IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
HUMILITAS, SIMPLICITAS*
VENERABILI
DEI
SERVAE AEMILIAE TAVERNIER GAMELIN
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. — «Humilitas, simplicitas, caritas . . ., caritas
potissimum » novissima sunt verba, quae die XXIII mensis Septembris anno
MDCCCLII moriens enuntiavit Aemilia Tavernier Gamelin. Quae verba summatim totam
eius vitam complectuntur, quam ipsa uxor et religiosis votis adstricta pro
indigentibus exegit.
Aemilia Tavernier (hoc est familiae nomen) Montis Regalis
in urbe die XIX mensis Februarii anno MDCCC orta est ipsaque puella aerumnas
separationemque experta est. Una erat ex undecim liberis, quorum novem antequam aetatem adultam
attingerent mortui sunt. Quattuor annos nata matrem amisit et quintodecimum
agens annum patre orbata est. Domum relinquere coacta est et amitae est
commissa, quae eam in collegium quoddam detulit. Tres et viginti annos nata
Ioanni Baptistae Gamelin nupsit, viro scilicet iam seniori et severo. Trium
liberorum post obitum, quos continuo generavit, vir quoque, quattuor tantum
coniugii transactis annis, e vita excessit. Septem et viginti annos nata vidua
facta est. Licet haec omnia tristia evenirent, Aemilia haud concidit animo. Sed
contra totam se constanter pauperibus aliisque tradidit.
Si Aemiliae Gamelin
vitam inspicimus, eiusdem videmus multimodis solidam Dei amoris per aliorum
famulatum structuram. Adulescens quoque institit ut ei facultas daretur
inserviendi pauperibus mensam quotidie instruendo, quam « Regis mensam »
appellare solebat. Famulatum hunc iuvenis uxor ac postquam virum filiosque
amisit exercuit. Aegrotos in eorum domibus invisebat, pupillos curabat,
adulescentem, mente captum, adoptavit, vetulas mulieres et inhabiles hospitio
recepit, quotidie alimenta et vestimenta pauperibus impertire solebat. Carcere
detentos invisebat et solabatur, adulescentes feminas in opere inveniendo
iuvabat; domum suam vendidit ac laxiora domicilia emit, ut homines deserti
miserique susciperentur, qui plures in dies ad eam concurrebant. Cum Montis
Regalis urbs amplificaretur, Episcopus Ignatius Bourget condere instituit
feminarum congregationem religiosam, quae pauperum necessitatibus subveniret,
quas Sorores Caritatis vocare voluit. Aptam ad hanc institutionem mulierem
invenit Aemiliam. Feminarum manipulus in Aemiliae domicilium die XXV mensis
Martii anno MDCCCXLIII, eius iuvandi causa, convenit atque eae novitiatum
incohaverunt. Una cum Vicario generali Aemilia spiritalem institutionem curavit.
Die XXIX mensis Martii anno MDCCCXLIV una cum sex primis noviciis vota
religiosa nuncupavit, quae continuo ab iis Antistita electa est. Si quidem
pauperes sua sponte « Domum Providentiae » vocaverunt, iidem has religiosas
mulieres « Sorores Providentiae » appellarunt. Laica Aemilia primos novae
congregationis gressus sustinuit: nunc, Antistita facta, eandem confirmare et
augere studuit. Una cum sororibus operam dedit ut esurientes, aptis vestimentis
carentes, aegroti, inhabiles, captivi, opere carentes, mente capti, pupilli,
presbyteri adversa valetudine affecti, missionarii, litterarum expertes, surdi
iuvarentur. Nullus suscipiendorum hominum dari modus videbatur. Huic longo
indici alius additus est manipulus illorum quos anno MDCCCXLVII typhus et anno
MDCCCXLIX cholera morbus percusserunt. Mater
Aemilia eiusque sorores plene iis calamitatibus subvenerunt, etiam cum aliae
congregationes sese subduxerunt. Hoc cum faceret opus, Aemilia cholera morbo
quinquaginta et unum annos nata affecta est atque ad Dominum demigravit,
postquam septem per annos novam suam familiam moderata est, quae «
Providentia Pauperum », « Angelus carceris » dicebatur. Eius post mortem
illud repertum est argenteum religiosae professionis anulum coniugii aureum
anulum continere. Utrumque illa gestabat, se quippe quae sui viri Ioannis
Baptistae per matrimonii sacramentum vera esset uxor eaque eius trium liberorum
mater. Per religiosam professionem vera pariter fuit Christi sponsa ac
spiritalis amplae familiae mater, pauperes suscipiens et desertos. Mirum in
modum coniugium et religiosa professio in hac spectabili femina coniuncta
sunt.
Canonizationis Causa anno MCMLXXXI incohata est. Postquam « Positio super virtutibus » excussa est, decretum de virtutibus heroum in modum exercitis die
XXIII mensis Decembris anno MCMXCIII prodiit. Post mirae sanationis processum, quae in urbe Montis Regali in Canadia evenit, ac vestigationem Congregationis de Causis Sanctorum, die
VIII mensis Decembris anno MM Nobis coram de miraculo Venerabili Aemiliae adscripto evulgatum est Decretum.
Statuimus ut beatificationis ritus Romae die VII mensis Octobris anno MMI
celebraretur.
Hodie igitur inter sacra hanc ediximus formulam:
« Nos, vota
Fratrum Nostrorum Narsetis Petri XIX, Patriarchae Ciliciae Armenorum,
Huberti Luthe, Episcopi Essendiensis, Ioachimi Illiano, Episcopi Nucerini
Paganorum Sarnensis, Ioannis Claudii Cardinalis Turcotte, Archiepiscopi
Marianopolitani, Silvii Caesaris Bonicelli, Episcopi Parmensis, et Renardi
Lettmann, Episcopi Monasteriensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in
episcopatu multorumque christihdelium explentes, de Congregationis de
Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus
ut Venerabiles Servi Dei Ignatius Maloyan, Nicolaus Gross, Alfonsus Maria
Fusco, Thomas Maria Fusco, Aemilia Tavernier Gamelin, Eugenia Picco et Maria
Euthymia Üffing Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum:
Ignatii Maloyan sabbato proximo diei undecimae Iunii, Nicolai Gross die
vicesima tertia Ianuarii, Alfonsi Mariae Fusco, die septima Februarii, Thomae
Mariae Fusco die vicesima quarta Februarii, Aemiliae Tavernier Gamelin die
vicesima tertia Septembris, Eugeniae Picco die septima Septembris et Mariae
Euthymiae Üffing die nona Septembris in locis et modis iure statutis
quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Caritatis ac
liberalitatis insignis haec mulier clara exhibuit exempla, quae sua opera
luculenter in pauperes, aegrotos, captivos iuvandos contulit, ob oculos
praestantioribus Evangelii usque monitionibus habitis. Exoptamus igitur ut
huius caelitis testificationibus incitati homines qui nunc sunt idem patrare
contendant.
Quod autem decrevimus volumus et nunc et in posterum vim habere,
contrariis minime officientibus rebus quibuslibet.
Datum Romae, apud Sanctum
Petrum, die VII mensis Octobris, anno Domini MMI, Pontificatus Nostri tertio et
vicesimo.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 5, pp. 321-324
© Copyright 2001
- Libreria Editrice Vaticana