IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
SECUNDUM EUM, QUI VOCAVIT VOS*
VENERABILI DEI SERVAE IOSAPHATAE MICHAĖLE HORDASHEVSKA
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. - « Secundum eum, qui vocavit vos, sanctum, et ipsi
sancti in omni conversatione sitis, quoniam scriptum est: "Sancti eritis, quia
ego sanctus sum" » (1 Pe 1, 15-16). Sanctitatem a pueritia usque affectavit
Iosaphata Michaėla Hordashevska, quae diligenter baptismi mandata absolvit
atque perquam studiose suam Deo consecrationem tenuit, precando proximoque,
dolentibus potissimum et desertis hominibus, inserviendo, in quibus Christi
patientis vultum cernere solebat. Dum vero laeta ac fortis sanctitatis viam
calcabat, per suorum operum verborumque probitatem suas socias spiritalesque
filias adhortabatur, ut sanctae fierent. In mortis etiam lecto hanc metam eis
demonstravit dicens: « Pro vobis omnibus precabor, ut sanctae efficiamini ».
Venerabilis haec Dei Serva Leopoli die XXVI mensis Octobris anno MDCCCLXIX ex
humili operariorum familia orta est, cui apud baptismi fontem Michaėlam nomen
indiderunt. Parentes ad Dei leges eam instituerunt, at ei superioris ordinis
doctrinam praebere non potuerunt. Quapropter ludo litterario optimis notis
absoluto, in taberna vitraria opus facere coepit. Interea divinae gratiae
obnoxia, virtutes vitaeque religiosae semen colebat. Anno MDCCCLXXXVIII, cum
spiritali recessui, adulescentibus destinato, interesset, patrem Ieremiam
Lomnitsky, Ordinis Basiliani S. Iosaphat sodalem, cognovit, qui, eius factus
confessarius spiritalisque moderator, ei concessit ut castitatis votum privatim
nuncuparet. Postea, Michaėlae cognita mente, suasit ut prima sodalis esset
primae Congregationis religiosae feminarum Byzantini ritus vitae activae, quam
Ordinis Basiliani Patres condituri erant. De hac re Dei Serva scripsit: «
aliquantisper pro ignoto sum cunctata, sed de populi mei egeni necessitatibus
cum cogitarem atque in hoc consilio cum de me Dei voluntatem viderem, Dei vocem
sequi meque in futura Congregatione omnes labores obire constitui. Die XXIV
mensis Augusti anno MDCCCXCII, in sancti Onuphrii templo Leopoli vestimentum
religiosum nomenque Iosaphatae recepit: sic Congregatio Sororurn Ancillarum a
Maria Immaculata incohavit, quae agricolarum
pueros, pauperum aegrotorumque curam, christianam populi institutionem
sustineret. Dei Serva, Christi regno studens, cupiebat ut suum Institutum ad
indigentes homines Evangelii « veritatem dominique Magistri caritatem traderet.
Ipsa misericordiae opera animose fecit. MCMII-MCMIV annis antistita fuit
generalis atque ab anno usque ad mortem altera fuit ab antistita
generali. Aerumnas offensionesque vitae submisse, placide fortiterque
toleravit, in Domino ponens spem. Erga Deum fides, precatio, sacrae
Eucharistiae, Iesu Passioni, Virgini Mariae devotio, quotidie eius in caelestem
Sponsum proximumque amorem ac religiosa vota aluerunt, quae laetanter
spiritalique dilectu servavit. Eius propter cor humile, dulce ingenium,
mansuetum maternumque animum, cara fuit Deo et hominibus. Evangelii sub lumine
sese abnegavit Domini superiorumque voluntati obsecuta est atque Iesu imitando
progressa est. Tubercolosi ossea absumpta, die XXV mensis Martii secundum
Calendarium Gregorianum, sed secundum Calendarium Iuliannum die VII mensis
Aprilis, anno MCMXIX de hoc mundo demigravit. Eius exuviae, ab eiusdem
sororibus veneratae, in sacello Domus Generalis Sororum Ancillarum a Maria
Immaculatae Romae servantur.
Communistis in Ucraina dominantibus,
beatificationis canonizationisque causa incohari non potuit, licet Dei Servae
sanctitatis fama complures in nationes diffunderetur. Annis MCMXCII-MCMXCIII
processus canonicus actus est. Die VI mensis Aprilis anno MCMXCVIII Nobis coram
de virtutibus heroum in modum exercitis Decretum prodiit deindeque Decretum
super miraculo die XXIV mensis Aprilis huius anni, eiusdem Dei Servae
intercessioni adscripto, evulgatum est. Statuimus igitur ut Beatificationis
ritus in Ucraina die XXVII mensis proximi Iunii, Nostri pastoralis itineris
tempore, celebraretur.
Hodie igitur inter sacra hanc ediximus formulam:
Здійснюючи прохання наших братів,
Любомира Кардинала
Гузара,
Верховного Архиепископа Львівського для українців,
Кир Івана
Семедія, Епископа Мукачівського
візантійського обряду,
Кир Софрона Стефана
Мудрого,
Єпископа Івано-Франківского (Станіславівського)
для українців, Кир
Михаїла Колтуна,
Єпископа Сокальського для українців,
і багатьох інших братів у
єпископстві
та багатьох вірних, після вислухання думки
Конгрегації у справах
святих,
нашою апостольською владою ми дозволяемо,
щоб відтепер і надалі
всечесних Слуг Божих:
Миколая Чарнецького
і двадцять чотирьох співмучеників,
Теодора Ромжу,
Омеляна Ковча і Йосафату Гордашевську,
величати блаженними і щоб
їхні празники
святкувалися кожного року
у місцях і згідно 3 чином, визначеними
уставом,
а саме: Миколая Чарнецького
і двадцяти чотирьох співмучеників
двадцять
сьомого червня;
Теодора Ромжи першого листопада;
Омеляна Ковча двадцять сьомого
червня
і Йосафати Гордашевської двадцятого листопада.
В ім'я Отця і Сина і
Святого духа.
Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum
rata et firma esse volumus, contrariis rebus minime obstantibus. Datum Leopoli,
sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis Iunii, anno Domini MMI, Pontificatus
Nostri tertio et vicesimo.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 9, pp. 558-560
© Copyright 2001
- Libreria Editrice Vaticana