The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SI BENEFACIENTES*

VENERABILI DEI SERVO NICOLAO GROSS
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Si benefacientes et patientes sustinetis, haec est gratia apud Deum » (1 Pe 2, 20).

Venerabilis Dei Servus Nicolaus Gross, baptismi gratiam fideliter tenens, ad Evangelium suam exegit vitam et in mundum Christi lumen effudit. Diligenter mariti patrisque officium sustinuit, operarius necnon opificum collegii curator ae diurnarius societati inservivit, ipseque humanas et christianas animose rationes tuitus est. Die XXX mensis Septembris anno MDCCCXCVIII in oppido Niederwenigern Germaniae primus ex septem liberis Nicolao et Elisabetha Nasse parentibus ortus est. Sua in domo primum humanam christianamque institutionem est adeptus. Adulescens opus egit, ac deinceps metallarii artem gessit. Vespertinam scholam adiit et perbene operariorum rationes et opificum collegii ius cognovit. Multum adlaboravit ut operariorum vitae modus in melius mutaretur, ad Ecclesiae doctrinam, potissimum ad Rerum novarum encyclicam. Anno MCMXIX christiano operariorum metallariorum collegio ac posthac catholicorum opificum Motui nomen dedit, cuius secretarius factus est ac dein districtus moderator. Iisdem imbutus rationibus, diurnarii sustinuit partes. Anno MCMXXIII Elisabetham Koch uxorem duxit et ex eorum coniugio septem liberi generati sunt, quos ipse, quamquam officii negotiis detinebatur atque a familia saepe aberat, religiose ac humane instituit. Diurnarius et opificum collegii curator, Germaniae Motus Operariorum Catholicorum hebdomadalia aeta moderatus est. Una cum familia Coloniam adiit. Eius indefessum opus ad ministerium societatemque attinens, quod vivida fides dirigebat, haudquaquam a spiritali vita seiungebatur. Ferventer enim ipse precabatur et assidue Missam sacramentaque frequentabat. Intrepida spe ac liberali Dei, familiae proximique caritate detinebatur. Omnes tolerabat. Eius ex scriptis sermonibusque exstabat eum ad Ecclesiam catholicam pertinere, quibus monebat ut a nationalis socialismi periculis res christiana caveret. Nationalis socialismi regimen ab anno usque MCMXXXIII eum persequi coepit, quippe qui «Motui operis Germanico» non adhaesisset neve Hitlerianae iuventuti liberorum nomina dedisset, atque postmodum illi effecerunt ut acta diurna, quae ipsemet moderabatur, intermitterentur. Mense Iulio anno MCMXLIV, ut contunderetur de Hitlerii insidiis insimulatus est, idcirco die XII mensis Augusti eiusdem anni Coloniae a « Gestapo » captus est. ln Berolinensem-Tegelensem carcerem translatus, MCMXLV morte multatus est. Mansit Dei voluntati obnoxius, quadam in epistula, ad suos missa, scripsit: « Me ad quemcumque eventum comparo, quem Deus mihi procurabit. Scitote me eius voluntatem accepturum neque me incertum futurum: suam gratiam auxiliumque dabit ipse ». In carcere Berolinensi-Plötzenseensi iudicatum factum est atque is die XXIII mensis Ianuarii eiusdem anni suspensus est. Continuo fidei martyr habitus est, cum vitam in nomen dilectionemque Christi Iesu traderet. Martyris fama confirmata est et diffusa per annos ad nostra usque tempora. Quapropter Episcopus Essendiensis anno MCMXCII beatificationis seu declarationis martyrii eausam incohavit.

His ideo perfectis rebus, quas Congregatio de Causis Sanctorum praecipit, die VII mensis Iulii anno MMI Nobis coram Decretum super martyrio prodiit.

Statuimus igitur ut sollemnis beatificationis ritus die VII mensis Octobris anno MMI Romae celebraretur.

Hodie igitur inter sacra hanc ediximus formulam:

« Nos, vota Fratrum Nostrorum Narsetis Petri XIX, patriarchas Ciliciae Armenorum, Huberti Luthe, Episcopi Essendiensis, Ioachimi Illiano, Episcopi Nucerini Paganorum-Sarnensis, Ioannis Claudii Cardinalis Turcotte, Archiepiscopi Marianopolitani, Silvii Caesaris Bonicelli, Episcopi Parmensis, et Renardi Lettmann, Episcopi Monasteriensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Ignatius Maloyan, Nicolaus Gross. Alfonsus Maria Fusco, Thomas Maria Fusco, Aemilia Tavernier Gamelin, Eugenia Picco et Maria Euthymia Üffing Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Ignatii Maloyan sabbato proximo diei undecimae Iunii. Nicolai Gross die vicesima tertia lanuarii. Alfonsi Mariae Fusco die septima Februarii, Thomae Mariae Fusco die vicesima quarta Februarii, Aemiliae Tavernier Gamelin die vicesima tertia Septembris, Eugeniae Picco die septima Septembris et Mariae Euthymiae Üffing die nona Septembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».

Quibus prolatis verbis Nos ante omnes pio fervore venerati hunc novum Beatum sumus atque studiose precati ut suo exemplo supernoque auxilio Ecclesiae semper salutariter adesset.

Quod autem decrevimus volumus et nunc et in posterum vim habere, contrariis minime officientibus rebus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Octobris, anno Domini MMI, Pontificatus Nostri tertio et vicesimo.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO


*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 9, pp. 100-102

 

© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 

top