The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

DORSUM MEUM*

VENERABILI DEI SERVO AEMILIANO KOVĆ
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. Dorsum meum dedi percutientibus et genas meas vellentibus: faciem meam non averti ab increpationibus et sputis (Is 50, 6).

Venerabilis Servus Dei Aemilianus Kovč, servum imitatus patientem de quo Isaias loquitur propheta, libere martyrio consensit, supremae scilicet testificationi amoris erga Deum et Ecclesiam. A Spiritu Sancto corroboratus, firmiter Nazistarum vexationibus obstitit atque Pastorem bonum usque ad finem est secutus. Per sanguinis effusionem Christo manifestavit fidelitatem atque cum Episcopo Romano coniunctionem.

Natus est die XX mensis Augusti anno MDCCCLXXXIV in loco vulgo dicto Kosmach , intra fines Ucrainae occidentalis. Scholam frequentavit Leopolitana in urbe atque Romae in studia philosophiae et theologiae diligenter incubuit. Uxorem duxit, deinde, anno MCMXI, sacerdos est ordinatus dioecesis Stanislaopolitanae, nunc Ivano-Frankivsk nuncupatae. Pastorale exercuit ministerium in Galicia et in Bosnia, deinde parochus est nominatus in Peremyshljany, in archidioecesi Leopolitana Ucrainorum. Assidua eminuit sacerdotali navitate atque diligenti praedicatione. In domo sua cum uxore atque sex filiis vitam agens, saepe orbatos et pauperes accipiebat. Tempore Sovieticae occupationis, fortiter pastoralia munera exercuit, etiamsi variae difficultates gradatim crescebant. Humilis, simplex, a bonis terrenis alienus, solummodo Dei voluntatem facere studebat. A Russis comprehensus mense Iunio anno MCMXLI, advenientibus Germanis, effugere potuit. Germani ipsi tamen statim manifestam ostenderunt adversus Ecclesiam agendi rationem. Servus Dei forti animo plurimos a morte servavit Hebraeos; immo, illis qui id petebant, baptismi sacramentum administravit. Nazistarum vexationibus firmiter restitit, qui Servum Dei impedire volebant quominus ministerium pastorale prosequeretur. A Germanis comprehensus atque atrocibus cruciatibus vexatus, numquam animi pacem amisit nec spem divinae misericordiae. In campum captivis custodiendis translatus loci Majdanek (in Polonia), arduam vitae condicionem tamquam Domini donum consideravit. Missam clam celebrare perrexit atque custodiae sociis, capite praesertim damnatis, spiritali ratione affuit. Morbo correptus, in valetudinarium campi est deductus ibique, die XXV mensis Martii anno MCMXLIV, pie decessit.

Martyrii crescente fama, Archiepiscopus Leopolitanus Ucrainorum Causae beatificationis initium fecit seu declarationis martyrii anno MCMXCVII. Omnibus legitimis condicionibus impletis, Nostro in conspectu Decretum prodiit super martyrio die XXIV mensis Aprilis anno MMI. Constituimus inde ut beatificationis ritus Leopolitana in urbe die XXVII mensis Iunii anno MMI perageretur, occasione data itineris Nostri pastoralis in Ucraina.

Hodie igitur hanc protulimus formulam:

"Схвалюючи бажання наших братів Любомира Кардинала Гузара, Верховного Архиепископа Львова для Українців, Івана Семеді, Епископа Мукачева візантійського обряду, Софрона Стефана Мудрого, Епископа Івано-Франківська (Станіславова) для Українців і Михайла Колтуна, Eптископа Сокаля для українців, багатьох інших братів у Епископстві і багатьох вірних, після того, як отриманої поради Конгрегації у справах святих, нашою Апостольською Владою дозволяемо, щоб преподобні Слуги Божі Микола Чарнецький і 24 співмученики, Теодор Ромжа, Омелян Ковч, і Йосафата Гордашевська від сьогодні можуть бути  звані Блаженними, а також можна відзначати їхне свято кожного року у відповідних місцях і згідно 3 встановленим правом: 27 червня для Миколи Чарнецького і 24 співмучеників, 1 листопада для Теодора Ромжі, 27 червня для Омеляна Ковча, 20 листопада для Йосафати Гордашевської.

Во ім'я Отця і Сина, і Святого Духа".

Qua sollemniter pronuntiata primi omnium studuimus Nos novensiles hos beatos venerari caelites eorumque praesens et efficiens precari adiumentum quo non modo Ucrainae terra sed universa pariter Ecclesia in sanctitatis semita longe proveherentur.

Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis rebus minime obstantibus quibuslibet.

Datum Leopoli, sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis Iunii, anno MMI, Pontificatus Nostri tertio et vicesimo.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO


*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 3, pp. 190-192

 

Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 

top