IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
SI HABERETIS FINEM*
VENERABILI
DEI
SERVO ALFONSO MARIAE FUSCO
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. — « Si haberetis fidem sicut granum sinapis . . .
» (Lc
17, 6). Huic profecto Iesu monitioni Dei Servus Alfonsus Maria Fusco, qui
Sorores Sancti Ioannis Baptistae condidit, suam totam vitam accommodavit.
Primogenitus ex quinque fratribus, die XXIII mensis Martii anno MDCCCXXXIX
Angri, Nucerinae Paganorum-Sarnensis dioecesis, ortus est. In dioecesano
Seminario institutus est atque die XXIX mensis Maii anno MDCCCLXIII
presbyteralem ordinationem recepit. Puer peculiarem sensum miserationemque in
pauperes significavit.
Eius missionalis vocatio in peculiaribus alterius partis
saeculi XIX condicionibus adolevit, cum Natio modo coniuncta difficili in statu
versabatur, quandoquidem politicam, socialem oeconomicamque compositionem ipsa
persequebatur. Dei Servus suae aetatis penitus inclusus in rebus, instantia et
provocationes eiusdem percepit. Ut certis illius regionis necessitatibus
occurreret, consilium iniit salubris progressus. Ut id assequeretur atque
institutoriam actionem et culturalem firmaret, Congregationem condidit Sororum
Baptistinarum Nazareni, quarum haec sunt proposita: evangelizatio, institutio et
adulescentium promotio, pauperum potissimum indigentium ac periclitantium. Hoc
destinatum habebat Alfonsus ut tot populi filios, scilicet pupillos, pauperes,
spurios, egestate moralique abiectione liberaret atque futuram societatem
meliorem efficeret. Evangelica ratione ac benignitate pauperes convenit iisque
vitae speique indicia exhibuit. Mulierum dignitatem auxit quarum cultum
promovit. Ministerium sacerdotale assidue studioseque locali in Ecclesia
gessit, complura sustinens pastoralia opera. Penitus inter homines versabatur,
eos ut intellegeret, diligeret atque ad Deum perduceret. Peculiari sollicitudine praedicationem, reconciliationis
sacramentum necnon catechesim curavit. Iuvenis sacerdos paterna in domo primum
litterarium ludum gratuito instituit; Oratorium condidit ipseque pauperes
aegrotosque curavit, quos singulis hebdomadibus invisebat, suum eis praebens
peculium. Duas suis sumptibus aedificandas curavit aediculas, ut fidem
popularemque pietatem aleret. Fuit deputatus ecclesiasticus, canonicus et cantor
Collegiatae sancti Ioannis Baptistae Angrensis, missionarius, Piae
Consociationis Filiarum Mariae catholicorumque hominum moderator. Ubicumque
aderat Dei Servus, ubi bonum compleri poterat. Caritate permotus asseverabat: «
Velim ut mea quoque umbra bonum agere possit ». Necessitudinem habens cum
sancto Ioanne Bosco, Angrensi in oppido « Sedem professionalem parvorum
opificum » condidit, ut adulescentes iuvaret iique opus invenirent. Alfonsus sivit
se inflammato Dei hominumque amore dirigi. Eius pietatem aluerunt sacra
Eucharistia, Perdolentis Virginis pietas ac Providentia. Contemplationem et
educatricem operam coniunxit. Humilitas fundamentum fuit suae spiritalis vitae.
Dicere solebat: « Institutum haud meum est opus, sed Dei; Ipse id voluit, Ipse
id mandavit, ego Eius sum operarius ». XXXII per annos Congregationem sapienter
est moderatus, quam diffundendam in complures urbes curavit. Die VI mensis
Februarii anno MCMX Alfonsus obdormivit in Domino, spectabilem relinquens
sanctitatis famam. Die XXVII mensis Iulii anno MCMXXIX, dioecesana Curia
Nucerina Paganorum beatificationis canonizationisque causam incohavit,
Processum informativum celebrando. Annis MCMLII-MCMLIV Processus Apostolicus
subsecutus est. Die I mensis Iulii anno MM Nobis coram Decretum de mira quadam
sanatione, Servi Dei intercessioni adscripta, prodiit. Statuimus igitur ut
beatificationis ritus die VII mensis Octobris anno MMI celebraretur.
Hodie
igitur inter sacra hanc ediximus formulam:
Nos, vota Fratrum Nostrorum Narsetis
Petri XIX, Patriarchae Ciliciae Armenorum, Huberti Luthe, Episcopi Essendiensis,
Ioachimi Illiano, Episcopi Nucerini Paganorum-Sarnensis, Ioannis Claudii
Cardinalis Turcotte, Archiepiscopi Marianopolitani, Silvii Caesaris Bonicelli,
Episcopi Parmensis, et Renardi Lettmann, Episcopi Monasteriensis, necnon
plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes,
de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica
facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Ignatius Maloyan, Nicolaus Gross,
Alfonsus Maria Fusco, Thomas Maria Fusco, Aemilia Tavernier Gamelin, Eugenia
Picco et Maria Euthymia Üffing Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Ignatii Maloyan
sabbato proximo diei undecimae Iunii, Nicolai Gross die vicesima tertia
Ianuarii, Alfonsi Mariae Fusco die septima Februarii, Thomae Mariae Fusco die
vicesima quarta Februarii, Aemiliae Tavernier Gamelin die vicesima tertia
Septembris, Eugeniae Picco die septima Septembris et Mariae Euthymiae Üffing
die nona Septembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Quod autem decrevimus volumus et
nunc et in posterum vim habere, contrariis minime officientibus rebus
quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die VII mensis Octobris anno
Domini MMI, Pontificatus Nostri tertio et vicesimo.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 9, pp. 565-567
© Copyright 2001
- Libreria Editrice Vaticana