IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUAE STULTA SUNT*
VENERABILI
DEI
SERVAE MARIAE EUTHYMIAE ÜFFING
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. — « Quae stulta sunt mundi, elegit Deus, ut confundat
sapientes (1 Cor 1, 27).
Confunderet ut sapientes huius mundi, humilem elegit
Deus Mariam Euthymiam Üffing, quae vitam suam degit aegrotis operam navans atque
religioso suo Instituto. Illa explicavit Domini verba adhortantia ut nos ipsos
esse servos inutiles consideremus,
cum fecerimus omnia, quae praecepta sunt nobis (cfr Lc 17, 10). Simplicia sua
cotidiana officia diligenter adimplendo, singulare dedit exemplum illis omnibus
qui in fide modestiaque ad Dei gloriam operam dant.
Venerabilis Serva Dei in
loco vulgo dicto Halverde, dioecesi in Monasteriensi, die VIII mensis Aprilis
anno MCMXIV est nata. Infirma fuit valetudine et singulari eminuit animi
venustate. Quindecim annos nata, exemplum cuiusdam sororis sequens, claram
manifestavit voluntatem se Deo vovendi. In valetudinario Sanctae Annae dicato
loco in Hoptsten diligenter operans, Sorores cognovit Compassionis. Familiae
superatis difficultatibus, Sororum illarum ingressa est Institutum in urbe
Monasteriensi, nomen Euthymiam accipiens. Novitiatus tempore peculiaribus
eminuit virtutibus, regulae studiosa observantia, silentio, pietate atque animi
ardore. Prima nuncupavit vota anno MCMXXXVI, deinde vero in valetudinarium
Sancti Vincentii in loco Dislaken translata, operam dedit alacrem vitae
segregibus. Post consecutum aegrotorum ministrae diploma atque perpetuam datam
professionem, captivos milites curavit atque aegrotos operarios, singularem
erga eos caritatem ostendens animique tranquillitatem, de eorum spiritali
itinere studiose sollicita. Post alterum bellum universale expletum, navam
dedit operam in lavatorio tum in valetudinario Sancto Raphaëli dicato tum in
Instituti domo primaria. Sanctitatem consecuta est in silentio atque cotidiana
navitate, non seipsam sed Dei gloriam et animarum salutem exquirens. Altam per
spiritalem vitae rationem singularemque in Deum fiduciam varias superavit
difficultates variaque impedimenta. Etiam gravi morbo affecta, sereno animo Dei
voluntatem adimplevit, animi corporisque perpessiones pro Congregationis
aegrotorumque bono tolerans. Mortua est die IX mensis Septembris anno MCMLV,
infirmorum Sacramenti confirmata gratia. Sanctimoniae fama, qua vivens florebat,
post obitum haud cessavit; quapropter eodem mortis anno Episcopus Monasteriensis
beatificationis atque canonizationis suscepit causam. Expletis feliciter legibus
Congregationis de Causis Sanctorum, Ipsi Nos die I mensis Septembris anno
MCMLXXXVIII Servam hanc Dei virtutes theologales et cardinales atque adnexas
heroum in modum factitavisse pronuntiavimus. Nostro denique in conspectu die I
mensis Iulii anno MM prodiit super miraculo decretum quod eiusdem Venerabilis
adsignatum erat deprecationi. Quo etiam tempore ut beatificationis ritus Romae
perageretur die VII mensis Octobris anno MMI sollemniter constituimus.
Hodie
igitur in Petriano foro inter Missarum sollemnia hanc protulimus formulam:
« Nos, vota Fratrum
Nostrorum Narsetis Petri XIX, Patriarchae Ciliciae Armenorum, Huberti Luthe,
Episcopi Essendiensis, Ioachimi Illiano, Episcopi Nucerini Paganorum-Sarnensis,
Ioannis Claudii Cardinalis Turcotte, Archiepiscopi Marianopolitani, Silvii
Caesaris Bonicelli, Episcopi Parmensis, et Renardi Lettman, Episcopi
Monasteriensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque
christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto,
Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei
Ignatius Maloyan, Nicolaus Gross, Alfonsus Maria Fusco, Thomas Maria Fusco,
Aemilia Tavernier Gamelin, Eugenia Picco et Maria Euthymia Üffing Beatorum
nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Ignatii Maloyan sabbato
proximo diei undecimae Iunii, Nicolai Gross die vicesima tertia Ianuarii,
Alfonsi Mariae Fusco die septima Februarii, Thomae Mariae Fusco die vicesima
quarta Februarii, Aemiliae Tavernier Gamelin die vicesima tertia Septembris,
Eugeniae Picco die septima Septembris et Mariae Euthymiae Üffing die nona
Septembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.
In nomine
Patris et Filii et Spiritus Sancti ».
Beata haec dedit religiosae pietatis
operumque bonorum testificationes. Pertinet ipsa ad illas quae suaviter cunctos
hortabantur, cunctis opitulabantur, cunctos salutaribus beneficiis
consolabantur, cunctis vitae cotidianae exemplo Evangelium nuntiabant. Ea ideo
coram omnibus fulgens habetur exemplar, unde catholica fides et actuositas
usque proferantur et quam plurimos homines attingant.
Singula autem quae his
Litteris decrevimus tam nunc quam in posterum omne tempus firma esse iubemus ac
perpetuo valere, contrariis rebus minime obstantibus quibusvis.
Datum Romae,
apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Octobris, anno MMI,
Pontificatus Nostri tertio et vicesimo.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS
Card. SODANO
*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 9, pp. 560-562
© Copyright 2001
- Libreria Editrice Vaticana