The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

ATTENDITE VOBIS*

CAELITUM BEATORUM TRIBUUNTUR VENERABILI SERVO DEI
IGNATIO CHOUKRALLAH MALOYAN SOLLEMNITER HONORES

 

Ad perpetuam rei memoriam. — ź Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos ╗(Act 20, 28).

Ecclesiae creatus episcopus suam vitam pro sibi credito grege totam impendit Venerabilis Servus Dei Ignatius Choukrallah Maloyan, cui pastorali permotus caritate eidem illi populo serviit Beatique Pauli verba plenissime exegit: ź Non enim dedit nobis Deus Spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis ╗ (2 Tim 1, 7). Ante persecutionis namque constituta pericula, nullam accepit condicionem, verum apostolica tuitus est fortitudine christifideles quos in discriminibus roboravit atque in martyrio ipso antecessit ad Iesu Christi exemplum, Pastoris nempe Boni, qui suis pro ovibus propriam profudit vitam. Ortus hic impavidus est hominum pastor die XV Aprilis mensis anno MDCCCLXIX in Turcarum urbe Mardine prope Mesopotamiam Armenis de humilioris status parentibus spectataeque pietatis catholicae. Sacro est fonte expiatus, indito Choukrallah nomine. Anno MDCCCLXXXIII a suo Archiepiscopo Melhon Nazarian, qui ipsius recte conspicatus pietatem erat atque vocationem, in Libanum est missus ad coenobium Dominae Nostrae de Bzommar, ubi philosophiae operam navavit ac theologiae suamque in litteris humanioribus perfecit eruditionem. Sacerdotio initiatus est in sollemnitate Corporis Christi die VI Augusti mensis anno MDCCCXCVI adscivitque nomen sibi Ignatii, cum sanctum illum Antiochiae episcopum imitari ac sectari cuperet christiano disseminando nuntio. Munus confestim praedicandi recepit necnon spiritalis alumnorum sacrorum moderationis. In Aegypto dein studiose apostolatui sese dedidit in urbibus Cairensi et Alexandrina, versans diligenter in praedicandi opere ac sacramenta, praesertim reconciliationis, dispensandi. Vetustus autem cum Antistes Mardinus officio sese abdicavisset, eius destinatus hic est Servus Dei legitimus successor Romaeque exin die XXII mensis Octobris anno MCMXI Synodi Armenorum tempore ordinatus. Dioecesim suam rite ingressus, protinus pastorale suum aggressus est magno cum fervore ministerium. Presbyteris spiritali pastoralique ratione instituendis totus vacavit, Dei nuntiando verbo, fidelibus ipsis invisendis. Scholas provexit atque templorum aedificationem. Altam percoluit spiritus vitam christianasque virtutes, dum ita summam ad martyrii se comparavit probationem. Fuit namque solidae et profundae fidei vir quam vitae ipsum defendit usque ad sacrificium. Spem suam ac fiduciam uno reposuit in Domino divinae sese Providentiae committens. Caritatem erga Deum et homines factitavit suaque religiosa officia continenter explevit. Prudens eminuit, quotiens cum hominibus egit et iudicia tulit, dedit consilia. Ecclesiae firmiter tuitus est iura perinde ac fidelium suorum, cum omni in re et operam unicam extolleret Dei gloriam. Iamiam incipiente Armenorum insectatione, populum protexit et suo pastoris perstitit in munere. Litteris toti communitati dioecesanae mense Maio anno MCMXV inscriptis perquam libenter adseveravit se fidelitatem suam Deo et Ecclesiae etiam sanguinis effusione testificaturum. Die tertio subsequentis mensis Iunii, festivo Corporis Christi die comprehensus una est aliis cum tredecim presbyteris magnaque christianorum multitudine atque atrociter excruciatus. Mortem cum imminere sibi iam perciperet, a sacerdote concaptivo absolutionem petivit. Concessum ipsi est ut fideles suos adloqueretur, quos ad fidenter amplexandam pro catholica fide mortem est cohortatus deindeque panem consecratum omnibus veluti viaticum est partitus. Cum religionem Islamicam immotus complecti recusaret, ne videlicet periret, die XI mensis Iunii anno MCMXV ipsum pie precantem glandibus plumbeis transverberaverunt.

Protinus eum fidei martyrem habuit Dei Populus; quae fama invaluit crevit ad nostros usque dies. Quocirca Patriarcha Ciliciae Armenorum anno MCMLXVI Causam incohavit beatificationis seu declarationis martyrii.

Legibus cunctis hac de re Ecclesiae exinde conservatis, nempe de Causis Sanctorum, die XXIV Aprilis mensis anno hoc ipso bismilesimo primo Nostro in conspectu Decretum prodiit super martyrio. Statuimus propterea ut Romae Beatificationis ritus die Dominico septimo mensis Octobris hoc anno persolveretur, hodie scilicet, cum coram infinita ferme pastorum sacrorum et christifidelium turma maxime Nos pronuntiare graviter iuvit formulam hanc Beatificationis:

ź Nos, vota Fratrum Nostrorum Narsetis Petri XIX, Patriarchae Ciliciae Armenorum, Huberti Luthe, Episcopi Essendiensis, Ioachimi Illiano, Episcopi Nucerini Paganorum-Sarnensis, Ioannis Claudii Cardinalis Turcotte, Archiepiscopi Marianopolitani, Silvii Caesaris Bonicelli, Episcopi Parmensis, et Renardi Lettmann, Episcopi Monasteriensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica: facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Ignatius Maloyan, Nicolaus Gross, Alfonsus Maria Fusco, Thomas Maria Fusco, Aemilia Tavernier Gamelin, Eugenia Picco et Maria Euthymia ▄ffing Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Ignatii Maloyan sabbato proximo diei undecimae Iunii, Nicolai Gross die vicesima tertia Ianuarii, Alfonsi Mariae Fusco die septima Februarii, Thomae Mariae Fusco die vicesima quarta Februarii, Aemiliae Tavernier Gamelin die vicesima tertia Septembris, Eugeniae Picco die septima Septembris et Mariae Euthymiae ▄ffing die nona Septembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ╗.

Omnium statim primi Nos novum hunc caelitem Beatum venerari festinavimus eumque simul precari ut exemplo suo adiumentoque confirmaret christianam fidem proiitentes. Has voluimus promulgari Litteras, quas suam vim tam nunc quam in posterum tempus exserere iubemus, quibuslibet rebus non obsistentibus.

Datum Romae, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Octobris anno MMI Pontificatus Nostri vicesimo tertio.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO


*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 5, pp. 319-321

 

ę Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 

top