Ad perpetuam rei memoriam. — «Sicut abundant passiones Christi in
nobis, ita per Christum abundat et consolatio nostras (2 Cor 1, 5).
Venerabiles Servi Dei Nicolaus Čarneckyj et XXIV Socii, fideles Christi
discipuli, contumelias acceperunt et vexationes omne genus, ac tandem mortem, ob
tuendam fidem in Christum Salvatorem, cuius fortitudine et solacio fulciebantur.
Communismi athei insectatio in Catholicam Ecclesiam invecta eadem implacabili
saevitia eos diversimode percussit. Dum alii in insidias inciderunt, alii in
sovieticis locis captivitatis plures per annos sunt clausi et prae susceptis
cruciatibus mortem obierunt sive in iisdem locis sive extra. Omnes autem
unanimes se ostenderunt in fortitudine qua vitam obtulerunt usque ad sanguinem
effundendum, ut cum Summo Pontifice suisque pastoribus coniuncti manerent. Hi
gloriosi martyres sua conversatione amorem fortiorem esse morte sunt professi.
Ecce nomina horum Evangelii testium:
1. Nicolaus Čarneckyj, 74 annorum aetatem habens, Congregationis SS.mi
Redemptoris sodalis, Episcopus titulo Lebediensis, Exarchus Apostolicus locorum
Volyń et Pidljashja; post aliquos annos acerbissimae custodiae,
Leopoli martyrium consummavit die II mensis Aprilis anno MCMLIX.
2. Gregorius Khomyšyn, 78 annos natus, Episcopus Stanislaopolitanus, in
valetudinario carceris urbis Kioviae gloriosam obiit mortem die XXVIII
mensis Decembris anno MCMXLV.
3. Iosaphat Kocylovskyj, 71 annorum, Ordinis Basiliani S. Iosaphat sodalis,
Episcopus Premisliensis; in publicae custodiae campo loci Čapaivca. Kioviensi in
regione, ad Dominum migravit die XVII mensis Novembris anno MCMXLVII.
4. Simeon Lukač, 71 annos natus, Episcopus Ecclesiae Graeco-Catholicae
Ucrainae « clandestinae ». Ob carceris cruciatus gravi in morbo versans ad
mortem ductus est in pago Starunya, regionis Stanislaopolitanae, die XXII
mensis Augusti anno MCMLXIV.
5. Basilius Velyčkovskyj, 70 annos natus, Congregationis SS.mi Redemptoris
sodalis, Episcopus Ecclesiae Graeco-Catholicae Ucrainae «clandestinae ».
Valetudine eius in deterius vertente ob vexationes quas subierat, spiritum Deo
reddidit anno MCMLXXIII die XXX mensis Iunii in urbe Vinnipega, in Canada.
6. Ioannes Slezyuk, 76 annorum aetatem gerens, Episcopus Ecclesiae
Graeco-Catholicae « clandestinae ». Acerbis cruciatibus in carcere correptus, in
urbe Ivano-Frankivsk martyriurn subiit die II mensis Decembris anno
MCMLXXIII.
7. Nicetus Budka, 72 annos natus, Episcopus Exarchus pro Catholicis Ucrainis
in Canada. In Christi pace quievit die XXVIII mensis Septembris anno MCMXLIX
in campo publicae custodiae Karadzarensis, in urbe Karaganda, Cazakistaniae.
8. Gregorius Lakota, LXVII aetatis annum agens, Episcopus titulo Daoniensis,
Auxiliaris Premisliensis. Ad martyrii palmam pervenit die V mensis Novembris
anno MCML, in campo publicae custodiae loci Abez, in Sibiria.
9. Leonidas Fėdorov, 55 annos natus, Exarchus Catholicorum Russicorum ritus
Byzantini, Sacerdos Studita. Ob morbos quibus in carcere affectus est in Domino
requievit die VII mensis Martii anno MCMXXXV in urbe Vjatka nunc Kirov in
Russia.
10. Nicolaus Konrad, annorum 64, Presbyter archidioecesis maioris
Leopolitanae. A militibus bolscevicis interfectus est die XXVI mensis Iunii
anno MCMXLI in silva loci Birok, prope Stradch, in provincia Leopolitana.
11. Andreas Iščak, 53 annos natus. Presbyter archidioecesis maioris
Leopolitanae. Ex parte militum bolscevicorum martyrium sumpsit die XXVI mensis
Iunii anno MCMXLI Leopoli in pago Sykhiv.
12. Romanus Lysko, XXXV annum agens, Presbyter archidioecesis maioris
Leopolitanae. In carcere urbis Leopolis pro Christo sanguinem effudit die
XIV
mensis Octobris anno MCMXLIX.
13. Nicolaus Cehelskyj, 54 annos natus, Presbyter archidioecesis maioris
Leopolitanae. In campo publicae custodiae loci Javas, stationis Potmae in
Mordovia quondam sub imperio Unionis Sovieticae, die XXV mensis Maii anno
MCMLI martyrium consummavit.
14. Petrus Verhun, 67 annorum aetatem habens. Presbyter archidioecesis
maioris Leopolitanae, Visitator Apostolicus pro Catholicis Ucrainis in Germania.
Die VII mensis Februarii anno MCMLVII martyr occubuit in campo publicae
custodiae loci Angarsk, prope Krasnojarsk in Sibiria.
15. Alexius Zaryckyj, 51 annos natus, Presbyter archidioecesis maioris
Leopolitanae. In campo publicae custodiae loci Dolinka. Karagandae in
Cazakistania, supremam obiit horam die XXX mensis Octobris anno MCMLXIII.
16. Clemens Šeptyckyj, annos natus 81, Presbyter Studita, Archimandrita
Monasterii loci Univ. In carcere urbis Vladimirensis in Russia die I mensis
Maii anno MCMLI martyrio coronatus est.
17. Severianus Baranyk, annorum 51 aetatem habens. Sacerdos professus Ordinis
Basiliani Sancti Iosaphat. Exeunte mense Iunio anno MCMXLI est vita functus
in carcere urbis Drohobych.
18. Ioachim Senkivskyj, annos natus 44, Sacerdos professus Ordinis Basiliani
Sancti Iosaphat. Extremum duxit spiritum ultimis diebus mensis Iunii anno
MCMXLI in carcere urbis Drohobych.
19. Zenon Kovalyk, 37 annorum aetatem habens, Presbyter professus
Congregationis SS.mi Redemptoris. Anno MCMXLI mense Iunio exeunte animam efflavit
in carcere urbis Leopolis.
20. Vitalius Vladimirus Bajrak, 39 annos natus, Presbyter professus Ordinis
Basiliani Sancti Iosaphat. In carcere urbis Drohobych die XVI mensis Maii anno
MCMXLVI vitam persolvit.
21. Ivanus Ziatyk, annorum 52. Presbyter professus Congregationis SS.mi
Redemptoris, Vicarius Generalis Ecclesiae Graeco-Catholicae Ucrainae. ln campo
publicae custodiae oppidi Oserlag prope Irkutsk in Russia gloriosam obiit mortem
die XVII mensis Maii anno MCMLII.
22. Tarsicia (in saec.: Olga Mackiv), 25 annos nata, Soror professa
Congregationis Sororum Ancillarum a Maria Immaculata. A quodam milite Russico
est interempta die XVIII mensis Iulii anno MCMXLIV in pago Krystonopil.
23. Olympia (in saec.: Olga Bidą), 49 annos nata, Soror professa
Congregationis Sororum a Sancto Ioseph. Obviam Domino ivit die XXVIII mensis
Ianuarii anno MCMLII in campo captivis custodiendis loci Kharsk, Tomisci in
Sibiria.
24. Laurentia (in saec.: Leucadia Harasymiv), 40 annorum aetatem habens,
Soror professa Congregationis Sororum a Sancto Ioseph. Ad Dominum migravit die
XXVI mensis Augusti anno MCMLII in campo captivis custodiendis loci Kharsk,
Tomisci in Sibiria.
25. Vladimirus Pryjma, 34 annos natus, Christifidelis laicus et pater
familias. Sub militibus Russicis martyrium subiit die XXVI mensis Iunii anno
MCMXLI in silva loci Birok prope Stradch, Leopoli.
Increbrescente martyrii fama, anno MCMXCVII Archiepiscopus Sedis maioris
Leopolitanae Causam incohavit beatificationis seu declarationis martyrii.
Expletis omnibus de iure explendis, Nobis coram Decretum super martyrio prodiit
die XXIV mensis Aprilis anno MMI. Qua de re statuimus ut ritus beatificationis,
occasione itineris pastoralis Nostri in Ucrainam. Leopoli perageretur die XXVII
proximi mensis Iunii.
Consueta habita oratione de vita virtutibusque horum beatorum caelitum qui
martyres occubuerunt, Nos Ipsi, animo laetanter commoti et admirantes tantam
horum heroum alacritatem ad sanguinem pro Domini amore fundendum, summa
devotione christianam eorum fortitudinem publice laudavimus et in adiutorium
totius Ecclesiae adhuc in terra peregrinantis caeleste eorundem invocavimus
patrocinium.
Quae autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim sortiri,
contrariis rebus minime quibuslibet obstantibus.
*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 9, pp. 570-573