono w miejscach i w sposób określony przez prawo. Dla
Józefa Bilczewskiego będzie to corocznie marca, a dla Zygmunta Gorazdowskiego 26
czerwca. W imię Ojca i Syna, Ducha Świętego.
Prudentiam, doctrinam, pietatem insignis huius Christi ministri extollere
placet, qui sua opera luculenter in sacerdotes colendos, in fidem tuendam, in
verbum Dei enuntiandum contulit. Exoptamus igitur ut huius caelitis
testificationibus incitati homines qui nunc sunt ad superna mansuraque certo
gradu contendant.
Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et firma esse
volumus, contrariis rebus minime obstantibus.
Datum Leopoli, sub anulo Piscatoris, die XXVI mensis Iunii, anno MMI,
Pontificatus Nostri tertio et vicesimo.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 11, pp. 654-656
© Copyright 2001
- Libreria Editrice Vaticana